De natura hominis, graece et latine. Post editionem Antverpiensem et Oxoniensem, adhibitis tribus codd. Augustanis, duobus Dresdensibus, totidemque Monachiensibus; nec non duabus vetustis versionibus latinis, Cononis et Vallae, denuo multo, quam ante

발행: 1802년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

DE NATURA HOMINIS.

Aut enim non erit rationis compos, aut, si sit rationis compos, erit dominus actionum. Si autem sit dominus actionum, omnino liberam habebit agendi voluntatem. Demonstratum etiam est, quae ex subjecta materia nata sunt, mutabilia esse. Ita qua ex utroque concluditur, hominem necessario libera esse voluntates atque mutabilem. Mutabilem, quoniam genitus libera voluntate, quoniam ratione praeditus. Quare, qui Deum accusant, quod hominem non crearit ejusmodi, ut in eum vitium cadere nullum posset, sed liberae Voluntatis effecerit, imprudentes Deum accusant, quod rationi compotem ac non a ratione vacuum hominem genuerit.

Necessarium est enim alterum de duobus, aut rationis Xpertem esse factum, aut, si rationis esset particeps et in rebus agendi versaretur, esse libera voluntate. Necessario igitur Omnis natura rationis particeps, libera voluntate est, et sua natura mutabilis Sed illae quidem naturae, quae ex subjecta fiunt materia, dupliciter sunt mutabiles, et propter materiam, et hoc ipso, quod factae sunt. Quae autern non e subjecta

materia essectae sunt, uno solummodo, em1pe ortuS, mutabiles sunt. Rursus ex his naturis, quae materia acant, eae, quae circa terram versantur, et ob societatem, quam cum hominibus habent, in rebus agendis occupantur, magis sunt caeteris mutabiles. Quae vero ob naturae praestantiam cum Deo per inclinationem et propensionem Versantur, et per illius contemplationem beatitudine ruuntur, et in seipsas et Deum solum conversae, a rebus agendis et materia plane se remoVerunt, et contemplationi eoque se conjunxere, manent immutabile. libera quidem voluntate praeditae, quoniam ratione utuntur; non tamen mutabiles, ob eas causas,

qua jam diximus. Neque sane miri quicquam est. Etenim homines contemplationi dediti, qui se ab agendis rebus avo-

Carunt, immutabiles permansere. Puto, illud quoque jam ese demonstratum, naturas rationis participes, ab initio Optime est genitas ac si, ut a principio sunt conditae, ita mansissent, ab omni fuissent vitio remotissimae. Nunc sua ipsae voluntate et electione in vitium incurrunt. Nam quae ita permanserunt, ut initio generatae sunt, beatitudine perfruun-

522쪽

tur Soli autem angeli inter ea, quae sunt sine corpore, mutati siliat, neque hi omnes tamen, sed aliqui, qui ad inseriora

propensi, res terrenas conclapierunt, cum a propensione ad res superas et Deum discessissient. Itaque ex his, quae demonstravimus, manifestum est, quoniam natura sumus mutabiles, vires nos, quibus eligimus, mutabiles habere. Neque tamen, quoniam mutabiles ires habemus, improbitatis nostrae culpa in Deum conferenda est. Non enim in lacultatibus sunt vitia, sed in habitibus. Habitus autem ex electione et voluntate sunt. Itaque nostra ipsorum electione et voluntate improbi evadimus, non natura sumus. Quod accuratius doceri potest sic Stipra facultatem esse dicebamus, per quam Omnia, quae facimuS, sacere postumus. Omnis autem vis elig0ndi Oppositorum est, una enim eademque facultas est, et mentiendi, et verum dicendi, et una eadem oue facultas temperate et intemperato vivendi. At non idem habitus contrariorum est, ut intemperanter et temperanter vivendi aut mendacium et Verum dicendi sed contrariorum contrarii sunt habitus. Nam temperanter vivere, habitus est 'virtutis intemperanter, Vitii. Non sunt ergo vitia faculta. tum, sed habituum et electionis. Non enim acultas est, quae facit, ut immodest Vi Vamus aut mendacium dicamus, sis electio. Erat enim in Ost ra potestate, verum dicere, non mendacium. Si ergo Vitium facultas non est, sed habi tus, non , qui facultatem nobis dedit, causa nobis improbita tis est, sed habitus, qui per no et propter nos Comparatur. Licebat enim, contrarium habitum, non istum vitiosum, Xer citatione quaerere. Dissert autem facultas ab habitu, quod omnes lacultates naturale sint habitus a nobis parti et a cultato doctrina tradi non possint, habitus discendo et con suetudine adveniat. Quocirca si facultas naturalis quaedam res est, se doctrina tradi potest, habitus adventitia, et do ctrina traditur; non natura Causa vitiorum est, sed quod vi tioso instituti sumus, et idcirco Vitiosum habitum comparavi

mus. Omnem enim habitum comparari a nobis, Ostensum est. Facultates porro esse naturales, X e patet, quod omnes

easdem habent facultates, exceptis iis, qui mutili sunt. Con- tr

523쪽

DE NATURA HOMINIS.

eosdem omnes habent habitus, sed alii alios. Quae enim natura sunt, eadem sunt apud omnes. I ibera voluntates esse hominum, et quarum rerum liberam habeat voluntatem, et cur libera voluntate creatus sit, satis supra explicatum est. Sed quoniam, non, cuicunque propositum est, hominem interficere, etiam interficit, sed aliquando interficit, aliquando non interficit quod electio ejus ima pedita sit, neque cadat ex sententia, quod proposuerat et horum causam esse, non fatum, sed providentiam, dicebamus; sequitur tractationem de libera voluntate disputatio do providentia, quae etiam in tres partes dividitur. Primum enim quaerendum est, sitne providentia secundo, quid sit: tertio, quorum sit. A Judaeus quidem, ne insanus quidem 1isit, providentiam ignoret cum sciat miracula, quae in Aegypto Venere, cum audierit, quae in solitudine contigerint:

in quibus illustrior hominibus apparuit proVidentia, quam in

iis, quae oculis cernuntur item cum multa per providentiae, et in prophetis, et Babylone cogno Verit, quae Omnem dubitationem respuunt. Christianos autem uni haec omnia docent, esse providentiam, tum in primis divinis l3mum illud et ob evimium amorem in humanum gelvis summo incredibile providentiae opus, quod Deus se corpore, nostra causa, induerit. Sed quoniam non cum his modo disputamus, sed etiam contra Graecos oratio nostra instituitur: age, etiam per alia, quibus illi fidem tribuunt, esse providentiam, demonstremus. Itaque esse providentiam, iisdem rationibus quis ostendat, quibus Deum esse probavimus. Nam omnium permanentia, et maxime eorum, quae oriuntur et occidunt, situs item et ordo rerum, qui semper idem conservatur, et astrorum cursus, qui nihil unquam variatur, et annui circuitus, ei anni temporum restitutio, ioptium et dierum semel

C A P. XLII.

DE PROVIDENTIA.

524쪽

in anno aequalitas, utrisque vicissim, neque majore, neque

minore parte augescentibus et decrescentibus, quomodo, si nemo provideat, similiter administrari et perseverare possit gQuin etiam poena, quae peccata insequitur; imo peccatorum apsorum detectio, quando, ut nemo sit, qui ea possit coarguere, quibusdam circumstantiis proseruntur, esse providentiam declarat. Plenae sunt vijusmodi historiis, et Hebraeorum scripturac, et Graecorum literae. Nam ejusmodi Susannae casus liferis sanctis mandatus est, o apud Graecos poetae Ibyci. Hic enim, cum a quibusdam interficeretur, neque ullum vel adjutorem , vel testem haberet injuriae, conspiculus grueS, Os inquit, mortem meam vindicats. Postea quaerentibus civibus, quis caedem fecistit, nec deprehendentibus, accidit, ut, cum theatrum celebraretur, et populus spectandi causa consideret, grues praetervolarent. Quos cum vidissent, qui caedis erant auctores, riserunt, et ecce, inquiunt,

Ibyci vindices. Quod cum quidam, qui proxime assidebat, audiisset detulit ad magistratum, illique comprehensi de

caede consessi sunt. Multa uJusmodi a vetoribus, literis mandata sunt, quae si quis velit colligere, in sinite Xcrescat oratio. Quod si non omnium peccata ad eundem modum produntur, imo aliqui effugere identur, nemo propterea neget, esse etiam providentiam. Non enim uno tantum modo hominibus consulit sed multis et disserentibus. Maxime autem esse providentiam, ostendit, corporum, quae oriuntur et intereunt, fabrica et proportio, quae perpetuo similiter retinetur. Nam in omni Corporis parte apparet providentiae

cura. Quod licet studiosis et industriis hominibus diversis libris colligere Colorum quoque, qui in animalibus sunt,

varietas, eundem semper ornatum fer Vans, clamat si providentiam sitque etiam , quod inter omnes homines constat, adhibendas esse preces numini divino, idque muneribus et sacrariis colendum esse, providentiam significat. Si enim nulla providentia hoc universium gubernaretur, quis, aut a quo quispiam precabitur idem confirmat studium benignes aciendi, quod ab hominibus non distortis et do pravatis naturaliter colitur. Nam mercedem ejus in posterum tempus ex-

525쪽

DE NATURA HOMINIS. Io 9

spectantes, etiam in eos, qui rependere non possunt, beneficium conserimus. Quodsi tollatur providentia, permitti videtur injuria iis, qui eam insor re possunt; tollitur erogatio in pauperes, eique metus, et simul cum istis virtus religioque evertitur. Si enim Deus non providet, neque punit,

neque viris bonis praemia tribuit, neque propulsat injuriam ab iis, qui injuste laeduntur, quis Deum Veneretur, qui nulla in re quicquam nobis sit adjument, Deletur etiam prophetia et omnis praescientia. Sed haec non sunt consentanea cum iis, quae quotidie fere videmus accidere. Multis enim necessario ipsorum tempore Deus apparuit, multa etiam in somniis aegrotantibus auxilia dantur, et multae praesensiones quibusque seculis prolatae sunt. Multi, qui aliquem trucida runt impieque sunt cruentati, aut aliquid nefandi commisere,

noctes atque dies terrentur. Praeterea Deus bonus est. Cum autem bonus sit, ad bene merendum propensus est: si ad bene merendum propensus, etiam providus. Quid hic recenseam res quasque ab orbis architecto De creatas, earumque proportionem et harmoniam et situm et ordinem et usum, quem unaquaeque asser universol et ita omnia esse constituta demonstrem, ut aliter recte se habere non possint, atque nunc habent, neque accessionem accipere, neque rem ullam esse, quae possit occidere, sed omnia persecta et venusta, sapienter ac prudenter aedificata ecte Sed ejusmodi commemorationem in disputationem de creatione disseramus, ne nobis accidat, quod multis, qui de providentia scripserunt. Nam creationem loco providentiae celebrant, quae ducit quidem nos ad disputationem de providentia, sed multum tamen ab ea discrepat. Non enim idem est providentia, quod creatio.

Nam creationis est, recte efficere, quae fiunt providentiae, consulere iis, quae effecta sunt. Neque haec omnino conjuncta sunt, ut licet videre in hominibus, quamlibet artem et rationem scientiae exercentibus. Horum enim alii in hoc solum ponunt operam, ut recte efficiant, neque quicquam curant amplius ut qui in fabricandi, ingendi fingendique arte occupantur. Alii solum procurant et provident, ut ut ulci et pecudum pastores Quare etiam n , in disputatio

526쪽

n de creatione, aptum sit demonstrare, recte facta esse, quae secta sunt: at in tractatione de providentia, esse procurationem, quae illis, postquam acta sint, consulat, declarandum est. Quomodo ergo homo ex homine, bos ex bove semper gignitur, et quodque ex suo, non ex alio semine oritur, si abest providentia Nam si quis dicat, ut ab initio

quaeqfie procreata sint, ita serie quadam procedere, hoc dicat, cum creatione omnino copulatam esse providentiam. Nam quod ordine procedant, quae creata sunt, providentiam cum creatione constitutam esse, ostendit. Nam providentiae est, res creatas administrare, atque ita nihil aliud hic dicit, quam eundem est e, qui res creet, et creatis consulat. Quis, cum videat formas hominum in infinita paene multitudine dis serentes, neque usquam penitu e dem esse, non admire tur et, si cum animo suo reputet, non assequatur, a providentia formas rerum singularum esse distinctas Quod oemodo licet 1ntelligas. Si eandem retinerent sine ulla variatio ne figuram, quanta rerum confusio sequeretur Quanta inscitia, quantae tenebrae hominem occuparent, qui neque sa- miliarem, neque alienum cognosceret, neque hostem aut improbum ab amico aut probo viro discerneret Omnia vere simul essent, ut Anaxagorae fuit opinio. Nam hoc si ita es et, nihil obstaret, quo minus cum sororibus et matribus corpus misceremus, aut praedaremur, aut aliud quippiam palam improbe faceremus, si id modo esset declinatum, ne in ipso facinore deprehenderemur. Nam postea conspecti, agnosci non possemus. Neque etiam lex aut respublica ulla constituta esset, neque patres et filii se invicem cognoscerent, neque aliud quippiam, quod sit ad hominis naturam, cohaereret. Caecus enim esset homo, quantum quidem ad homine dijudicandos pertinet, neque ei oculorum sensus multum afuismenti afferret. Praeter enim aetatem et magnitudinem nihil dijudicaret. Tantorumiscilicet commodorum causa nobis providentia est, quae perpetuo et ubique gentium hominum formas distinguere non intermittit. Quod maximum est argumentum, etiam rebus singulis Dei providentia consuli si quidem vel gur et lineanientis et Voce quiSque cognoscitur λ

527쪽

quanqltam hoc non praecise retinetur, perinde quasi forma 1.tis sit. Nam velut corollarii loco, etiam colorum disserentiam providentia adjecit, ut naturae humanae imbecillitati multis modis succurreretur. Arbitror etiam, pleraque animalia, quae secem dum speciem sigura sunt simili, quod genus sunt corni et corvus, habere aliquas in adspectu differentias, quibus inter sese conjugatim cognoscant. Cornices enim et corvi congregantur quidem multi saepe, conjugatim tamen separantur, quoniam quodvis horum animalium jugatam et natura sibi conjunctam avem agnoscit. Quomodo autem in-Vicem agnoscerent, nisi est et chiique suae formae descriptio, nobis quidem non facilis ad judicandum, sed quae naturaliter tamen ab iis, quae in eadem sunt specie, facile cognoscatur 'Etiam signa et oracula et omina et prodigia: nam ad Graecos oratio mea pertiner sua ratione, ut ipsi loquuntur, eventus eorum, quae Ostendunt, conservantia profecto providentiae ratione significans et ad ea, quae significant, veritatem eventorum adiungunt.

A P. XLII L

U ID SIT PROVIDENTIA.

V. um ess pho vi dotitiam, cum per haec apertum est, tum

per ea, quae dicentur, deincepte lucescet. Dicarinus igitur, quid sit providentia. Providentia est rerum procuratio a Deo suscepta. Definiunt eandem sic Providentia est Dei voluntas, per quam omnia, quae sunt, apte gubernantur. Quodsi ei voluntas est providentia, necesse est recta ratione et optime et divinissime, et qua sola ratione recte se habeant, fieri, quae fiunt, neque melioris ordinis es capacia. Necesse est autem, eundem esse, qui res ficiat et essectis provideat. Neque enim rectum est, nec decet, alium es sicere, alium ea, quae effecta sint, procurare. Nam hoc quidem certe imbecillitatis est. Multa sunt etiam in animalibus 11mulacra et imagines eorum, quae diximus. Quidquid enim genuit, cibum quoque foetui procurat et homo etiam de aeteris

528쪽

Omnibus, quae ad vitam degendam spectant, quoad ejus fieri potest, prospicit. Quae ero non provident, ob imbecillitatem non provident. Quare ostensum est, Deum esse, qui provideat, et providentiam esse ejusdem voluntatem.

C A P. XLIV.

QUARUM RERUM SIT PROVIDENTIA.

Cassio igitur providentiam, et quid ea sit dictum est restat, ut exponamus, quarum rerum sit providentia, universurum ne an angularum, an universarum et singularum. Plaato, et universas res, et singulas a providentia gubernari vulti providentiaeque rationem partitur in tria. Primum enim es.se, principis Dei providentiam, qui primari quidem loco id eis, dein des universe tot orbi consulat, ut, coelo et sideri. bus et omnibus rebus universis, id est, generibus, substan tiae, quantitati, qualitati, et aliis talibus, et formis, quae sub istis subjectae sunt. Ortui autem ignobiliorum animalium

et stirpium, et omnium, quae generantur et corrumpuntur, secundos deos, OS, qui coelum Volvant, prospicere quorum ortum Aristoteles ad solem et signiserum orbem resert. Tertiam lato statuit providentiam, penes quam sit administratio rerum agendarum et exitus itemque naturalium et fortuitorum bonorum, quae materiae admixta, et instrumenti locum obtinere dicuntur, atque etiam eorum, quae his ipsis contraria sunt, adeptio. Huic providentiae praeesse

censet certos quosdam daemones circa terram, custodes humanarum acti Ocium ac secundam tertiamque providentiam

a prima proficisci, ut potestate Omnia a Deo gubernentur, qui primos et secundos et tertios procuratores constituit. In quo, quod omnia ad Deum refert et ab ejus voluntate omnem pendere providentiam affirmat, in laude ponendum est. Quod vero secundam providentiam facit eos, qui coealorum orbes torquent, non item. Non enim hoc providenti est, sed fatum et necessitas. Nam, utcunque illi figurentur, necesse est, et quae fiunt, fieri, et quidem aliter non

conis

529쪽

DE NATURA HOMINIS.

contingere. Eorum autem, quae providentia gubernantur, nihil cadere sub necessitatem, jamdudum ostensum est. Stoici, qui et fatum, et in nostra esse aliquid potestate tuentur, nullum locum providentiae relinquunt, imo revera voluntates nostras libertate spoliant, quod supra a nobis probatum est. Democritus, Heraclitus et Epicurus, neque universis, neque singulis, a Deo provideri volunt. Epicurus enim dicebat: Quod beatum sit et immortale, neque ipsum habere negotia, neque alteri exhibere quare neque iracundia, neque gratia teneri Haec enim Omnia imbecillitate spectari. Ira enim a Deo aliena est. Excitatur enim in re, quae contra, quam e limus, accidat Deo autem nihil praeter voluntatem accidit. Atque hi quidem convenienter suis principiis existimant. Nam qui pittant hoc universum casu et temere esse constitutum, merito dicunt omnia vacare providentia 4 Quorum enim nemo

creator sit, eorum quis sit procurator Est enim evidens, temere debere ferri, quae a principi temere procreata sunt.

Itaque primae illorum sententiae resistendunt est Hac enim labefactata, satis magnam vim habebunt, quae dicta sunt ad demonstrandam providentiam . . Quare, hac refutatione ad suum tempus reservata, veniamus ad Aristotelis opinionem otcaeterorum, qui negant rebus singulis a Deo consuli. Nam Aristoteles a natura sola vult administrari singula, ut in sexto Ethicorum ad Nicomachum obscure significat: Hanc enim, ut quae divina sit, et insit omnibus, quae generantur, cuique naturaliter suggerere, ut ad res salutares accedat, fugiat quas contraria sint. Quodque enim animal, ut jam dictum est, et idoneum sibi alimentum deligit, et, quod utile est, sequitur, et remedia morborum naturaliter habet cognita. Euripides et Menander quibusdam locis mentem, quae in quoque sit, cui- quo providere asserunt Deum Vero neminem , Verum mens quidem in iis solis perspicitur, quae in nostra potestate sunt. Aut enim est rerum, quae sub actionem cadunt, et artium, aut contemplationis i in providentia eorum est, quae in nostra potestate non sunt, ut verbi gratia, ut opulentus quis sit et

non opulentus, sanus et non sanus quorum nihil facere mens potest, ac ne natura quidem , ut Aristoteles putat. Naturae

enim opera perspicua sunt. Quid autem ad mentem aut ad na-

530쪽

turam, quod aliquando ab eo poenae exigantur, qui hominem occiderit, aliquando sceleris poenam effugiat nisi quis dicat,

quod mentis et naturae est, ad providentiam pertinere quod sequitur, ad fatum. Quodsi mens et natura ad providentiam pertinent, quae sequuntur, ad satum, nihil erit in nostra potestate. Sed non ita se res habet. Quae enim ad mentem spectant, tam eam, quae in agendo, quam quae in contemplando ponitur, in nostra esse potestate docuimus. Non omnia autem, quae proVidentia geruntur, naturae sunt, etsi, quae naturae sunt providentia administrantur. Multa enim, quae Dei providentia accidunt, non sunt naturae opera, ut de eo, qui hominem occidit, ostendimus. Est enim pars providentiae natura, non ipsa providentia. Itaque isti naturae et menti rerum singularum pro Videntiam attribuunt. Caeteri Deo curae esse, unt, eorum, quae sunt permanentium, ut nihil eorum, quae nata sunt, occidat, et hujus unius in Deo esse providentiam. Singula vero fortuito temereque jactari, eamque ob causam multa iniqua facinora, multas caedes, et, ut dicam summatim omnem improbitatem inter homines versari, et horum alios ortuit poenam vitare, alios etiam puniri; quippe cum, quae ad rectam rationem et erilege sunt, non omnino eveniant. Ubi autem neque ratio, neque lex dominatur, quomodo dixerit quis Deum esse, qui procuret Et quidem fere usu venit, ut viri boni laedantur injuria et deprimantur et innumerabilibus malis affligantur improbi

contra et importuni homines augeantur potentia, Opibus, honoribus in republica, caeterisque bonis, quae ad Vitam commode degendam pertinent. Mihi vero videntur, qui haec loquuntur, quum alia multa ignorare praecepta pro Uidentiae, tum ma-Σime, animae immortalitatem. Nam eam mortalem esse arbitrantes, hujus vitae terminis res humanas desiniunt. Deindeprava et perversia habent de bonis judicia. os enim, qui opibus circumfluunt et dignitatibus insolescunt et caeteris fluxis, caducisque bonis gloriantur, elices esse et beatos judicant: animi autem bona pro nihilo ducunt, quae multo corporis et

externa bona antecellunt. Praestantiora enim bona sunt, quae rerum sunt praestantiorum. Itaque tanto Virtutes divitias, sanitatem, caetera excellunt, quanto anima corpus anteit. Quare

cum solae, tum qum aliis conjunctae, hominem beatum reddunt:

SEARCH

MENU NAVIGATION