De natura hominis, graece et latine. Post editionem Antverpiensem et Oxoniensem, adhibitis tribus codd. Augustanis, duobus Dresdensibus, totidemque Monachiensibus; nec non duabus vetustis versionibus latinis, Cononis et Vallae, denuo multo, quam ante

발행: 1802년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

DE NATURA SI OMINIS.

quod ad naturam seminis accedit, ut alatur. Atque, quode earum, alimento relinquitur, semen sit. Θrtur enim primum quidem multa circuitione in caput, deinde a capite per binas venas binasque arterias delabitur. Quare si quis excidat venas, quae sint circa aures, parotides. carotiles animal steriles reddit et in optum ad generandum. Hae utem venae et arteriae vadunt illud tortuosum et quod instar varicum est involucrum, quod est ad scrotum, ubi humiduna illud, quod ad semen accedit, labitur in utrumque testem. Una es arteria, una lues vena plena seminis, in quibus emsecte semen perficitur et per tortuosum parasiaten, qui secundum testes est, cum statu depellitur, quoniam et arteria est, quae mittit. Ferri autem etiam a vena, libidinosa petulantia ostendit. Cum enim diu concubuerint, et id, in quo seminis vis inest, et genitalem humorem consumserint, tum

etiam per violentam contentionem purum sanguinem emit. tunt. Mulieres quoque omnes easdem, quas Viri, partes habent, sed intus, non extra Aristotestes quidem et s-mocritus nihil volunt conferre semen mulieres ad procreatio. nem liberorum. Quod enim mittitur a mulieribus, sudorem potius membri, quam semen se volunt. Galenus Vero, damnans Aristotelem, ait, semen emittere mulieres, et miX-tionem utriusque seminis, foetum efficere; quare etiam concubitum mixtionem dici non tamen perfectum semen. ut viri, sed adhuc crudum et humidius. Cum autem tale sit mulieris semen, alimentum sit virilis, et ex eo pars quaedam loci, qui est ad cornua uteri, concrescit, et quod a sarciminis forma λαυτοειοῖς nominatur, quod reliquiarum cibi foetus, dum in utero est, receptaculum est. In uno-Cuoque autem genere animalis, tum foemina marem admittit, cum potest concipere. Quas ergo semper possunt concipere, semper conjunctionem admittunt, ut gallinae et columbae et homo. Sed caetera dum gravida sunt, fugiunt conjunctionem, mulier semper admittit. Nam gallinae quidem, quod quotidie sero pariant, quotidie fere cum mare

congrediuntur. Mulieres autem, ut in caeteris rebus,

voluntate sunt libera, ita etiam in concubitu post conceptio

nem.

492쪽

nem. Nam bestiae non a seipsis, sed a natura diriguntiar, et modus eis, tempusque desinitum naturae lege statutum est.

A P. XXVI

ALIA DIVISIO FACULTATUM, QUAE ANIMAL ADMINl STRANT.

I artiuntur aliter acultates, quae in animali sunt, et earum partim animae vires dicunt, partim naturales, partim vitales. Animae quidem, quae sunt ex electione et consilio naturales autem et vitales, qua suas electione et consilio sunt. Et sunt animae facultates duae, motus, quo per se et cum appetitu agitantur animalia et sensus. Motus pomro, tio per se animalia cientur et cum oppstitu species sunt, progrediendi vis ab uno loco in alium totiusque corporis movendi, et vocis edendae facultas, et respirandi. In nobis enim et situm, haec facere et non facere . aturales et vitulos non sunt in nostra potem te posita . sed velimus, nolimus, sunt, ut nutriendi, augendi et generandi vis, quae sunt naturales, et pulsuum, qua vitalis est. Aecaeterorum quidem instrumenta antea diximus nunc motus ejus, qui ex Iectione suscipitur. Xponemus.

A P. XXVII

DE MOTU QUEM ANIMALIA PER SE AUT PER ELECTIONEM SUSCIPIUNT,QIUI AD APPETITUM ERTINET

IEH igitur motus quem per electionem aut per se animalia

suscipiunt, principium, cerebrum et dorsa medullaci quippe quae cerebri pars sit. Instrumenta, nervi, qui es his orti sunt o ligamenta et musculi. Musculi autem constant e carnibus et nervosis si bris et tendinibus, qui cum nervorum i-bris

493쪽

D NATURA HOMINI s. 77

iriis complicati sunt. Quare aliqui existimarunt, eos sentiendi vim habere, propter sensum, qui fit ex nervis, qui illis

sunt connexi. Itaque tendo o ligamento et tenuibus nervis est compositus. Differt autem a nervo tendo, quod omnis nervus sentiendi vi est praeditus et rotundus et molliusculus, et a cerebro ori Rinem ducit. Tendo vero et durior est et ex Osse, et per se sensus expers et latus aliquando Sunt autem manus ad capiendum et ad artificia exercenda instrumentum aptis sui3um. Si quis enim manus aut solos manuum digitos ademerit, ad omnes fere artes la ominem inhabilem reddit. Idcirco solus homo, quoniam ratione utitur et in eum artes cadunt, a Deo munibus donatus est. Pedes vero gradiendi sunt instrumentum, quod per eos loco in OVeamur. Porro autem solus homo sedet, nullius adminiculi indigens. Solus

enim ad duos angulos rectos crura et ad OXam et ad poplites sectit, alteros introrsum, alteros X trorsum. Quae ergo per nervos et musculos moventur, haec Omnia ab anima pendent et electione sunt, in quibus et sensus et vocem numerandam si ostendimus. Atque hinc animae et naturae operum probabilis est illinctio, et dijudicatio sumetida est. At

Deus summa sua providentia cum naturalibus animae opera, et vicissim cum animae operibus naturalia conjunxit. Quoniam enim ejectio reliquiarum cibi et potionis , depellendi sa- cultatis est, quae una est de naturalibus viribus, ne praeter electionem et voluntatem nostram aliquid indecore agamus, si vel, ubi non oportet, Vel quando non oportet, vel in quibus non Oportet, excernamus, anitore quosdam praesecit depulsionibus musculos et ita naturae pera, ut animae essent, effecit. Nam hanc ob causam et saepe et diu sustinero depulsiones possumus. Demittuntur autem sentientes et molales nervi a medio et anterioribus ventriculis cerebri duriores vero et in quibus movendi vis inest, a postremo ventri culo et dorsi medulla. Sed duriores sunt, qui e dorsi me. dulla, et in his maxime, qui ex inferioribus ejus partibus prooficiscuntur. Quo enim magis abscedit a cerebro medulla ora si eo cum ipsa sit durior, tum nervi, qui X ea nascuntur. Sicut autem sensus duplices accepimus, sic ortum nervorum

494쪽

duplicem habemus. Quaeque enim medullae dorsi vertebra

conjugationem nervorum emittit cujus altera ad dextram corporis partem tendit, altera ad laevam. Fere enim totum corpus nosstrum in duo divisum est, in deXtrum et laevum. Sic et pedes et manus et quodque reliquorum, quemadmodum et instrumenta sentiendi, dextra, laevaque accepimus.

A P. XXVIII.

DE RESPIRATIONE.

R 6 spiratio fiam ex anima muneribus numeratur. Etenim

musculi sunt, qui thoracem diducunt, praecipuum respirandi instrumentum. Atque ea respiratio, quae consertim et cum gemitu sit, in magnis doloribus, animae esse munus ostendit. In nostra quoque potestate est, pro eo, atque usus postulat, respirationem mutare. Nam dum ex aliqua parte, quae respirandi vim continet, laboramus, aut quae cum aliqua harum partium OVetur, ut septo transverso, aut jecore, aut splene, aut ventriculo et tenuibus intestinis et colo, paululum et crebro respiramus. Pauli alum, ut ne Vehementer percutiamus partem eam, quae dolet Crebro, ut, quod defuit magnitudini, crebritate Ompensetur. Etenim cum dolet crus, non multum ipsum inter ambulandum producimus, ob eandem causam, Ob quam et respirationem. Ut ergo incedere animae

opus est, ita respirare quanquam, ut quiescamus, neque inde damus, diutissime Vivere possimus at respirationem nodecimam quidem horae partem ut cohibeamus, fieri potest. Nam susso catur calor, qui in nobis est fuligine, ideoque X-stinguitur et confestim interitum assert. Nam si summam quistoreat in vase aliquo, quod anhelitum non habeat, eam fuligine suffocatam eristin X erit. Itaque necessario etiam dormientibus nobis nihilominus hac parte anima suo munere fungitur, quod non ignoret, si ad bre Vissimum tempus est a verit, animal interiturum. Quare rursus hic animae pus cum naturae munere conjunctum est. Per arteriam enim respirandi officio iungitur, quae instrumentum naturala est, et semper move

495쪽

tur, ut nunquam ejus opus Occidas, quemadmodum aequo

caeterarum arteriarum. Quod aliqui dum non intelligerent, naturae opus esse respirationem, putaVerunt. Tres autem sunt causae respirationis usus, acultas, instrumenta. Usus duplex, conservatio nativi caloris et animae spiritus educatio. Verum conservati quidem caloris naturalis ducendo et emittendo spiritu constat, quod ductus refrigeret et moderate ca-borem excitet emissio fuliginem cordis effundat. Educatio autem spiritus animae, sola respiratione sit quoniam ad cor, dum diducitur, quaedam aeris pars pertrahitur. Facultas autem animae est, quae respirandi causam affert. Haec enim est, quae movet instrumenta respirationis per musculos, et in primis thoracem, cum quo una movetur pulta et asperas arteriae, quae sunt par pulmonis. Nam asperae arteriae, quae pars cartilaginosa est, Vocis est instrumentum membrano a autem ipsius ligamenta, respirationis. Quod autem ex his utrisque haec ipsa arteria est, vocis r ut mittendae et respiarandi instrumentum. Est ergo pulmo contextiam quippiam equatuor, e aspera arteria et laevi, et Vena et spumosi carnes pulmonis, quae caro instar stoebae explet loca illius contoXti: quae sunt inter duas arterias et venam, ut Velut illorum sed sessit et ligamentum. Concoquit autem naturaliter caro pulmonis spiritum, ut jecur, succiam e Ventre attractum. Et pro pterea, ut jecur extremis suis fibriS Ventrem egentem calo

ris, complectitur, ita pulmo medium cor comprehendit, quod opus habet refrigeratione, quam adfert respiratio. Conti nens est asperae materiae bronchus, qui e tribus magnis cariatilaginibus conflatus est; roncho, guttur gutturi, os et nares. Nam utroque horum eAtrinsecus aerem ducimus, qui hinc per cribrosum aut spongiosum S fertur, quod per ora tum est, ne ab immoderata aeris qualitate cerebrum laedatur, si consertim spiritus in ipsum influat. Hic quoque Deus nari bus et ad respirationem, et ad Odoratum usus est, ut lingua, o ad vocem mittendam, et ad gustandum, et ad mandendum. Itaque partes hae, quarum et, ut sit animal, neque necessa. iis vitae usibus spolietur, potestas est, cum animae facultatibus dispertitae sunt Quod si ero quid praetermissum est,

496쪽

ex his, quae jam dicta sunt, acile perspici poterit. Sed ut

in omnibus, quae facta sunt, alia sua causa facta sunt, alia et sua causa et aliorum alia aliorum tantum causa, aliis accidit, ut obiter existerent, ita in partibus animalium eundem ordinem reperies blam Omnia illa instrumenta, quae diximus, trium principiorum, quae animal gubernant, sua causa generata sunt. Praecipua enim ratione et primario loco sunt condita, quae et secundum naturam proprie dicuntur, et in utero ex ipso semine, quemadmodum et Osib, oriuntur. Flava autem bilis et per se, et propter aliud constituta est. Nam ad Oncoctionem confert et depulsionem eae crementorum movet ideoque sit quodammodo una de partibus nutrientibus ; quinimmo et calorem quendam praebet corpori, ut vitalis acultas. Ac his quidem de causis propter se videtur exstitisse, sed quia sanguinem purgat, sanguinis causa quodammodo videtur esse facta. Lienis etiam non parum ad concoctionem conducit. Cum enim natura sit acidus et acerbus, et omissionem superflui humoris nigri in alium profundat, constringit eam et firmat et ad concoctionem excitat. Praeterea purgat jecur, et idcirco quodammodo videtur sanguinis gratia est genitus. Renes etiam sanguinis purgamentum sunt, et commiscendorum corporum libidinem efficiunt. Nam venae, quas dicimus incidere in testes , per renes transeunt, et inde hauriunt acrimoniam quandam, quae irrita appetitum, quomodo acrimonia illa, quae sub cute fuerit pruritum gignit. Quo autem testium caro cute est mollior, eo magis, dum ab acrimonia mordentur, insanam pariunt mittendi seminis cupiditatem. Haec igitur et similia aliquo modo, et propter se, et propter alia facta sunt. Glandes autem et caro aliorum gratia tantum. Nam glandes vehiculum sunt et firmamentum vasorum, ne disrumpantur, dum in violentis motibus sublimia seruntur. Caro tegumentum est sacta caeterarum partium, ut et aestate animal refrigeret, interiorem humorem emittens, et hiemela napum constipatarum usum ipsi praebeat. Cutis quoque tegmen est et mollioris carnis, et omnium aliorum, quae intus inclusa sunt. Carnis autem natura, tum ab aere, tum ab iis,

quae ad eam se applicant corporibus, callosa est Ossa vero sunt

497쪽

sunt firmamentum totius corporis, maximeque spina dorsi, quam et carinam animalis esse junt Ungues communiter quidem omnibus, in quibus sunt, praebent usum fricandi, praeterea alium alii proprium. multis enim animalibus dati

sunt armorum loco, ut iis, quae aduncos ungues habent et velut instrumentum sunt ejus animae partis, in qua irarum ardor eXistit. multis et armorum loco et firmandi gressus causa, ut equis et omnibus, quae solidam habent ungulam Ηο-minibus autem dati sunt, non solum ad fricandum et pellendam cutis acrimoniam, sed etiam ad res tenues et minutas capiendas Quae enim admodum sunt exilia iis attollimus, et, pone summos digitos contra se erigenteS, eorum comprehensionem firmant. Pilis autem accidit, ut obiter existerent. Nam vaporibus, qui fumosissimi e corpore emittuntur, concrescentibus, ex accidenti constituti sunt Quanquam ne istos quidem Deus omnino inutiles genuit, sed, etsi ex accidenti creati sunt, effecit, ut animalibus ad tegumentum et ornamentum conserrent. Tegumentum quidem capris et ovibus; ornamentum hominibus quibusdam etiam animalibus et ornamento simul sunt et tegendi usum praebent, ut leoni.

A P. XXIX.

EO QUOD SPONTE ET INVITE FIT.

uoniam saepe ejus, quod sponte et invite fit, meminimus, necesse est de his quoque tractare, ne ab exquisita eorum cognitione aberremus. Oportet autem eum, qui de invito et sponte secto dicturus est, primum exponere regulas quasdam et rationes, per qua quaeque res, spontene an invite agatur, cognosci queat. Quoniam igitur, quidquid sponte fit, in actione aliqua est, et quod invite existimatur fieri, in actione quoque ponitur, quod paulo post ostendetur; atque etiam aliqui, quod vere invite fit, non solum in patiendo, sed etiam in agendo ponunt in primis desiniendum est,

498쪽

quid sit actio. Actio est muneris alicujus sanctio cum ratione Actiones autem laus aut vituperatio consequitur, et aliae ipsarum cum Voluptate, aliae cum dolore transiguntur, aliaeque sunt optabiles ei qui agit, aliae fugiendae optabilium autem quaedam semper sunt optabiles, quaedam certo quodam tempore similiter etiam fugiendarum. Rursus actio. num aliis misericordia et venia tribuitur, alias in odio sunt et poena Vindicantur. Sint ergo regulae cognitionis ejus, quod sponte fit, quod omnino laus aut vituperatio comitetur et cum Voluptate agantur et optabiles sint actiones iis, qu

agunt, aut semper, aut tum cum aguntur. Invite autem facti notae sunt et indices, quod veniam aut misericordiam mereantur, et cum Clore agantur, neque optabiles sint. His

ita explicatis, dicamus primum de eo, quod invite fit. A P. XXX.

Q uod invito fit, partim per vim fit, partim per ignoranti

am atque eorum quidem, quae per Vim fiunt, principiumessiciendi extra est. Alia enim quaepiam causa violentiae est, non nos. Itaque definitio ejus, quod invite per vim suscipitur, est, cujus principium est extra, ut nihil sua voluntate ad actionem conferat is, cui vis insertur. Principium hic

pro causa efficiente dictum est: Uerum quaeritur, an etiam haec invite fiant, ejectiones onerum, ad quas nautae descendunt adversa tempestate, aut, cum qui amicorum aut patriae conservandae causa rem turpem facit aut patitur. Sed

haec sponte potius fieri videntur. Nam idcirco adjectum est ad definitionem, ut nihil ad actionem sua voluntate conseratis, cui vis assertur. In hujusmodi enim casibus ipsi sponte per se movent partes eas, quae instrumenti locum obtinent atque ita in mare onera dejiciunt. Quod idem accidit iis, qui aliquid , quod turpe aut grave sit, majoris boni gratia perpetiuntur, ut Zeno, qui suam ipse linguam dentibus prae cisam exspuit in Dionysium tyrannum, ne ei ulla ratione ta

499쪽

cenda et recondita quaedam nunciaret. Item Anaxarchus Philosophus, qui passus est se contundi a Nico creonte tyranno, ne amicos proderet Universe igitur, quandoraui metu majorum malorum elegerit quis minus malum, aut spe majoris boni sumserit minus bonum, quod aliter consequi, quod Vulf, non possit, non invitus agit aut patitur. Facit enim Voluntate et soluta eligendi optione ac optabilia sunt tum, cum aguntur, etsi per se non sui optabilia. Sunt ergo ex eo, quod sponte et invite sit, mixta et temperata. Invite quidem,

per se sponte eo tempore, ex circumstantia. Nam sine circumstantia nemo velit haec agere, sed haec sponte fieri, laus aut vituperatio, quae talibus actionibus tribuuntur, declarant. Nam eorum, quae invite facimus, nulla erit laus aut vitupe ratio. Quanquam non est facile discernere, quid cui praeoptandum sit. porte tamen, ut plurimum, prae turpibus expetere, quae molesta sunt, ut Susanna et Ioseph fecerunt etsi non semper. Nam Origenes, qui, ne dedecus et ignominiam susciperet, quam Aethiopes ostentabant, diis sacra fecit, tota causa cecidit Ita haec dijudicare facile non est Sed his multo difficilius, manere in eo, quod semel decretum sit. Non enim aeque terrent res graves atque difficiles, dum exspectantur, atque dum jam premunt Sed accidit interdum, ut, cum judicaverimus et statuerimus aliquid, non stemus in eo, quod judicatum sit, cum in ipsis malis versamur, ut quibusdam contigit martyribus. Nam cum initio constanter tolerassent, tandem succubuere et in ipso discrimine et perpessione rerum asperarum fracti sunt Nemo autem existimet, intemperantiae libidinem aut iram peccata esse invite suscepta, quod extra principium habeant efiiciens. Nam et forma cortia intemperantiam eum, qui aspexit, excitavit, et qui irrita vit, iram commovit. Etsi enim principium efficiens habent extra, ipsi tamen per se et parte eas, quae instrumenti loco sunt, agunt neque sub definitionem ejus , quod invite geritur, cadunt, quando principii causam sibi ipsis praebent, quod propter malam institutionem perturbationibus facile succumbant. Nam vituperantur, qui haec agunt, ut qui malum sua sponte contraxerint. Ese autem sponte contractum, On-

F a stat

500쪽

stat ex eo, quod actione delectantur. At vero, quod inviti facimus, molestum esse ostendimus. De eo ergo, quod inviti per vim agimus, haec sint exposita. Reliquum est, ut de eo, quod per ignorationem est, dicamus.

A P. XXXI.

DE EO, QUOD IN VITE ER IGNORA

TIONEM FIT.

Hult, stimus per institiam, ex quibus, post actionem, Vo

luptatem capimus, ut, cum quis invitus inimicum interfecerit, caede tamen ejus delectatur. Haec et id genus alia vocant non sponte suscepta, non tamen etiam invite. Item agimus quaedam per inscientiam, quae facta molestiam asserant: haec vocarunt invite facta, quae perpetrata dolor consequitur. Eorum ergo, quae siunt per ignorantiam, duae sunt species, una non sponte factum, altera invite. Nunc propositum est, de eo tantum, quod invite fit, dicere. Nam

quod non sponte est gestum, magis reducitur ad id, quod sponte est factum, cum sit mixtum. Nam si principium spectes, invite sit; si finem, sponte. Nam quod invite suscipiebatur, exitus fecit, ut sponte factum videatur. Quare quod invito fit, desiniunt etiam sic: InVite factum est, quod praeterquam quod sponte non est susceptum, dolorem etiam et poenitendi causiam assert Praeterea aliud est, per inscientiam aliquid facere, aliud inscientem. Si enim in nostra potestate fuerit inscientiae causa, inscientes quidem acimus, non tamen per inscientiam. Nam vinolentus et iratus quispiam, si quid faciat improbe, alter ebrietatem, alter iram causam habet eorum, quae facit, quae sponte suscepta sunt Licebat enim illi, non ebrium fieri. Ipse ergo sibi ignorantiae causa est. Itaque haec non per inscientiam dicitur facere, sed insciens agere quae non invite, sed sponte sunt Quocirca etiam reprehenduntur a viris bonis , qui haec agunt Si enim non fulset ebrius factus, non secisset sponte autem ebrius est factus, sponte ergo fecit. Per inscientiam autem ea facimus, cum

ipsi

SEARCH

MENU NAVIGATION