장음표시 사용
501쪽
ipsi non pra obuerimus causam inscientiae, sed ita casus fuls-rit ut in loco consti et quispiam sagittam mittens, patrem casu praetereuntem interfecit. Ex his ergo, quae diximus, demonstratur, eum, qui ignorat, quae sunt utilia, quique mala esse bona pinatur, invite non ager . Nam illa inscientia ex ejus improbitate proficiscitur. Itaque iste vitupera. tur Uituperatio porro non nisi eorum est, quae sponte commissa sunt. Non ergo rerum universarum et generalium, aut earum, quae fiunt ex electione, ignorantia est invito suscepta, sed singularum. Nam singula inviti, universa sponte ignoramus. His itaque sic explicatis, dicendum est, quae sint sua gula. Haec autem sunt, quae vocantur a rhetoribus circumstantiae, quis, quem, quid, quo, ubi, quando, quomodo, quamobrem ut persona, factum, instrumentum, Iocus, tempus, modus, causa. Persona quidem, qui facit, aut in quem est actio, ut si patrem filius insciens percusserit. Factum, illud ipsum, quod actum est, si quis, cui colaphum impingere voluerit, eum caecavit. Instrumentum, si lapidem jecit, quod putarat esse pumicem. Locus, si, dum in angiportum flectit, eum qui occurrerit, insciens pulsaverit. Tompus, si noctu arbitratus hostem, amicum occiderit. Modus, si leviter ac non magna vi percussum interemit. Ignoravit enim, leniter percussum interiturum. Causa, si quis medicamentum cuipiam veluti sanaturus dederit, eum vero, qui eo medicamento usus est, mors consecuta sit, quod venenum esse deprehensum sit. Sed haec quidem omnia ne insanus quidem ignoraverit. Qui vero plurima horum aut potissima nesciverit, per inscientiam fecit. Sunt autem potissima in his, cujus gratia et quod agitur, id est, causa et
Pum, quod invito committitur, duplex sit, per inscientiam, et per vim quod sponte committitur, utrique opponi- r a tur.
502쪽
tur sponte enim committitur, quod neque per vim, ne lque per inscientiam fit. . Atque id quidem nou per vim sit, cujus principium in ipsis est: non per ignorantiam vero, si
quippiam rerum singularum ignoratum non fuerit, per quae et in quibus est actio. Utroque igitur uncto ad alterum, definivimus sponte factum, cujus principium in ipso est, sciente singula, in quibus est actio. Quaeritur autem, an, quae natura fiunt, sponte ant, ut concoctio et accretio. sed haec neque sponte, neque invite fieri ostenduntur. Nam quod invite et sponte fit, in iis numeratur, quae in nobis sunt posita. . At vero concoctio et accretio in nobis sita non sunt Unde etiam venit, ut, si singula ignoremus, quod ea non sint in nostra potestate, neque sponte, neque invite facere dicamur. Quae vero per iram et cupiditatem sunt, sponte seri demonstravimus Etenim, si recte sunt, laudantur; sin secus, vituperantur aut odio habentur. Voluptas etiam et dolor ea consequitur et principium in ipsis est. In ipsis enim erat, ut non facile perturbationibus succumberent. Nam talia per consuetudinem ad rectum statum deducuntur. Praeterea, si illa invite si unt, neque bestia ulla sponte quid facit, neque parvuli nunc non ita se habet. Videmus enimalia sponte ad alimenta accedere, et neque per vim: per se enim ea moventur: neque per inscientiam, quoniam alimen lium non ignorant. Nam ubi cibum conspexerint, voluptate afficiuntur, et volui ad rem notam feruntur, molestiam lque capiunt, si non assequantur . Atqui ejus, quod sponte suscipitur quod propositum est, consequimur, nota
L . indit vi est voluptas; sin minus, aegritudo quae declarant, in illis esse cupiditatem et iram sponte susceptam. Nam ira non sitis voluptate fit. Praeterea, si quis neget, sponte admitti, quae si unt per iram et cupiditatem, virtutes morales tollit: has enim in medio sunt perturbationum. Quodsi vero porturbationes ab invitis suscipiuntur, etiam
actiones, qua sunt virtutibus congruentes, ab invitis administrantur gas enim cum perturbatione exsequimur. Nemo autem, quod secundum rationem et electionem et motum internum et appetitionem sit, una cum cognitione singu
503쪽
Iorum, invito fieri dicit. Ostensum otiam est, principium in ipsis esses, spontes ergo fieri dicendum est. Quoniam autem multis in locis lectionis, quae Graecis προαιρεσιας est, mentionem fecimus. itemque ejus, quod in nobis est situm, etiam de electione tractandum est.
uid disto os oloetio An, quod sponte fit, quoniam
quidquid ex electione sit, etiam sponte sit Sed non contra, Verum est: quod fieret, si idem osse sponte factum et electio nunc vero latius patere deprehendimus, quod sponte fit. Omnis enim olectio sponte suscipitur, non etiam, quidquid sponte suscipitur, electio esta Nam pueri et bestiae sponte quidem faciunt, non tamen eligentes. Et quaecunque per iram , non deliberate facimus, sponte facimus, ex electione non item Amicus etiam quispiam nobis repente advenit, sponte quidem, quoniam gaudemus, non tamen, ut qui elegerimus. Et qui praeter exspectationem ita es aurum invenerit, sponte lucrum, nec opinatum nactus ost, non tamen ex electione. Itaque ex omnibus istis concluditur, non idem valere sponte factum et electionem. An
igitur appetitus est electio At ne hoc quidem verum est. Dividitur enim appetitus in tria, cupiditatem, iram, et Voluitatem. lectionem autem neque iram, neque cupiditatem esse, ex eo clarum est, quod homines cum bestiis nihil habent commune in lectione, sed in ira et cupiditate. Si enim istis duobus convonimus cum hostiis, lectione differimus, aliud esse electionem, aliud iram et cupiditatem, perspicuum est. Ostendit idem incontinens, qui dedit se cupiditati, et ex ea agit, non etiam ex electione. Nam in illo electio cupiditati adversatur. Quod si idem essent, non utique altera cum altera pugnaret. Et continens etiam, qui agit ex electione, ex cupiditate non agit. Jam vero, non esse voluntatem, hinc intelligitur Non in omnibus, in
504쪽
quibus eligere, etiam velle apte dicitur Dieimus enim,
velle nos bonam valetudinem eligere autem bonam valetudinem nemo dicat Uelle item opulentum esse dicitur, elugere vero opulentum esse, non dicitur Praeterea velle etiam in iis, quae fieri non possunt, ponitur eligere in his solum, quae in nostra sunt potestate. Ita enim loquimur volo immortalis esse; at nemo hoc modo iligo immortalis esse. Voluntas enim finis ipsius est electio eorum, quae ad finem pertinent secundum eandem nimirum analogiam, quam habet id, quod sub voluntatem cadit, ad id, quod sub consultationem c Nam sub voluntatem cadit finis sub consultationem, quae ad finem referuntur. Praeterea ea sola eligimus, quae per nos putamus posse fieri. Volumus autem etiam ea, quae per nos fieri non possunt, ut ducem quempiam victoria potiri. ii Non esse ergo iram, neque cupiditatem, neque Ο-luntatem, electionem, abunde probatum est Non esse autem opinionem, cum his eisdem rationibus, tum etiam aliis demonstratur Nam opinio non solum est rerum, quae in nobis sunt sitae, sed etiam aeternarum. Praeterea opinionem veram dicimus et falsam electionem veram et falsam non dicimus es, Et opinio quidem rerum est universarum, electio singularum , Nam in iis, quae sub actionem cadunt, electio est; cadunt autem sub actionem res singulae. Ne- quo item consultatio est electio, sive consilium. b Nam consultatio do rebus cuique agendis, quaestio est: eligi vero
dicitur, quod per consultationem antepositum est. Quare planum sit, consultationem esse in his, quae adhuc acquiruntur electionem in iis, quae jam sunt anteposita. Quid ergo non sit electio, ante dictum est: nunc quid si dieamus Est igitur mixtum quid ex consilio est judicio et appetita, et neque appetitus per se, neque judicium 9 neque
consilium tantum, sed quiddam ex his compositum. Ut enim dicimus, animal ex corpore et anima constare, neque tamen animal corpus esse, neque animam solum, sed quod ex utroque sic etiam electionem. asse ergo consilium quoddam et consultationem cum approbatione, etsi non sit
ipsum consilium, vis nominis significat Nam eligitur id, quod
505쪽
quod prae alio legitur. Nemo autem anteponit quid, nisi prius consultarit; neque legit, nisi judicarit. Quoniam au. tem non omnia, quae probata sunt, exsequi studemus, tum electio est, et eligi dicitur, quod consilio antepositum est,
cum deliberatio appetitum assumserit. Necessario ergo electio in iis versatur, in quibus et consilium. Itaque ex his efficitur, electionem si appetitum cum consultatione junctum earum rerum, quae in nostra sunt potestate vel
consultationes in cum appetit conjunctam earum rerum, quae
in nobis sunt sitae. Nam id, quod antepositum est per conisultationem, cum electione concupiscimus. Sed quia electionem diximus in illis vorsari, in quibus et consilium, declaremus, in quibus versetur consilium, et de quibus rebus con
Antequam do quibus rebus consultemus, Xponamus,
rectius est Xplicare, quo consilium a quaestione dis erat; non enim idem sunt consilium et quaestio, etsi, qui consultat, quaerens aliquid consultat, sed multum inter se disserunt. Quaerimus enim, an major sol terra sit Nemo autem dicit, consultare se, an si1 major sol terra. Est enim quaestio, genus consultationis etenim latius patet omnis enim consultatio, quaestio quaedam est; non omnis autem quaestio, consultatio. Atque lao quidem demonstratum est. Considerationis vero nomen , aliquando de consultatione dicimus, ut considero disciplinas non consulto disciplinas. Turbamur autem saepe, dum haec nomina indistincte accipimus, idemque esse, quod non est idem arbitramur. Horum itaque disserentia cum sit perspicua, restat, ut dicamus, de quibus rebus consultemus. Consultamus de iis, quae in nobis sunt posita et per nos seri possunt et exitum habent incertum, id est, quae sic et aliter evenire possunt. Dictum
506쪽
est de iis, quae in nobis sunt posita, quod de iis solis consultemus, quae sub actionem cadunt. Haec enim in nobis sta sunt. Non enim de ea philosophia deliberamus, in qua consideratio modo est contemplatioque naturae. Nam neque de Deo, neque de iis, quae fiunt necessario, deliberatio suscipitur, id est, de iis, quas semper eodem modo fiunt, ut anfractu annuo neque de iis, quae quidem non sempersunt, sed semper eodem modo fiunt, ut obitu ortuque solis neque de iis, quae natura quidem fiunt, non tamen semper eodem modo, sed ut plurimum, ut de canitie sexagenarii, aut, ut is, qui viginti sit annos natus, primam barbam emittat neque item de iis, quae natura quidem, sed alias aliter indesinito fiunt, ut de imbribus de qualoribus, de grandine; neque postremo de his, quae fortuito fieri dicuntur, quae in iis sunt, qua raro contingunt. Quamobrem dictum est, de iis nos consultare, quae in nobis ita sunt. Nam non de omnibus hominibus, neque de qualibet re consultatio instituitur, sed de iis tantum, quae
in nostra sunt potestatu ac per nos sunto. Non enim deliberamus, quomodo hostes, aut remotae a nobis gentes, recte rempublicam administroni; etsi hoc apud illos in consultationem veniat. At neque de omnibus, qua per Os geruntur et in nobis sita sunt, consultamus; sed adjici opo tet iis quorum exitus incertus est. Nam si res plana sit, de eaque constet, non consultamus. Neque enim de peribus aut actionibus, quae scientia aut arte instituta sunt, deliberatio est. Harum nim rationes terminatae sunt, X-ceptis paucis artibus, quae conjectura continentur, ut medendi, corporis exercendi, et gubernandi. Non enim de illis tantum consultamus, sed des iis, quae cum in nobis sint
et per nos gerantur, tum incertum habent eventum, et sic
et aliter agi possunt. Ostonsum porro est, neque de fine,
sed de his, quas ad finem referuntur, consultationem esse. Consultamus enim non ut dites simus, sed quomodo et qua via ad opes simus perventuri. At tu ut summatim dicam, de his tantum consultamus, quae in utramque partem aeque contingunt , De quibus etiam hoc loco tractandum
507쪽
est, ne quid nostra ad perspicuitatem desideret oratio. Facultates dicuntur, per quas aliquid facere possumus. Nam quidquid facimus, ejus facultatem habemus. Quorum autem facultatem non habemus, eorum neque actiones. Quare actio cum facultate, facultas cum substantia connectitur.
Nam et actio a sacultate, et facultas a substantia et in substantia est Tria ergo haec sunt, ut diximus, inter se nexa: quod facultatem habet, facultas, et quod fieri potest. Quod facultatem habet, subitantia facultas, a qua, ut Osumus, habemus; quod fieri potest, id, quod ex acultate natura comparatum est, ut efficiatur . Eorum autem, quae fieri possunt, alia sunt necessaria, alia contingentia. Necesiaria quidem, quae prohiberi non pol Iunt aut quorum contrarium fieri nequit contingens vero, quod prohiberi potest, vel cujus contrarium fieri potest ut necessarium est, hominem vivum spirare, cujus etiam oppositum fieri nequit, vivum non spirare contingens, hodies imbrem esse, cujus contrarium quoque fieri potest, hodie non esse imbrem. Rumsus contingentium alia ut plurimum dicuntur, alia raro, alia aeque in utramque partem contingere. Ut plurimum
quidem, ut sexagenarium canescerer rarum, ut aliquem seXagenarium non canescere aeque in utramque partem, ut, ambulare, et non ambulare et, ut uno nomine dicam, agere aliquid et non agere. his igitur solis, quae in utramque partem aeque contingunt, deliberamus Dicitur autem in utramque partem aeque contingere, quod et ipsum
possumus, et ejus contrarium. Si enim utrumque non possemus, cum ipsum, tum ejus contrarium, non sane consultaremus. Neque enim des his, quae certa sunt, neque de
his, quae fieri nequeunt, quis deliberat: quod alterum
modo contrariorum possemus, equidem hoc esset certum, et
508쪽
ut astrorum circumvectioni causam omnium, quae fiunt,ssignant, non solum communibus notionibus adversantur, sed etiam omnem reipublicae administrationem inutilem reddunt. Absurdae enim leges, supervacanea judicia , quae ab iis poenam exigant, in quibus nulla culpa sit. Uituperare quoque et laudares nulla ratio est. Nullus etiam usus est precum, si omnia sato administrantur. Ac praeterquam quod instrumentum tantum eos testis circumvectionis homo reperitur, etiam exterminatur cum religione providentia; quidem a coelorum motibus non solum partes corporis, sed etiam animi cogitationes, ad agendum impelluntur. Denique , qui is a disierunt, una cum libera voluntate contingentis naturam tollunt; et sic nihil aliud agunt, quam quod universa labefactant. Iniqua etiam ipsa astra, quod alios moechos, alios homicidas officiunt; et prae his, architectus eorum Deus, si ejusmodi fecit, quae mala nobis necessario importarent ut horum insulsitas non modo in spublica versetur, sed etiam gravissimorum malorum causam, Deum efficiat; quanquam fieri nullo modo posse, quod defendunt, ratio convincit. Uerum ista es aures quidem nostrae ferre debent, quae perspicue absurda sunt, et de Dei majestate detrahunt. Qui autem utrumque tenent, et in nostra potestates sis aliquid, et fato omnia evenire: omnibus enim, quae fiunt, datum esse aliquid fatale, ut aquae, refrigerare cuique stirpi talem fructum edere lapidi, deorsum ferri igni, sursum tem animali, as entiri et appetere et, cum huic appetitui nihil rerum externarum, neque fatum obstiterit tum ambulationem in nobis perfectam esse et prorsus deambulaturos qui haec dicunt; sunt autem e
Stoicis Chrysippus et Philopater, aliique multi et nobiles; nihil aliud explicant, quam omnia fato fieri. Si enim et appetitus junt nobis datos esse sato, eosque aliquando fato impediri, aliquando non impediri planum est, omnia seri
509쪽
fato, etiam ea, quae in nobis sita videntur rursus iisdem rationibus adversus eos utemur, et hujus opinionis insulsitatem demonstrabimus. Si enim iisdem causis positis, ut ajunt ipsi, omnino necesse est, eadem fieri, nec fieri potest, ut aliquando sic aliquando aliter eveniat, quod illae caeterno tempore praefixae statutaeque sint neces est, et animalis appetitum omni modo, et ex omni parte, iisdem causis positis, ita fieri. Quodsi vero etiam appetitus necessario consequitur, ubi relinquitur, quod in nostra potestate est Debet enim esse liberum, quod in nostra potestate est. Esset autem liberum, si iisdem positis causis, in nobis esset aliquando appetere, aliquando refugere at si necessario appetitus sequitur, certe etiam fato fiunt, quae appetitum smquuntur, etsi a nobis fiunt, et natura nostra, et appetitu, et judicio. Si enim fieri posset, ut appetitus non sequeretur, falsa esset haec enunciatio eisdem causis positis, eadem sequi, necesse esse. In bestiis et inanimis idem reperietur. Si enim appetitum in nostra potestate ponunt, quoniam natura eum habemus, quid prohibet dicere, etiam in ignis potestate situm esse, urere quoniam natura urit ignis Quod etiam alicubi ostendere videtur Philopater, in libro, quem De fato conscripsit. Non ergo, quod per nos fato efficitur, in nostra potestate est. Nam eadem ratione, et in lyrae et
in tibiarum et caeterorum instrumentorum, omniumque ra
tionis et animae expertium, potestate aliquid erit positum, cum aliqui iis ad aliquid efficiendum utuntur; quod profecto absurdum est.
Ydversus sapientes Aegyptiorum, qui dicunt, eram esse
sententiam de fato in astris posito, sed mutari precibus et procurationibus: esse enim etiam horum ipsorum siderum
cultus quosdam, qui ea mitigent, aliasque superiores
510쪽
quasdam vires, quae ea postin sectere, ideoque preeationes et deorum cultus es institutos respondebinrus,
eos fatum sacere reruta contingentium, non necessariarum. At contingens, infinitum est, infinitum autem, incognitum. Itaque cum omnis divinatio tollitur, tum maxime eorum, qui praedicunt et notant cujusque vitam ex natali die, qui γενεθλιαλογοι dicuntur, quam ipsi prae caeteris, ut validam quandam rem et veram, commendant. Si dicant, figurarum essectiones esse perspicuas et a peritis cognosci; verum cum figura non e propria vi venerit, Deum prohibuisse etiam hoc absurdum esse, respondebimus primum, quoniam preces solas et deorum cultum in nostra potestate statuunt, aliud praeterea nihil tum ambigemus cum eis, quomodo, cum Ceterae omnes humanae actiones et electiones in cujusdammodi figura astrorum sint sitae, sola precatio in nobis sit posita Nam dubium est, cur hoc ita se habeat, et quae causa hanc necessitatem imponat. Deinde, si ars quaedam est et doctrina istarum procurationum, quae fati vim prohibeat, utrum omnes homines hanc doctrinam assequi possunt, an quidam possunt, quidam non possunt Si enim omnes possunt, nihil prohibet hac ratione, quin plane
evertatur satum, cum omnes artem eam, quae fati offectio.
nes prohibet, didicerint: in aliqui assequi eam possunt, aliqui non possunt, qualis tandem, aut quis est, qui hoc praeseribat Si enim ipsum fatum alios facit cultores numinis divini, alios non facit, rursum omnia fato fieri invenientur. Flam preces et cultum, quae in nobis sunt, non solum non inferiora esse fato, sed etiam superiora, jam cognovimus. Si non fatum, sed aliud quippiam horum causa est, illud potius fatum censebitur. Nam in hoc ipso, quod per precationem recte negotium nostrum agere possumus aut non possumus, omnis fati vi continetur. Nam in his, qui possunt, fatum nihil est; qui non possunt, iis omnia fato veniunt. Et quibusdam hominibus omnia esse fatalia, quibusdam nihil esse fatale, comperiemus. Neque dubium est,
quin, qui hoc praescribit, ipse verissimum satum sit, et sic omnia denuo fato fieri deprehendentur Atque iniquus quis
