De natura hominis, graece et latine. Post editionem Antverpiensem et Oxoniensem, adhibitis tribus codd. Augustanis, duobus Dresdensibus, totidemque Monachiensibus; nec non duabus vetustis versionibus latinis, Cononis et Vallae, denuo multo, quam ante

발행: 1802년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

quis est, qui hoc distribuit, sive daemon quis sit, sive aliis

ud fatum quoppiam. Non enim ad dignitatem colendorum deorum viam hominibus tribuit. Cur enim hic dignior, quam ille, cum omnes sint instrumenta fati, et nihil quisquam agat de sententia sua, imo ne eligat quidem Nam in his, quae ita fiunt, nemo vel justus, vel iniquus est. Itaque neque dignus, neque indignus beneficio. Qui autem paribus non tribuit paria, iniquus est.

A P. XXXVII.

DE HIS, QUI DICUNT OPTIONEM RERUM AGENDARUM IN NOBIS ESSE, EXITUM VERO RERUM OΡTATA RUΜ1N FATI OTESTATE.

iii autem dicunt optionem rerum agendarum in nobis esse, sed rerum optatarum eventum in fato: sunt autem hi Graecorum doctissimi: partim recte junt, partim falluntur. Nam quod in nostra potestate ponunt optiones rerum

agendarum, non tamen omnino earum exitus, rectissime di

cunt quod vero fato assignent, non recte. Primum enim coarguentur, quod imperfectum faciant fatum, siquidem hoc habeat, illud non habeat Deinde, quod ipsum statuant consequens quiddam ad nostram voluntatem. Nam fati Opera consequentia esse dicunt voluntati atque ita moveri potius a nobis, quam movere nos, reperietur atque etiam homo fato dominantior est, ut qui ipsum sua opcione effingat quamobrem rectius est olim oporteat dicere, exitus rerum causam in providentia consistere. Nam providentiae magis hoc opus est, quam fati. Providentiae enim proprium est, pro suo cuique commodo tribuere. Eamque ob causam exitus earum rerum, quas elegerimus et Optaverimus, pro eo atque utile futurum sit, aliquando consequetur aliquando non consequetur. Quodsi fatum, quod sit series quaedam causarum perpetua: ita enim fatum Stoici

definiunt, id est, ordinem et connexionem immutabilem

512쪽

non ad utilitatem cujusque, sed suo motu et necessitate e itus affert quid dicant des omnino stolidis et stultis eo. que ab electione vacuis utrum fato illis adest, ut tales sint, an non Si enim non fato , satum effugient sim fato, necessario sequitur, ne electionem quidem in nostra potestate sitam esse si enim, quod electionis est expers, sub fatum cadit, necessario etiam, quod electionis est particeps et sic ad primorum illorum sententiam, qui dicunt omnia esse

fato, reVolvuntur. Supervacanea etiam pugna est in continente et incontinente, rationis et cupiditatis. Si enim necessario constitutum et desinitum est, hoc agere, hoc non agere, quis usus est dissensionis in eo et discordiae Quodsi etiam confatale est, non modo agere, sed etiam ita agere, quid aliud dicit, qui ita ait, quam et electionem fatalem esse Nam electio est, quae cum cupiditate depugnat, et in continentibus superat, in continentibus superatur. Quare sublata est eorum sententia, initio posita, propterea quod in nostra potestate electio non erit.

QUOMODO LATO FATUM DICAT.

Ρlato fati nomen usurpat bifariam. Aliud enim in substantia, aliud in muneris functione ponit. Quod in substantia ponitur, animam vult esse universi quod in muneris functione, divinam legem immutabilem ob causam inevitabilem. Quam legem etiam Adrastiam dicit, eamque a primo summoque Deo universi animae ad Omnium administrationem datam esse, per quam omnia, quae fiunt, gubernentur. Hoc fatum in muneris functione positum, etiam providentiam appellat. Nam a providentia fatum comprehendi vult. Quidquid enim fato fiat, etiam providentia fieri non tamen, quidquid sit providentias, etiam fati esse. Ipsa autem divina lex, quam ait esse providentiam et satum, omnia in se complectitur, alia quidem secundum propositum, alia a proposito. Nam causas antecedentes, ut quaedam principia,

513쪽

e secundum propositum complectitur quae in nostra potestate sunt, assensiones et judicia et appetitus 'quae vero haec necessario consequuntur, a proposito sunt. Atque optio quidem rerum agendarum, quae in nobis sita est, secundum propositum est. Positis autem iis, quae in nobis sita sunt, ex his ipsis, ut a proposito, satum consequi ut verbi gratia in nobis est situm navigare, hoc secundum propositum est. Cum ergo propositum fuerit navigare, sequi, quae a proposito sunt, naufragium sacere aut non facere. Idcirco a proposito vocat ea, quae sequuntur et comitantur propositum, quod in nostra potestate est id est, principia et actiones, ut sint ea, quae antecedunt et in nobis sunt, secundum propositum: quae sequuntur, a proposito, neque in nostra potestate sint

sed eveniant necessario. Non enim ex aeternitate desinitum, fatum se, sed accidere, cum ea, quae in nostra potestate

sunt, fuerint antegressa. Cum quo congruit illud: Culpa ejus est, qui elegit, Deus extra culpam est item Virtutem

carere domino et Esse divinationes. Omnis autem ejus oratio eo pertinet, ut electiones et aliquas actiones ex electione in nostra se potestate ostendat at quae eas actiones consequuntur, eorumque eventus, necessario in fati potestate. Sed hoc non vere dici, supra demonstratum est. Ex ea ergo parte, qua Dei constitutionem et voluntatem satum vocat; et satum subjicit providentiae, non multum discrepat adivinis literis, qua solam providentiam omnia gubernare confirmant. Sed ab iisdem multis disientit, quod dicat, necessario exitus esse consequentes iis, quae in nostra sunt potestate. Nos enim, quae a providentia afferuntur, non necessario evenire, sed contingere, ut sequantur, dicimus. Nam necessario, bona precationum pars amputabitur Nam eo authoro de solis principiis actionum, ut meliora scilicet eligamus, preces instituuntur cum autem elegerimus, in reliquum preces inane sunt, cum omnia, quae sequuntur, necesiario inserantur. Nos vero etiam in his maximam vim h bHre preces decernimus'. Esse enim in providentiae manu, eum, qui naviget, naufragium facere et non facere. Non tamen alterum eorum necessario accidit, sed, ut eveniat, con-

514쪽

tingit. . Non enim necessitati Deus paret, neque fas est dicere,

ejus Voluntatem necessitati servire etenim necessitatis ipse auctor est et opifex. Necessitatem enim astris imposuit, ut eodem semper modo moverentur, et mare terminis suis conclusit, universisque et generalibus rebus necesiarium sinem statuit Quem si volunt vocare satum, quia usquequaque ita necessario fit, ut, quae ex propagatione oriuntur, interire, nihil dicimus . Nam de nominibus cum iis non ambigimus. Ipse vero Deus non solum extra omnem necessitatem locatus est, sed etiam ejus dominus et auctor est Cum enim sit potestas et natura liberae potestatis, nihil neque naturae necessiitate, neque legis sanctione facit, sed omnia sunt illi contin gentia, etiam quae sunt necessaria. . Atque hoc ut declaretur, jussit olim cursum solis et lunae consistere, quae necessario seruntur et semper eodem modo se habent, ut ostenderet, nihil sibi necessario fieri, sed omnia pro potestate contingere. ut eveniant. . Semel autem ejusmodi diem fecit, quod et scriptura sancta notavit, ut potentiam modo suam declararet, neque legem necessariae motionis astrorum, quam illis a principio dedit, abrogaret Si et aliquot homines in vita conservat, ut Eliam et Enoch, quamvis mortales et caducos, ut per haec omnia ejus potentiam, et, quae cogi nulla ratione potest, voluntatem intelligamus. . Stoici autem aiunt stellas errantes, cum ad idem et in longitudine et in latitudine signum reseruntur, in quo initio erant, cum primum mundus est conditus, certo temporum ambitu conflagrationem et interitum rerum efficere, et de integro mundum eodem re

stitui. Et quoniam sidera similiter rursitus ferantur, omnia, quae in priori ambitu fuerint, immutabiliter essici Futurum enim rursum Socratem et Platonem et quemque hominem, cum iisdem et amicis et civibus, et eadem cuique eventura, iisdem occursurum, et eadem tractaturum, omnesque civitates, et pagos, et agros similiter restitui. Atquo istam restitutionem universi, non semel, sed saepe fieri, immo infinito os sine ulla terminatione eadem referri. . Deos vero, cui hunc interitum effugiant, uno ambitu assequi et cognoscere omnia, quae in sequentibu Con Versionibus iii tu a sint.

515쪽

DE NATURA OMINIS.

Nihil enim sore novi, quod prius non fuerit, sed omnia eodem modo, sine ulla Variatione, etiam usque ad minima quaeque eventura. Atque propter istam restitutionem dieunt aliqui, Christianos revocationem corporum a morte ad viatam imaginari. Sed multum aberrant a Vero. Nam semel vitam restitui mortuis, non per ambitum, Christi oracula ara

bitrantur.

A P. XXXIX. DELIBERA VOLUNTATE, SEU DE IIS, QUAE IN NOSTRA SUNT POTESTATE.

IDisputatio do libera voluntato, id est, de eo, quod in nostra potestate esse dicitur, primam habet quaestionem, an sit aliquid in nostra potestate; multi enim sunt, qui repugnent alteram, quae sint illa, quae sunt in nostra potestato et

quorum liberam habeamus Voluntatem tertiam, ut causam investigemus, cur nos parens noster Deus libera voluntato genuerit Quare, ratione repetita, primum dicamus de primo, et aliquid esse in nostra potestate, ex his, quae ab iuli conceduntur, demonstremus. Omnium, quae sunt, aut Deum causam esse Hunt, aut necessitatem, aut fatum, aut naturam, aut fortunam, aut casum. Verum Dei quidem opus, substantia et providentia est necessitatis, motus eois rum, quae semper eodem modo se habent fati, quod neces sario fiant, quae fato efficiuntur: etenim fatum necessitatis est: naturae, ortus, accretio, interitus, stirpes et animalia fortunae, quae rara sunt et praeter exspectationem Deis finiunt enim fortunam, congressum et concursum duarum causarium, quae ab electione et Voluntate principium habent, et aliud quippiam esticiunt, quam natura paratum sit, ut faciant ut verbi gratiar i, qui foderit, thesaurum invenit.

Nam neque qui condidit, ita condidit, ut ille reperiret neque qui invenit, ita fodit, ut thesaurum inveniret Sed ille

516쪽

quidem, ut, cum vellet, tolleres hic, ut foveam Sceret. Accidit autem aliud quippiam, quam uterque studuerit. Casus vero opera sunt in animorum, aut bestiarum eventus, sine natura et arte. Ad quod igitur horum reducemus ea, quae

per homines fiunt, si homo causa non est et principium actionum Atqui neque Deo fas est adscribere turpes interdum actiones et iniquas neque necessitati, non enim sunt emuniero eorum, quae semper eodem modo se habent; neque fato, non enim contingentia, sed necessaria sunt, quae fato fiant;

neque naturae, naturae enim opera animalia sunt et stirpes: neque fortunae, non enim rarae sunt et praeter expectationem, hominum actiones neque casui, nam castis est eventus in animorum aut bestiarum. Relinquitur ergo, ipsum, qui

agit et facit, hominem, principium esse suorum operum, et libera voluntate potestateque esse praeditum. Praeterea, si nullius actionis homo auctor est, supervacane habet consultandi facultatem. Quorstim enim utetur deliberatione, si nullius actionis est dominus Facere autem, ut, quod pulcherrimum et praestantissimum in homine est, supervacaneum sit, absurdissimum est. Quare si constillat, agendi causa consultat omnis enim deliberatio actionis causa et propter actionem instituitur. Praeterea, quorum munerum functiones in nostra potestate sunt, horum etiam actiones, quae cum illis lanctionibus consentaneae sunt, in nostra sunt potestate. Sunt autem in nostra potestate functiones cum virtutibus con sentaneae quare et virtutes in nostra potestate sunt. Esse

autem in nobis functiones cum virtute consentaneas, declarat, quod ab Aristotele recte dictum est de virtutibus moraliabus: Quae enim aciendo discimuS, ea, cum didicerimus, facimus. Nam discendo moderari Voluptatibus, temperantes

evadimus. Et cum temperantes Vaserimus, voluptatibus moderamur. Licet etiam sic agere Meditari et exerceri omnes concedunt in nostra potestate esse in exercitationibus autem habituum est dominatus nam consuetudo natura est

adventitia si autem meditatio domina est habitus, meditatio porro in nostra potestate est, etiam habitus in nostra potestate est Quorum'autem habitus in nostra potestate sunt, eo

517쪽

D NATURA HOMINIS.

rum etiam actiones ad eos habitus in nostra potestate sunt: nam ad habitus actiones sunt accommodatae. In quo ergo

justitiae habitus est, justa aget in quo injustitiae, in usta. Itaque in nobis situm est, justis esse aut injustis. Esse autem

aliqua in nostra potestate, cohortationes et admonitiones Ostendunt. Nemo enim hominem hortatur ad non Ursriendrsm, neque ad sitiendum, neque ad volandum non enim haec in nostra potestate sunt. Quare perspicuum est, quarum rerum hortationes sunt, eas in nostra esse potestate. Praeterea si nihil in nostra potestate est, supervacaneae sunt leges, et tamen naturaliter omnes gentes legibus quibusdam utuntur, quod sciant, se habere potestatem agendi, quae legibus sanciunt, et pleraeque gentes leges suas ad eos authores reserunt, ut Cretenses ad Jovem, Lacedaemonii ad Apollinem. Quare naturaliter omnium hominum mentes haec imbuit opinio, Esse aliqua in nostra potestate. Quod de hortatione et admonitione diximus, idem de Vituperationibus et laudibus, caeterisque, quae evertunt hanc sententiam, Omnia fato fieri, intelligendum est.

A P. XL.

QUAE SINT ILLA, UAE IN NOSTRA

SUNT POTESTATE.

Esi utiqua in nostra potestate, et esse nos dominos actionum quarundam, abunde demonstratum est. Deinceps dicamus, quae sint illa, quae in nostra potestate sunt. Dicimus ergo generatim Omnia, quae per nos sponte aguntur, in nostra potestate esse. Non enim dicerentur sponte fieri, si in nostra potestate acti non esset, et omnino, quae vituperatio aut laus insequitur, et in quibus adhortatio lexque versantur. Etenim hoc supra a nobis declaratum est. Proprie autom in nostra potestate sunt omnia, quae ad animum pertinent, et de quibus constitiamus. Consultamus enim perinde quasi in nostra sit potestate agere et non ager , quod proponitur. Ostensum est autem supra consultationem esse rebum

518쪽

contingentium peraeque in utramque partem quod genus contingentium sic desinitur: Quod cum ipsum possumus, tum ejus oppositum hujus optio penes nostram mentem est, et haec actionis est principium, eaque in nostra potestate si ins,

quae aeque in utramque partem contingunt, ut moveri et non moVeri, persequi et non persequi, appetere res necessarias et non appetere, mentiri et non mentiri, dare et non dare, Haetari, quibus rebus oportet, et non laetari, denique quaecunque ejusmodi sunt, ut in iis vitii et virtutis opera insint. morum enim penes nos potestas est. Sunt etiam artes in iis, quae aeque in utramque partem eVeniunt. 9mnis enim ars in iis gignendis versatur, quae esse et non esse contingit, et quorum principium in eo, qui iacit non in eo, quod sit, reperitur Nihil enim, quod aeternum, Vel quod necessario est, vel necelsario sit, arte seri dicitur. At vero neque, quae ita sunt, ut aliter quidem ea sohabere contingat, sed in seipsis ossiciendi vim cohibens, ut in animalibus accidit et stirpibus, arte dicuntur seri Natura

enim, non arte fiunt Quodsi eorum, quae fiunt arte, extra est causa ossiciens, tιae causa est eorum, quae arte fiunt 8

An, qui facit arti sex Nam in artificis potestate est sacere. Hic ergo principium et causa est actionum. In nostra ergo

sunt potestate et artium munera, et virtutes, et omnes animae rationis quo actiones. Quae autem animae sua actione et munera, supra expositum est At plerique, quod liberam voluntatem et potestatem in omni re agenda et comparanda, atque etiam omήi fortuna dici arbitrantur, meritor tionem do soluta et idera homidis Voluntate improbant. Qui autem acerbiores sunt et refellendi nostri causa adducunt 3llud scripturae sanctae: Non sunt in homine viae ejus modo, inquiunt viri boni, homo sui juris est, cum in ejus potestate via sua non sit et inanes sint cogitationes hominum, utpote cum exequi non possunus, quae cogitamus Alia multa dicunt ejusmodi, quod nesciant, quomodo voluntas in homine libera statuatur. Non enim, ut dites simus, aut paupe reS, aut perpetuo sani, aut natura robusti, aut in imperio, aut omnino bonis abundemus, quae instrumenti Opum obti

519쪽

DE NATURA HOMINI s.

nere, vel sortunae bona dicuntur, aut eorum, quorum X-itus a providentia pendet, nostra potestas est, sed actionum

ad virtutem et vitium, et electionum, et motuum, et quorum aeque etiam opposita agere possumus quandoquidem omnem actionem electio antecedit, neque solum actio, sed etiam electio et voluntas damnatur. Quod docet illud in Evan; elio Qui mulierem adspexerit ad eam concupiscendam, jam in corde suo cum ea adulterium omn)issit. Et Iob prosiliorum suorum peccatis, cogitatione admissis, Deo sacrificabat. Nam principium peccati et juste facti electio et Voluntas est. Opus enim quidem ipsissim aliqliando permittitur a providentia, aliquando prohibetur. Nam cum et in nostra sit aliquid potestate, et providentia sit, necesse est ab utrisque, quae fiunt, evenire. Nam si ex altero tantum acciderent, non est et alterum, sed cum, quas iunt, mixta sint, aliquando proficiscentur a nostra voluntate, aliquando fient ratione providentiae, aliquando manabunt ex utroque. Cum autem providentia partim sit communis, partim propria, necesse est, rebus singulis idem usu venire, quod univers S. Nam cum coelum saccum fuerit siccantur corpora, etsi non omnia aeque, et cum mater recto victu usa non fuerit, aut luxui se dediderit, ex eo foetus, et corporibus male temperatis, et perversis appetitionibus gignuntur. Quare accidit, ut et in corporis temperationem incidant non prosperam, aut ob commune coelum, aut ex voluntario victu parentum, aut dum illi ipsi luxuriae se corrumpendos dediderunt ut interdum temperationes e voluntario principio malae reddantur,nsque Omnino providentia talium causa sit. Cum ergo animus, corporis temperationi succumbens se cupiditatibus aut iracundiis tradiderit, et iis rebus, quae a fortuna importantur, depressus aut laxatus fuerit, ut paupertate aut divitiis, malo urgetur voluntario. Qui enim non succumbit tempera. tioni corporis, S recte suo fungitur mi mere, et malam temperationem superat, ut commutet potius, quam commutetur, o animi assectiones ad bonum habitum proba institutione et victu idoneo traducit. Quare ex his, qui recte suo munere funguntur, cognoscitur, eos qui non recte illud ipsum prae

G stant

520쪽

stant, peccatum suscipere voluntarium. Nam in nostra potestate est situm, aut dedero se malis temperationibus, aut reluctari et vincere. At plerique malam temperationem ut perturbationum causam Xcusantes, neceiuitati, non suae ipsorum Voluntati, vitium adscribunt et idcirco absurdissime etiam virtutes in nostra potestate positas esse negant.

QUAM OB CAUSAM LIBERA VOLUMTATE PROCREATI SIMUS.

x eliquum est, ut dicamus, quam ob causiam libera voluntate procreati simus. Dicimus ergo, cum ratione natura Conjunctam esse liberam voluntatem, et rebus genitis connatam esse mutati'nem, iis maxime, quae ex subjecta materia generatae sunt. Principium enim cujusque ortus mutatio est. Nam e commutatione subjectae materiae, ortus existit. Facile autem intelligetur, quod dicimus, si stirpes omnes et animalia terrena et aquatilia et volatilia respiciamus. Continuata enim est horum mutatio. Verum copulari natura cum ratione liberam voluntatem, ex his, quae diximus, cum aliqua in nostra esse potestato dissereremus, apertum est iis, qui attente studioseque audierunt. Alienum tamen forte non sit, etiam nunc eadem admonere, quando hoc ordo disputationis postulati Rus, quod ratione utitur, aliud in contemplando, aliud in agendo ponitur. In contemplando ponitur, quod rerum naturam, quemadmodum se habeat, perspicit. In agendo, quod deliberat, quod rebus iis, quae sub actionem cadunt, rectam rationem statuit. Atque illud quidem mentem, hoc rationem illud sapientiam, hoc prudentiam appellant. Quicunque autem consultat, quod in se sit optio rerum agendarum, consultat, ut eligat, quod e consultatione sit antepositum, et ubi elegerit, agat. Omnino ergo necesse est, eum, in quo si consultatio, etiam dominum esse actionum. Si enim dominus non est actionum, frustra habet deliberandi vim. Quod si ita est, necessario cum ratione libera voluntas existit.

SEARCH

MENU NAVIGATION