장음표시 사용
11쪽
nus & maxime fidelem, & minime timia dum, si dimi eare placuisset , defensorem salutis meae. Posteaquam vobis potestas decernendi non est permissa per eum tribunum plebis , qui, quum per se rempublicam lacerare non posset , sub alieno celere delevit; numquam de me siluistis,
numquam meam salutem non ab his consulibus, qui vendiderant, flagitavistis. - q. Itaque vestro studio, atque auctoritate perfectum est . ut ille ipse annus , quem ego mihi, quam patriae , malueram esse fatalem , hos tribunos haberet , qui& promulgarent de salute mea , & ad vos
saepenumero referrent: nam consules modesti, legumque metuentes, impediebantur lege , non ea, quae de me , sed ea , quae de ipsis lata erat, quum meus inimicus promulgavit, ut, si revixissent ii, qui haec pene delerunt , tum ego redirem equo facto utrumque confessus est , & se illorum vitam desiderare , & magno in
periculo rempublicam futuram , si aut hostes atque interfectores reipublicae revixissent, aut ego non revertissem. Itaque illo ipso anno , quum ego cessissem; princeps autem civitatis , non legum praesidio , sed parietum , vitam suam tueretur; respublica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis, verum etiam tUtoribus annuis esset orbata; sententias di-
12쪽
cere prohiberemini ; caput meae proscriptionis recitaretur ; numquam dubstas is meam salutem cum communi salute conjungere.
III. Postea vero quam singulari &praestantissima virtute P. Lentuli consulis , ex superioris anni caligine & tenebris lucem in republica Κalendis Ianuariis dispicere coepistis r quum Q. Metelli, nohilissimi hominis , atque optimi viri, summa dignitas , quum praetorum , tribunorum plebis pene omnium virtus & fides reipu-Dlicae subvenisset: quum virtute , gloria, rebus gestis Cn. Pompeius, omnium gen
tium , omnium seculorum , omniS memoriae facile princeps , tuto se in senatum venire arbitraretur et tantus vester consensus
de salute mea fuit , ut corpus abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset. 6. Quo quidem mense, quid inter me& meos inimicos interesset , existimare potuistis et ego meam salutem deserui, ne propter me civium vulneribus respublica cruentaretur; illi meum reditum non populi Romani suffragiis , sed flumine languinis intercludendum putaverunt. Itaque
tostea nihil vos civibus , nihil sociis , ἐ-il regibus respondistis: nihil iudices sententiis , nihil populus suffragiis , nihil hieordo auctoritate declaravit a mutum sorum , elinguem curiam , tacitam & fractam civitatem videbatis. A iij
13쪽
. Quo quidem tempore, quum is Excessisiet, qui caedi & flammae vobis auctoribus restiterat; cum ferro & facibus homines tota urbe volitantes , magistratuum tecta impugnata , deorum templa inflammata , summi viri & clarissimi consulti fasces fractos , fortissimi atque optimi viri, tribuni plebis , sanctissimum corpus non tactum ac violatum manu, sed vulneratum ferro , confectumque vidistis. Qua strage nonnulli permoti magistratus partim metu mortis, partim desperatione reipublicae paulum a mea causa recesserunt: reliqui fuerunt , quos neque terror, ne que vis, nec spes, nec metus , nec Promissa, nec minae, nec tela , nec faces a
vestra auctoritate, a populi Romani dignitate , a mea salute depellerent. IV. Princeps P. Lentulus , parens ac
deus nostrae vitae, fortunae , memoriae, nomminis , hoc specimen virtutis , hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore putavit , si me mihi, si meis, si vobis , si reipublicae reddidisset: qui, ut est designatus, numquam dubitavit sententiam de salute mea, se & republica dignam , dicere. Quum a tribuno plebis vetaretur, quum praeclarum caput recitaretur , Nequis ad vos referret, ne quis decerneret, ne disputaret, ne loqueretur, ne pedibus iret,
ne scribendo adesset; totam illam clausulam,
14쪽
ui anth dixi, proscriptionem, non legem putavit , qua civis optimh de republica
meritus, nominatim , sine. iudieita , una cum senatu, reipublicae esset ereptus. Ut vero
iniit magistratum, non dicam , quid egerit prius , sed quid omnino egie aliud, nisi
ut, me conservatet , vestram in posterum dignitatem auctoriimem ae sam ciret v. Dii immortales , quantum mihi hin ficium dedisse videmini , quod hoc anno P. Lentulus consul est Quanto majus dedissetis , si superiore anno findet nec enim eguissem medicina consulari, nisi confulari vulnere concidissem. Audieram ex sapientissimo homine, atque optimo civi &viro , Q. Catulo , non saepe unum consulem improbum, duos vero numquam, post Romam conditam , excepto illo Cinnano tempore, Mile et quare meam causam semis per fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus in republicae eonsul esset. Quod vero dixerat, si illud de duobus conssilibus, quod ante in republica non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. Quod si Q. Metellus illo tempore consul fuisset unicus; dubitatis , quo animo fuerit in me conservando futurm , quum in rem stituendo auctorem fuissesi adscriptoremque videatis Io. Sed fuerunt duo confides, quorum mentes angustae, humiles, pravae, opple-
15쪽
iae tenebris ac sordibus, nomen ipsum consulatus , splendorem illius honoris , magnitudinem tanti imperii nec tueri, nec sustinere , nec capere Potuerunt ; non consules, sed mercatores provinciarum, ac venditores vestrae dignitatis et quorum alter a me Catilinam, amatorem suum, multis audientibus ; viter Cethegum , consobrinum, reposcebat: qu me duo sceleratissimi post
hominum memoriam , non consules , sed latrones, non modo deseruerunt, in causa
praesertim publica & consulari, sed prodiderunt , oppugnarunt, omni auxilio non solum suo , sed etiam vestro, ceterorumque ordinum, spoliatum esse voluerunt: quorum alter tamen neque me , neque
quemquam fefellit.. V. Quis enim ullam ullius boni spem haberet in eo , cujus primum tempuS aetatis palam fuisset ad omnium libidines dis vulgatum qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare t qui , quum suam rem non minus strenuo, quam postea publicam confecisset, egestatem & luxuriam domestico lenocinio sustentavit qui
nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris , nec multitudinem creditorum , nec honorum proscriptionem effugere potuisset Quo in magiitratu , nisi rogationem de piratico bello tulisset, profec-
16쪽
to egestate & improbitate coactos piraticam ipse secisset; ac minore quidem cum reipublicae detrimento , quam quod intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est: quo inspectante ac .sedente, legem trimbunus plebis tulit, ne auspiciis obtemperaretur ; ne obnuntiare concilio , aut comitiis ; ne legi intercedere liceret; ut lex AElia & Fufia ne valerent; quae nostri majores certissima subsidia reipublicae contra tribunitios surores esse voluerunt, 12. Idemque postea , quum innumerabilis multitudo honorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset, quumque adolescentes. nobilissimi , cunctique equites Romani se ad lenonis impurissimi pedes abiecissent; quo vultu cincinnatuS ganeo non solum civium lacrymas , verum etiam patriae preces repudiavit Neque eo contentus suit , sed etiam in concionem adscendit; eaque dixit , quae, si ejus vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus et se Nonarum Decembris, quae me consule
fuissent, clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum et neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit, compellavit : L. vero Lamiam , equitem Romanum , praestanti dignitate hominem,& saluti meae pro familiaritate , reipublicae pro fortunis suis , amicissimum , consul imperiosus exire urbe jussit: & quum vos
17쪽
vestem mutandam censuissetis, cunctique mutassetis , atque idem omnes boni iam anth fecissent; ille unguentis oblitus, cumtosa praetexta, quam omneS praetores addilesque tum abiecerant, irrisit squalorem vestrum , & luctum gratissimae civitatis fecitque quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulth vestrum malum gemeretis, nihil diceret; ne aperte incommoda patriae lugeretis, ediceret.
VI. Quum vero in Circo Flaminio ,
non a tribuno plebis consul in concionem, sed a latrone archipirata, productus esset; Primum processit, qua auctoritate viri vini , somni, stupri plenus , madenti coma, composito capillo , gravibus oculis, fluentibus buccis, pressa voce & temulenta et quod in cives indemnatos esset animadversum , id sibi dixit, gravis auctor , v hementissimh displicere. Ubi nobis haec auctoritas tam diu tanta latuit cur in lustris & helluationibus hujus calamistrati saltatoris tam eximia virtus tamdiu cessavit Nam ille alter Caesoninus Calventius ab adolescentia versatus est in foro , quum eum praeter simulatam versutamque tristitiam, nulla res commendaret et non juris studium , non dicendi, non rei militaris , non cognoscendorum hominum, non liberalitas et quem praeteriens quum incultum, horridum , moestumque vidisses; etiam si
18쪽
agrestem & inhumanum existimares , tamen libidinosum & perditum non putareSI . Cum hoc homine , an cum stipite AEthiope si in foro constitisses, nihil crederes interesse et sine sensu , sine sapore , elinguem, tardum, inhumanum negotium,
Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres. Idem domi quam tibia dinosus quam impurus quam intemperans , non ianua receptis, sed pseudotyro intromissis voluptatibus Quum vero etiam litteris studere incipit, & helluo imis manis cum Graeculis philoso phar, , tum est Epicureus , non penitus illi disciplinae , quaecumque est , deditus , sed captus uno
ii. Habet autem magistros non ex istis ineptis, qui dies totos de officio ac de viris tute disserunt : qui ad laborem, ad indum triam , ad Myieula pro patria subeunda adhortantur ; sed eos, qui disputent, horam nullam vacuam voluptate esse debere et in omni Parte corporis semper oportere aliquod gaudium, delectationemque versari. His utitur quasi 'aesectis libidianum harum; hi voluptates omnes vestiagant, atque odorantur; hi sent conditores instructoresque convivii; iidem expendum, atque aestimant voluptates , sententiamque
dicunt, & judicant , quantum cuique libiadini tribuendum esse videatur et horum ille
19쪽
anibus eruditus, ita contempsit hanc pudentissimam civitatem , ut omnes suas libidines , omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset.
VII. Is me quidem minime ( cognoram
enim, propter Pisonum assinitatem, quamquam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset sed vos populumque Romanum , non consilio , neque eloquentia , quod in multis saepe accidit, sed rugis , supercilioque decepit. L. .Piso , tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo ; ista fronte , non vita ; tanto supercilio , non enim possum dicere , tantis rebus gestis , cum A. Gabinio consociare consilia pestis meae non te illius unguentorum odor, non vini anhelitus , non frons calamistri notata vestigiis, in eam cogitationem adducebat, ut, quum illius re similis fuisses, frontis tibi integumento ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret cum hoc coire ausus es , ut consularem dignitatem , ut reipublicae statum , ut senatus auctoritatem, ut civis optimo meriti fortunas provinciarum foedere addiceres te consule , tuis
edictis & imperiis , senatui populoque Romano non est licitum , non modo sententiis atque auctoritate sua , sed ne vultu quidem ac ve stitu reipublicae subvenire.
20쪽
Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consalem
esse , sicut eras eo tempore ; an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules
senatui paruerunt I . Tu es ausus in Circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere , te semper misericordem fuisse e quo verbo senatum, atque omnes bonos tum , quum a
patria pestem depulissem , crudeles demonstrabas fuisse. Tu misericors me assi-Dem tuum , quem comitiis praerogativae primum custoclem praefeceras , quem Κalendis Ianuarii tertio loco sententiam rogaras, constrictum inimicis reipublicae tradidisti : tu meum generum, propinqUUm tuum ; tu assinem tuam, filiam meam, superbissimis & crudelissimis verbis a geni-hus tuis repulisti: idemque tu clementia ac misericordia singulari, quum ego una cum republica non tribunitio , sed consulari ictu concidissem ; tanto scelere, tanta-Jue intemperantia fuisti, ut ne unam quia em horam interesse paterere inter meam
pestem , & tuam praedam , saltem dum conticesceret illa lamentatio & gemitus
urbis.l8. Nondum palam tactum erat occidisse rempublicam , quum tibi arbitria su-neris solvebantur et uno eodemque temPo-
