장음표시 사용
21쪽
re domus mea diripiebatur, ardebat: b na ad vicinum consulem de Palatio ; de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur et quum , iisdem operis suffragium ferentibus , eodem gladiatore latore , vacuo non modo a bonis , sed etiam a liberis , atque inani foro , ignaro populo Romano quid ageretur , senatu Uero oppresso & amicto , duobus impiis nefariisque consulibus , aerarium , provincide , legiones, imperia donabantur. III. Horum consulum ruinas vos
consules vestra virtute fulsistis , summa tribunorum plebis, praetorumque fide, &diligentia sublevati. Quid ego de praestantissimo viro T. Annio , dicam aut quis de tali cive satis digne umquam loquetur . qui quum videret. sceleratum hivem , aut clomesticum potius hostem , si legibus uti liceret, iudicio esse frangendum : sin ipsa judicia vis impediret ac tolleret, audaciam
virtute , furorem fortitudine , temeritatem consiIio, manum manu , vim vi esse s
perandam ; primo de vi postulavit: postem quam ab eodem judicia sublata esse vidit;
ne ille omnia vi posset essicere, curavit: qui docuit, neque tecta, neque templa , neque forum , neque curiam, sine summa virtute, ac maximis opibus & copiis ab intestino latrocinio posse defendi: qui pris
22쪽
mus , post meum discessum , metum honis , spem audacibus , timorem huic ordini , servitutem depulit civitati.2o. Quam rationem pari virtute , animo , fide , P. Sextius lecutus , Pro mea salute , pro vestra auctoritate , pro statu civitatis , nullas sibi inimicitias , nullam vim , nullos impetus, nullum vitae discrimen vitandum umquam putavit: qui causam senatus, exagitatam concionibus im- Proborum , sic sua diligentia multitudini commendavit , ut nihil tam populare , quam vestrum nomen ; nihil tam omnibus carum aliquando , quam vestra auctoritas videretur: qui me quum omnibus rebus, quibus tribunus plebis potuit, defendit ;tum reliquis ossiciis , juxta , ac si meus frater esset, sustentavit: cujus ego clientibus , libertis, familia , copiis , litteris ita
sum sustentatus, ut meae calamitatis non adjutor solum, verum etiam socius vide
2I. Iam ceterorum ossicia ,, studiaque vidistis et quam cupidus mei C. Cestilius , quam studiosus vestri , quam non varius fuerit in causa. Quid M. Cispnis cui ego ipsi, parenti, fratrique eius , sentio quantum debeam : qui , quum a me voluntas eorum in privato iudicio esset offensa , publici mei beneficii memoria Privatam
23쪽
offensionem oblitteraverunt. Iam T. F
dius , qui mihi quaestor fuit, ML Curtius, cujus ego patri quaestor fui, studio , amore, animo , huic necessitudini non desuerunt. Multa de me C. Messius , & amicitiae , & reipublicae causa, dixit: legem separatim initio de salute mea promulgavit. Q. Fabricius, si, quae de me agere conatus est, ea contra vim & ferrum perficere potuisset ; mense Ianuario nostrum statum xqcuperassemus: quem ad salutem meam voluntas impulit , vis retardavit , auctoritas vestra revocavit. IX. Iam vero praetores quo animo in me fuerint, vos existimare potuistis, quum L. Caecilius privatim me suis omnibuS corpiis studuerit sustentare; publice promulgarit de mea salute cum collegis pene omnibus ; direptoribus autem meorum bonorum in jus adeundi potestatem non fecerit. M. autem Calidius, statim designa iuS , sententia sua , quam esset cata sibi
23. Omnia ossicia C. Septimii, Q. valerii, P. Crassi , Sex. Quintilii, C. Cornuti , summa & in me, & in rempublicam constiterunt: quae quum libenter commemoro , tum non invitus nonnullorum in me nefarie commissa praetereo : non est
mei temporis injurias meminisse; quas egi
24쪽
POST REDITUM. I etiam si ulcisci possem, tamen oblivisci
mallem et alio transferenda mea tota vita
est , ut hene de me meritis reseram gratiam ; amicitias igne perspectas tuear; cum apertis hostibus hellum geram ; timidis amicis ignoscam . proditores meos non indicem ; dolorem profectionis meae rediatus dignitate consoler.et . Quod si mihi nullum aliud esset o ficium in omni vita reliquum, nisi ut erga duces ipsos, principes atque auctoresi alutis meae, satis gratus judicarer; tamen
exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam, verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem. Quando enim ego huic homini, ac liberis eius, quando omnes mei gratiam referent quae memoria, quae vis ingenii, quae magnitudo observantiae , tot tantisque heneficiis respondere poterit qui mihi primus assiicto & jacenti consularem fidem , dexteramque porrexit et qui me a morte ad vitam, a desperatione ad spem , ab exitio ad salutem revocavit: qui tanto amore in me, studio in rempublicam fuit,
ut excogitaret quemadmodum calamitatem meam non modo levaret, sed etiam
honestaret. Quid enim magnificentius , quid praeclarius mihi accidere potuit, quam quod, illo petente , vos decrevistis , ut
25쪽
euncti ex omni Italia , qui rempublicant salvam vellent, ad me unum , hominem fractum & prope dissipatum , restituendum& defendendum venirent ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa republica apud eos solum , qui eius vocem exaudire possent; eadem voce senatus omnis omnibus agris atque oppidis , cives, totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret.
X. Quid ego gloriosius meis posteris potui relinquere, quam hoc senatum judicasse , qui civis me non degendisset , eum rempublicam salvam noluisse 3 Itaque
tantum vestra auctoritas, tantum eximia
consulis dignitas valuit, ut dedecus & flagitium se committere putaret, si quis non veniret. Idemquct consul, quum illa incredibilis multitudo Romam, & pene Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit: quo tempore quantam vim naturae bonitas haberet, aut vera
nobilitas, intelligere potuistis: nam Q. Metellus , & inimicus, & frater inimici, perspecta vestra voluntate e omnia privata odia deposuit et quem P. Servilius , vir quum clarissimus, tum vero optimus, mihique amicissimus, & auctoritatis & orationis suae divina quadam gravitate , ad sui generis, communisque sanguinis factae
26쪽
virtutesque revocavit, ut haberet in consilio & fratrem ab inferis , socium rerum mearum, & omnes Metellos, praestantis- Simos cives , pene ex Acheronte excitatos ; in quibus Numidicum illum , cujus quondam de patria discessus , molestus omnibus sano, ipsi ne luctuosus quidem visus
est. 26. Itaque exstitit non modh salutis defensor , qui ante hoc suum beneficium fue- rat inimicus , verum etiam adscriptor dignitatis meae. Quo quidem die quum CCCCxvri ex senatu essetis , magistratus autem hi omnes adessent; dissensit unus, is , qui sua lege conjuratos et iam ab inferis excitandos putarat. Atque illo die , quo rempublicam meis consiliis conserv tam gravissimis verbis & plurimis iudicas.setis , idem consul curavit , ut eadem a principibus civitatis in concione postero die dicerentur ; quum quidem ipse egit ornatissimh cauiam meam , perfecitque , adstante atque audiente Italia tota, ut nemo cujusquam conducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis posset
XI. Ad haec non modo adiumenta salutis , sed etiam ornamenta dignitatis meae , reliqua vos iidem addidistis : decrevistis , ne quis ulla ratione rem im-
27쪽
pediret ; qui id impedisset , vos graviter
inolesteque laturos; illum contra rempublicam , salutemque bonorum , concordiamque civium facturum ; & ut ad vos de eo statim referretur; meque etiam , Si diutius calumniarentur , redire jussistis.
Quid i ut agerentur gratiae , qui e municipiis venissent i quid , ut ad illam diem , res quum te dissent, rogarentur , ut pari studio convenirent Quid denique ille dies,
quem P. Lentulus, mihi, fratrique meo , liberisque nostris natalem constituit, non modo ad nostram, verum etiam ad sempiterni memoriam temporis quo die nos comitiis centuriatis , quae maxime malores comitia justa dici, haberique voluerunt , arcessivit in patriam; ut eaedem centuriae, quae me consulem fecerant , consulatum
28. Quo die quis civis fuit, qui fas esse
putaret, quacumque aut aetate , aut valetudine esset, non se de salute mea sententiam ferre t quando tantam frequentiam in campo, tantum splendorem Italiae totius , ordinumque omnium t quando illa dignitate rogatores, diribitores , custode que vidistis Itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque divino , non reducti sumus in patriam , sicut nonnulli clarissimi cives, sed equis insignibus, & curru aurato
28쪽
POST REDI TUM. II M. Possum ego satis in Cn. Pompeium umquam gratus videri , qui non solum apud vos , qui omnes idem sentiebatis , sed etiam apud universum populum salutem populi Romani & conservatam per me , & conjunctam esse cum mea dixerit
qui causam meam prudentibus commendarit , imperitos edocuerit , eodemque tempore improbos auctoritate sua compresserit bonos excitarit i qui populum
Romanum pro me , tamquam pro fratre , aut pro parente , non solum hortatus sit, verum etiam obsecrarit qui ipse , quum , propter metum dimicationis & sanguinis, domo se teneret , etiam a superioribus tribunis petierit, ut de salute mea & promulgarent , & ferrent i qui in colonia nuper constituta, quum ipse gereret magistratum , in qua nemo erat emptus intercessor , vim & crudelitatem privilegii , auctoritate honestissimorum hominum , &publieis litteris consignavit , princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem
implorandum putavit i qui , quum ipse
mihi semper amicissimus fuisset, etiam , ut suos necessarios mihi amicos redderet , elaboravit EXII. Quibus autem ossiciis T. Annii heneficia remunerabor cujus omnis actio, iratio, cogitatio, totus denique tribunatus,
29쪽
nihil aliud fuit, nisi constans, perpetua , fortis , invicta defensio salutis meae Quid de P. Sextio loquar qui suam erga me
benevolentiam & fidem non solum animi dolore, sed etiam corporis vulneribus o tendit Vobis vero, Patres conscripti, singulis & egi, & agam gratias : univerSis, egi ab initio, quantum potui; satis ornate agere nullo modo possum. Et quamquam
sunt in me praecipua merita multorum, quae sileri nullo modo possunt, tamen hujus temporis ac timoris mei non est conari commemorare beneficia in me singulorum : nam dissicile est , non aliquem ;nefas , quemquam Praeterire. Ego vos universos, Patres conscripti, deorum numero
colere debeo : sed , ut in ipsis diis immortalibus non semper eoldem, atque .alias alios solemus & venerari, & precamri ; sic in hominibus de me divinitus meritis omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda, atque recolenda.3 i. Hodierno autem die nominatim a
me magistratibus statui gratias esse agendas , ta de privatis uni , qui pro salute mea municipia, coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam , quam vos secuti , mihi dignitatem meam reddidistis. Vos me forentem semper ornastis; laborantem ,
30쪽
POST REDITUM. 23 mutatione vestis, &. prope luctu vestro , quoad licuit, defendistis. Nostra memori,
senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant : in meo periculo senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorumum edicta, qui mea pericula non modo suo praesidio, sed etiam vestra deprecatione nudarunt. Quibus ego rebus objectis , quum mihi privato confligendum
viderem cum eodem exercitu, quem consul non armis , sed vestra auctoritate superaram ; multa mecum ipse reputavi. XIII. Dixerat in concione consul, seclivi Capitolini poenas ab equitibus Rommanis repetiturum et nominatim alii compellabantur , alii citabantur , alii relega-hantur : aditus templorum erant non solum praesidiis & manu, verum etiam demo-.litione sublati. Alterum consulem, ut me ,& rempublicam non modo desereret , sed etiam hostibus reipublicae proderet , Pactionibus Clodius suorum praemiorum obligarat. Erat alius ad portas cum imperio in mul- tos annos, magnoque exercitu; quem ego inimicum mihi fume non dico; tacuisse , quum diceretur esse inimicus , scio. 33. Duae partes esse in republica quum Putarentur , altera me deposcere , propter inimicitias ; altera timidh defendere ,
