장음표시 사용
31쪽
autem me deposcere videbantur , in hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum, cumramque minuerunt. Quare quum viderem senatum ducibus orbatum , me a magistram
tibus partim oppugnatum . partim proditum , partim derelictum ; servos simulatione collegiorum nominatim esse conscriptoS ; copias omnes Catilinae pene iisdem ducibus , ad spem caedis & incendiorum esse revocatas ; equites Romanos , Promscriptionis; municipia , vastitatis . omnes , caedis metu esse permotos : potui, potui , Patres conscripti, multis auctoribus fortissimis viris , me vi, armisque defendere ;nec mihi ipse ille animus idem meus, vombis non incognitus , defuit: sed videbam, si vicissem praesentem adversarium , nimmium multos mihi alios esse vincendos ;si victus essem , multis bonis & pro me ,& mecum, etiam post me esse pereundum; tribunitiique sanguinis ultores esse praesentes; meae mortis poenas judicio , & posteritati reservari. XIV. Nolui, quum consul communem salutem sine ferro defendissem, meam privatus armis defendere ; bonosque viroi lugere malui meas fortunas, quam suis desperare : ac, si solus essem interfectus, mihi surpe ; si cuem multis, reipublicae funestum
32쪽
POST REDITUM. Is nestum fore videbatur. Quod si mihi aeternam esse aerumnam propositam arbitrarer ;morte me ipse potius , quam sempiterno dolore multassem : sed quum viderem, me non diutius , quam ipsam rempublicam, ex hac urbe abfuturum et neque ego illa exterminata mihi remanendum putavi ;& illa, simul atque revocata est , me secum pariter revocavit. Mecum leges, mecum quaestiones . mecum jura magistratuum , mecum senatus auctoritaS , mecum libertas , mecum etiam frugum ubertas
mecum deorum & hominum sanctitates omnes & religiones abfuerunt. Quae si semper abessent ; magis vestras fortunas lugerem quam desiderarem meas et Sin aliquando revocarentur; intelligebam, mihi cum illis una esse redeundum.
3s. Cujus mei sensus certissimus testis est hic idem , qui custos capitis fuit, Cn. Plancius , qui, omnibus provincialibus ornamemtis commodisque depositis , totam suam quaesturam in me sustentando & conseris vando collocavit: qui si mihi quaestor imperatori fuisset, in filii loco fuisset : nunc certh erit in parentis, quum fuerit quae tor non imperii, sed doloris mei. .Qu-Propter , Patres conscripti , quoniam in rempublicam sum pariter cum republica, restitutus ; non modo in ea defendenda Tomus VI. B
33쪽
nihil imminuam de libertate mea pristina, sed etiam adaugebo.XV. Etenim, si eam tum defendebam,
quum mihi aliquid illa debebat; quid nunc me facere oportet , quum ego illi plurimum debeo Nam quid est , quod animum meum frangere, aut debilitare possit , cujus ipsam calamitatem non modo nullius delicti , sed etiam divinorum in rempublicam beneficiorum testem esse vi deatis nam & importata est, quia defenderam civitatem ; & mea voluntate su cepta est , ne a me defensa respublica, per eumdem me extremum in discrimen vo
3T. Pro me non, ut pro P. Popilio, nobilissimo homine , adolescentes filii, non propinquorum multitudo populum Romanum est deprecata: non, ut pro Q. Metello , summo & clarissimo viro , mectata jam adolescentia filius: non L. & C. Metelli , consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non Luculli , Servilii, Scipiones, Metellarum filii, flentes ac sordidati, populo Romano supplicaverunt : sed unus frater, qui in me pietate, filius; consiliis , parens ; amore , ( ut erat frater inventus
est ; squalore & lacrymis , & quotidianis
precibus, desiderium mei nominis renore
34쪽
vari, & rerum gestarum memoriam usurpari coegit : qui quum statuisset, nisi per
vos me recuperasset, eamdem subire fortunam , atque idem sibi domicilium &vitae & mortis deposceret ; tamen numquam nec magnitudinem negotii, nec solitudinem suam , nec vim inimicorum ac tela pertimuit. 38. Alter fuit propugnator mearum fortunarum , & defensor assiduus , summa
virtute & pietate , C. Piso, gener; qui minas inimicorum meorum ; qui inimicitias assinis mei, propinqui sui , consulis; qui Pontum & Bithyniam quaestor pro mea salute neglexit. Nihil umquam senatus de P. Popilio decrevit ; numquam in hoc ordine Q. Metelli mentio facta est. Tribu-nitiis sunt illi rogationibus, interfectis inimicis , denique nulla auctoritate senatus restituti; quum alter eorum senatui paruiseset, alter vim caedemque fugisset. Nam C. quidem Marius , qui hac hominum meis moria tertius ante me consularis, tempe rate civili expulsus est, non modo a senatu non est restitutus ; sed reditu suo senatum cunctum pene delevit. Nulla de illis magistratuum consensio, nulla ad rempublicam defendendam populi Romani convom catio , nullus Italiae motus, nulla decreta municipiorum , di coloniarum exstiterunt,
35쪽
3 P. Quare quum me vestra auctoritas arcessierit , populus Romanus. revocarit, respublica implorarit , Italia cuncta pene suis humeris reportarit non committam , Patres conscripti, ut, quum ea mihi sint restituta , quae in potestate mea non medirunt, ea non habeam , quae ipse praestare Possim , praesertim quum illa an sta recuperarim , virtutem & fidem numquam amits erim.
36쪽
AD OCTIRITES. ORATIO VIGESIMA OCTAVA.
CICERO, ut antea senatui, sic nunc Populo Romano gratias agit hac orintlarae , quae Ros reditum ad Quirites inscribitur. In hujus prima parte beneficii magnitudinem extollis , quum haec simul Omnia recuperarat , liberos , fratrem , rem familiarem, amicitias , consuetudines , vicinitates , clientelas ; deinde honorem , di gaetem , lacum , Ordinem ; postremo Patriam, qua nihil rarius, nihil ineundius. In secunda parte, non movct ademptam sibi calamitatem , sedaticiam etiam dianitatem Uendit et neminem enim tam honorificu, nora P. Popilium , non Q. Metellum ,
37쪽
ORAT I O II., non C. Marium , esse ressi tu os; quum illi, furaticante Pr iraquOrtim multitudine, rogationibus tantum tribunitiis, nulla senatus Guctoritate , nullis Italiae precibus , redierint ; irae autem , nemine Praeter fratrem supplicante , O senatusconsulto , O lege , summa Italiae consensione , incredibili bonorum Omnium fludio , agente P. Lentula deprecante Pompeio, sit in patriam revocatias. Summam igitur O perpetuam erga Rutilum R. pietatem,S quaecumque praestare ossicia possit , Pro. refererata Vatia Pollicetur.
I. U o D precatus a Iove optimo Maximo , ceterisque diis immortalibus sum , Quirites , eo tempore , quum me , fortunasque meas pro vestra incolumitate, otio , concordiaque devovi , ut, si meas rationes umquam vestrae saluti anteposui sem , sempiternam poenam sustinerem, mea voluntate susceptam: sin & ea, quae ante gesseram, conservandae civitatis causa ge sissem, & illam miseram profectionem vectrae salutis gratia suscepissem , ut , quod
38쪽
odium scelerati homines , & audaces in rempublicam, & in omnes honos conceptum jamdiu continerent, id in me unum potius , quam in optimum quemque, &in universam rempublicam deflecteret: hoc si animo in vos , liberosque vestros fuisse .sem, ut aliquando vos, patres conscrip tos, Italiamque universam , memoria mei vmisericordia , desideriumque teneret : ejus devotionis me esse convichim judicio deorum immortalium , testimonio senatus , consensu Italiae, confessione inimicorum , beneficio divino immortalique vestro , maxime laetor, Quirites. a. Et si homini nihil est magis optandum, quam prospera , aequabilis , Perpe tuaque fortuna , secundo vitae sine ulla offensione cursu : tamen , si mihi tranquilla& placata omnia suissent; ineredibili qua dam , & pene divina, qua nunc , vestro
heneficio , fruor , laetitiae voluptate caruic
sem. Quid dulcius hominum generi a natura datum est, quam sui cuique liberit mihi vero & propter indulgentiam meam, & propter excellens eorum ingenium v vita sunt
mea Cariores: tamen non tanta voluptate
erant suscepti, quanta nunc funt restituti. 3. Nihil cuiquam fuit umquam iucunditas , quam mihi meus frater: non tam id sentiebam , quum fruebar , quam tunc , quum Carebam, & posteaquam vos mS
39쪽
62 . ORATIO ILilli , & mihi eum reddidistis. Res familiataris sua quemque delectat : reliquae meae fortunae recuperatae plus mihi nunc voluptatis asserunt, quam tunc incolumi asserebant. Amicitiae , consuetudines , vicinitates , clientelae, ludi denique & dies festi, quid haberent voluptatis, carendo magis intellexi , quam fruendo d. Iam vero honos , digoitas , locus , ordo , beneficia vestra , quamquam mihi
semper clarissima visa sunt, tamen ea nunc renovata , illustriora videntur , quam si obscurata non essent. Ipsa autem patria ,
dii immortales t dici vix potest , quid caritatis, quid voluptatis habet i quae species Italiae t quae celebritas oppidorum i quae forma regionum i qui agrii quae fruges lquae pulchritudo urbis i quae humanitas cruvium t quae reipublicae dignitas i quae vestra
maiestast quibus ego omnibus antea re-hus: Sic fruebar, ut nemo magis. Sed sicut bona valetudo iucundior est eis, quie gravi morbo recreati sunt , quam qui numquam aegro corpore fuerunt; sic ea omnia desiderata magis , quam assidue percepta, delectant.
II. Quorsum igitur haec disputo quorsum ut intelligere possitis , neminem umquam tanta eloquentia fuisse , neque tam divino atque incredibili genere dicendi , qui vestrorum magnitudinem multit
40쪽
dinemque beneficiorum, quae in me , fra
tremque meum, & liberos nostros conis tulistis , non modo augere , aut ornarctoratione , sed enumerare , aut consequi
possit. A parentibus , id quod necesse
erat, parvus sum procreatus; a vobis natus sum consularis. Illi mihi fratrem incognitum , qualis futurus esset, dederunt: vos spectatum, & incredibili pietate cognitum reddidistis. Rempublicam illis ac
cepi temporibus eam , quae pene amissa est; a vobis eam recuperavi, quam aliquando omnes unius opera servatam judicarunt. Dii immortales mihi liberos dea derunt ; vos reddidistis : multa praeterea a diis immortalibus optata consecuti su mus ; nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus caruissemus. Ve tros denique honores, quos eramus grada tim singulos assecuti , nunc a vobis universos hahemus et ut, quantum antea parentia hi , quantum diis immortalibus, quantum vobismetipsis , tantum hoc tempore universum cuncto populo Romano debeamus. Nam , quum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est, ut eam complecti oratione non possim : tum in studiis vestris tanta animorum declarata est voluntas, ut non
solum calamitatem mihi detraxisse , sed etiam dignitatem auxisse videamini. . III. Non enim pro meo reditu, ut Pr
