M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

41쪽

3.3 ORATIO IL

P. Popilii , nobilissimi hominis, adole

centes filii, & multi praeterea cognati atque assines deprecati sunt: non , ut pro Q. Metello , clarissimo viro , jam spectata aetate filius L. Diadematus, consularis, summa auctoritate vir ; non Metellus censorius, non eorum liberi , non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat,

non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones : permulti enim. Metelli, aut Metellarum liberi pro Q. Metelli reditu vo- his , ac patribus vestris supplicaverunt et quod si ipsius dignitas , maximaeque res gestae non satis valerent; tamen filii pietas , propinquorum preces , adolescentium squalor , majorum natu lacrymaet populum Romanum movere potuerunt.

. Nam C. Marii, qui post illos veteres clarissimos consulares , vestra patrumque memoria , tertius ante me consularis,

subiit indignissimam fortunam praestantissima sua gloria, dissimilis fuit ratio. Non enim ille deprecatione rediit, sed in di

sensu civium , exercitu se , armisque rem vocavit. Me autem nudum a propinquis , nulla cognatione munitum , nullo armorum ac tumultus metu , C. Pisonis , gemneri mei, divina quaedam & inaudita auctoritas , atque virtus, fratrisque miserrimi atque optimi quotidianae lacrymae , sor- deique lugubres a vobis deprecatae sunt.

42쪽

8. Frater erat unus , qui suo squalore vestros oculos inflecteret , qui suo fletu desiderium mei , memoriamque renovaret ; qui statuerat , Quirites , si vos me sibi non reddidissetis, eamdem subire fortuisnam : tanto in me amore exstitit, ut negaret fas esse non modo domicilio , sed ne sepulcro quidem se a me esse sejunctum pro me praesente senatus , hominumque praeterea viginti millia , vestem mutave runt : pro me absente unius squalore msordesque vidistis. Unus hic, qui m foro posset esse , mihi pietate filius inventus est, beneficio parens , amore idem , qui semper fuit, frater. Nam conjugis miserae squalor & luctus , atque optimae filiae moeror assiduus , filiique parvi desiderium mei , lacrymaeque pueriles , aut itineribus

necessariis, aut magnam partem tectis acgenebris continebantur.

Iv. Quare hoc majus est vestrum in nos promeritum , quod non multitudini propinquorum , sed nobismetipsis nos reddi distis. Sed quemadmodum propinqui, quos ego Parare non potui, mihi ad deprecandam calamitatem meam non assuerunt ;sic illud , quod mea virtus praestare de huit, adjutores, auctores, hortatoresque ad me restituendum ita multi fuerunt, ut Iongo superiores omnes hac dignitate co-Piaqiae superarem. Numquam de P. P

43쪽

pilio , clarissimo atque fortissimo viro . numquam de Q. Metello, nobilissimo &constantissimo cive ; numquam de C. Mario , custode civitatis atque imperii vestri, in senatu mentio facta est. Io. Tribunitiis superiores illi rogationibus , nulla auctoritate senatus sunt restiis tuti et Marius vero non modo a senatu , sed etiam oppresso senatu est restitutus; nec rerum gestarum memoria in reditu C. Marii, sed exercitus , atque arma valuerunt. At de me ut valeret , semper senatus flagitavit: ut aliquando perficeremtur , quum primum licuit, frequentia ,. atque auctoritate perfecit. Nullus in eorum reditu motus municipiorum , & coloniarum factus est : at me in patriam ter suis decretis Italia cuncta revocavit. Illi, inimicis interfectis, magna civium caede facta , reducti sunt: ego iis, a quibus ejectus sum, provincias obtinentibus , inimico autem optimo viro & mitissimo , altero consule referente reductus sum; quum is inimicus qui ad meam perniciem vocem suam communibus hostibus praebuisset , spiritu duntaxat viveret , re quidem infra

omnes mortuos amandatus esset.

V. Numquam de P. Popilio L. Opimius , fortissimus consul , numquam de Q. Metello non modo C. Marius , qui erat

inimicus, sed ne is quidem , qui secutus

44쪽

POSP REDITUM. 3

cst, M. Antonius , homo eloquentissimus, cum A. Albino collega senatum aut pompulum est cohortatus. At pro me superiores consules semper, ut referrent, essiagitati sunt; sed veriti sunt, ne gratiae cau-Sa facere viderentur , quod alter mihi assinis erat ; alterius causam capitis receperam : qui provinciarum foedere irretiti, totum illum annum querelas senatus , luctum honorum , Italiae gemitum pertulerunt. Nalendis vero Ianuariis posteaquam orba respublica consulis fidem , tamquam legitimi tutoris , imploravit, P. Lentulus consul, parens , deus , salus nostrae vitae, fortunae , memoriae , nominis, simulae de fo-lenni religione retulit , nihil humanarum rerum sibi prius , quam de me agendum judicavit. 32. Atque eo die confecta res esset , nisi is tribunus plebis, quem ego maximis beneficiis quaestorem consul ornaveram , quum & cunctus ordo , &. multi eum

flammi viri orarent, & Cn. Oppius socer, optimus vir , ad pedes ejus flens jaceret; noctem sibi ad deliberandum postulasset :quae deliberatio non in reddenda , quem admodum nonnulli arbitrabantur; sed, ut patefactum est , in augenda mercede Consumpta est. Postea res acta est in senatu, alia nulla; & quum variis rationibus impediretur , voluntate tamen perfecta senatus ,

45쪽

ORATIO II.

causa ad vos mense Januario deferebatu GI3. Hic tantum interfuit inter me , Acinimicos meos. Ego , quum homines iatribunali Aurelio palam conscribi, centuriarique vidissem : quum intelligerem , vem teres ad spem caedis Catilinae copias esse revocatas : quum viderem , ex ea parte homines , cui parti nos vel principes numerabamur , partim quod mihi inviderent , partim quod sibi timerent, aut proditores esse, aut desertores salutis meae et quum duo consules, empti pactione provinciarum , auctores se inimicis rei publicae tradidissent: quum egestatem , avaritiam , libidines suas viderent expleri non posse , nisi me constrictum domesticis hostibus dedissent : quum senatus equitesque Romani flere pro me, ac, mutata veste, vombis supplicare edictis atque imperiis vetam rentur: quum omnium provinciarum pactioneS , quum omnia cum omnibus foedera , reconciliationes gratiarum , sanguine meo sancirentur: quum omnes boni non recusarent, quin vel pro me , vel mecum perirent: armis decertare pro mea salute

nolui, quod potui, quoniam & vincere ,& vinci luctuosum reipublicae fore putavi. At inimici mei mense Januario quum de

. me ageretur , Corporibus civium trucidatis , flumine sanguinis meum reditum imtercludendum putaverunt.

46쪽

VI. Itaque quum ego absui, Eam rempublicam habuistis , ut aeque me , atque illam , restituendam putaretis : Ego autem , in qua civitate nihil valeret senatus, omnis esset impunitas ; nulla judicia , vis& ferrum in foro versarentur : quum Privati se parietum praesidio , non legum tuerentur : tribuni plebis vobis inspectantibus vulnerarentur , ad magistratuum domos cum ferro & facibus iretur, consulis tam ces frangerentur , deorum immortalium templa incenderentur ; rempublicam esse nullam putavi. Itaque neque republica exterminata , mihi locum in hac urbe essae duxi; nec , si illa restitueretur , dubitavi, quin me secum ipsa reduceret. is. An ego, quum mihi esset explara tissimum , P. Lentulum proximo anno consulem futurum , qui illis ipsis reipublicae periculosissimis temporibus aedilis curulis , me consule , omnium meorum conis

filiorum particeps , periculorumque sociussisset; dubitarem , quin is me confectum consularibus vulneribus , consulari medicina ad salutem reduceret Hoc duce ,

collega autem ejus, clementissimo atque optimo viro, primo non adversante , post etiam adjuvante , reliqui magistratus pene omnes fuerunt defensores salutis meae et ex quibus excellenti animo , virtute , auctoritate , praesidio , copiis, T. Annius , re

47쪽

P. Sextius, praestanti in me benevolentia& divino studio exstiterunt et eodem qui P. Lentulo auctore , & pariter referenici collega , frequentisslinus senatus , uno disesentiente , nullo intercedente , dignitatem meam quibus potuit verbis amplissimis ornavit ; salutem vobis , municipiis, coloniisque omnibus commendavit. 16. Ita me nudum a propinquis, nulla

cognatione munitum , consules, praetoreS,

tribuni plebis , senatus , Italia cuncta , semper a vobis deprecata est : denique omnes , qui vestris maximis beneficiis homnoribusque sunt ornati , producti ad vos

ab eodem, non solum ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum auctores, testes, laudatoresque fuerunt.

VII. Quorum princeps ad cohortan dos vos , & ad rogandos fuit Cn. Pompeius , vir omnium , qui sunt , fuerunt, erunt, princeps virtute , sapientia , ac gloria , qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit, quae universae reipublicae , salutem , otium , dignitatem : cujus oratio fuit , quemadmodum accepi , tripartita : primum vos docuit, meis consiliis rempublicam esse servatam , causamque meam cum communi salute conjun-xit ; hortatusque est, ut auctoritatem senatus , statum civitatis, fortunas civis be-

48쪽

POST REDITUM. I

ne meriti defenderetis: tum in perorando posuit , vos rogari a senatu , rogari ab equitibus Romanis , rogari ab Italia cuncta et denique ipse ad extremum pro mea vos salute non rogavit solum, verum etiam obsecravit. 1 . Huic ego homini , Quirites , tantum debeo , quantum hominem homini debere vix fas est. Hujus consilia, P. Lentuli sententiam , senatus auctoritatem vos secuti , in eo me loco , in quo vestris heneficiis fueram , iisdem centurii S, qui hus collocaratis, reposuistis. Eodem tempore audistis eodem ex loco summos vi ros , ornatisSimos atque amplissimos ho-- . mineS , principeS civitatis, omnes Tonsua lares, omnes praetorios, eadem dicere , ut omnium testimonio por me unum romis Publicam conservatam esse constaret. Itaque quum P. Servilius , gravissimus vir , , ornatissimus civis , dixisset, opera me, rempublicam incolumem magistratibus deinceps traditam , dixerunt in eamdem sententiam ceteri. Sed audistis eo tempore clarissimi viri non talum auctoritatem , sed

etiam testimonium L. Gellii , qui , quia

suam classem attentatam magno cum suo

periculo pene sensit ; dixit in concione vestra , Si ego consul, quum fui, non fuissem, rempublicam funditus interituram fuisse. VIII. En ego tot testimoniis, Quir

49쪽

tes, hac auctoritate senatus , tanta consensione Italiae , tanto studio bonorum omnium, agente P. Lentulo, consentientibus ceteris magistratibus , deprecante

Cn. Pompeio , omnibus hominibus faventibus , diis denique immortalibus, frugum ubertate , copia, vilitate , reditum meum comprobantibus , mihi, meis , reipublicae restitutus , tantum vobis , quantum facere possum , Quirites, pollicebor : primum , qua sanctissimi homines pietate erga deos immortales esse solent , eadem me erga populum Romanum semper fore ; nume que vestrum aeque mihi grave & sanctum, ac deorum immortalium , in omni vita futurum ; deinde, quoniam me in civitatem respublica ipsa reduxit, nullo me loco retoublicae defuturum.

is. Quod si quis existimat, me aut voluntate esse mutata, aut debilitat1 virtute , aut animo fracto , vehementer errat

mihi, quod potuit vis , & injuria, & sceleratorum hominum furor detrahere, eripuit , abstulit, dissipavit: quod viro forti adimi non potest, id manet, & permanebit. Vidi ego fortissimum virum , municipem meum , C. Marium , quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate , non solum cum his, qui haec delere voluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit reum tamen vidi , quum es et summa, -

50쪽

nectute , non modo non infracto animo Propter magnitudinem calamitatis , sed

confirmato , atque renovato.

ao. Quem egomet dicere audivi , tum se fuisse miserum , quum careret patria , quam obsidione liberavisset: quum sua bona possideri ab inimicis , ac diripi audiret et quum adolescentem filium videret ejusdem socium calamitatis: quum in pam

Iudibus demersus, concursu ac misericordia Minturnensium corpus ac vitam suam conservasset: quum parva navicula trajectus in Africam, quibus regna ipse dederat , ad eos inops supplexque venisset: recuperata vero sua dignitate, se non commissurum , ut, quum ea, quae amiserat, sibi restituta essent , virtutem animi non

haberet, quam numiuam perdidisset. Sed hoc inter me atque illum intelest; quddille, qua re plurimum potuit , qua ipsa re inimicos suos ultus est, armis ; ego , qua

consuevi, utar ; quoniam illi asti in bello ac seditione locus est; huic in pace atque otio. Quamquam ille animo irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat; ego doeipsis inimicis tantum , quantum mihi resepublica permittet, cogitabo.IX. Uenique, Quirites , quoniam me quatuor omnino genera hominum violarunt et unum eorum, qui odio reipublicae, quod eam ipsis invitis conservaram, mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION