장음표시 사용
131쪽
ARCHAEOLOG GRAECA Lib. III. Cap. XV. 1 ost
vadosarum aquaruna prosunditas explorabatur , scopulis ac syrtibus navis fetrudebatur, an vadis atque brevibus, ubi aqua ad eam vehendam minime sussiciebat, propellebatur. Aατο Θροα επι sopora, vel κλίαακεις , erant ponticuli seu tabulata, quibus naves adhaerebant terrae, aut aliae aliis. Αντλιον αντλον , Latine haustrum, tolleno seu tollena, c. machina, qua aqua Xantiabatur.
Nonnullis supra recensitis instrumentis necessarii erant certi su nes , quidistinguebantur pro vario usu quo veniebant ut
Πωσα-χ anchoralia, seu anchorarii rudentes, quibus in mare jaciebantur anchorae, quandoque appellati καμιλοι secundum Aristophanis Scholiastem, vel καμηλοι juxta Phavorinum inde apud D. Matthaeum cap. XIX. vers. 23. 2 . ubi Christus, declarans quam difficile sit ut homo dives intret in regnum coelorum, ait suis Discipulis, cκοπωπρον - καμηλον δια ρυπι αα- τος ραφίδος διελΘριν η πλουσιον, ς τυυ βασιλεια του Θεοῦ ς σελ Θων , fiacilius est camelum perforamen acus transire, quam divitem in regnum Dei ingredi, vocem κααηλον non de animali dicto camelo, sed de rudente interpretantur
Theophylactus aliique nonnulli.
Pυαοem, ολκοι , vel ψῶρα, parolcones, remulci, restes, quibus naves reducebantur. Aπογεια, ἐπίγεια, πεισα rem , i υρ νησια, retinacula, funes, quibus naves
littori alligabantur. In multis portubus lapides in hunc finem erecti exstabant, perforati ad instar annulorum, hinc δακτυλιο dicti, iisque annectebantur su-nes e clavo laxati quod semper fieri solebat, quando naves in portum invehebantur; ideoque cum navigationi se committebant, vulgo dicebantsolvere funes hujusce rei exempla passia obvia, verum unicum tantum afferam ex ovidi Metam. lib. X v. vers. 69s qui de ZEneae comitibus ita loquitur: AEnrarie gaudent, caesoque in littore tauro, Torta coronatae solvunt retinacula navis. Istud agebant, ut naves a vi ventorum fluctuumque incolumes servarentur; quam ob causam in tutis immotis ab accessu ventorum portubus naves solutae remanebant; unde Homerus Od f. s. vers. 36. canit:
Ibi autem portus opportunus, ut non opus funibus sit. Vide Annotationes nostras in lacophronis Cassandram vers. o. Pergimus ad instrumenta certae cuidam navigationi necessaria, primumque dicemus de illis, quae adhibebantur quando remiganduli erat, cujusmodi sequentia. Κωπαι, remi, a quodam Copa, qui primus eos invenisse traditur, ita nuncupati Πλάω, Latine palmula, aut tonsa erat pars remi latio , a re ut- plurimum obducta, ut luctus majore vi repellere par esset, diutius duraret Varii erant remorum ordines, alii supra alios gradatim positici remi infimi reliquis breviores vocabantur Θαλάμιαι vel Θαλααιδαι, medii , ιαι,
supremi Θρα τι- aut Θ ρυίτιδες, qui longissimi, quia ab aqua longius di-st
132쪽
stabant; idcirco ut eos melius dirigerent remiges, plumbum manubrio eorum insundere solebant, ne infima pars summae praeponderaret, teste Athenaeo Deipno b. lib. v.
Σκαλμοὶ erant ligna rotunda, quibus remiges remos appendebant, quando labores quiete levabante hinc ναλ τρισκαλμος, id est, naris tritimordi. num sicalmorum, seu triremis.
Tρο , τροπωτηρες, rophi sive fruppi dicebantur lora tergin , iuxta Etγmolog. Auctorem Homeri Scholiastem Od f. δ' quibus remi scalmis
suspendebantur, iisque vinciebatur gubernaculum Corium pellesque serarum pluribus aliis rebus inserviebant, ut ad cooperiendum scalmos ac soramina, per quae trajiciebantur remi, ne attererentur, quemadmodum docet Suidas Voc ΔιφΘέρα. Remigibus substernebantur pelles, dictaei ηρέσια, aliquando παγκωνια vel ποπύγια λερετων , a servandis manicisin femoralibus remigum .Eδουλια, σελμοem ζυγα, c. Latine transiri, Juga , ubi sedebant re.
Instrumenta in navigando adhibita erant quae sequuntur ab v ID. Fig. I. Ιτια φου πωρος, αρριε , vela, quae e nonnullorum sententia a Daedalo primum X cogitata creduntur, hincque natam fabulam de alis, quibus usus est alii ad Icarum referunt, statuentes Daedalum inventorem malorum antennarum, teste Plinio at His lib. VI. pap. LVI. Initio uno tantum vel adornata navis, sed in posterum plura adinventa maxime utilia, quorum
Aρτεμων, quibusdam habitum supparum , quod summo malo annexum
Ακατια , Vela majora , ex Hesychio Δολων dolon , seu velum minus in prora, secundum Suidam Voc Δολων, Isidorum alii eadem statuunt et κατιο αδολων.
Eατίθομος, epidromen, priore latius, ct in puppi suspensum, ut tradunt Hesychiusin Isidorus. Vela vulgo ex lino contexta, interdum ex quavis alia re ad ventum accipiendum propellendum apta apud Dionem lib.XXXIX. fit mentio coriaceorum velorum itidem aliis velis defcientibus vestimenta sua suspendere assueverant unde orta fabula de Hercule, qui tergo leonis navigasse fingitur, quia nullum aliud velum nili vestem suam, e leonis pelle consectam,
adhibuit, annotante Servio ad Eneid. lib. v m. Κεραιαι, κερατα antennae, ligna malo infiXa, quibus vel alligata, secundum Homeri Scholiastem Iliad. - . hoc nomine denotatur cornu, unde eX trema appellata ακροκέραια ejus fibulae ad figuram sphaericam accedentes dicebantur αγκυλαι cornua eodem sensu usurparunt Latini Poetae , ut Silius Italicus lib. XIV.
Cum rapidum hauriret Boream, oe cornibus omnes Colligeret satus. Aliae partes malo adhaerebant dictae αυβολα- συμβολα , quibL mvis
133쪽
ARCHAEOLOG. GRAECA. Lib. III. Cap. XVI. 111
Iς , malas. Unaquaeque navis pluribus malis instructa erat , verum ab initio unicum tantum fuisse ex Aristotele discimus, qui in medio navis n. gebatur,in soramen, cui inserta pars in serior, vocabatur με ποδμη , secundum Homeri Scholiastem ad Od sis apud Latinos modius. Quando in aliquem Iocum appellebant, malus demittebatur, ut passim apud Homerum videre est, ac ponebatur in loco dicto ατοδόκν, quae secundum Suidam erat theca, in qua malus reclinabatur; sed Eustathius contendit nihil aliud esse quam lignum ex adverso erectum. En tibi mali partes Παρνα, pars inferior , seu calx Λινας, vel juxta Athenaeum λινο aut τραχηλος , cui velum adhaere
Καρχ ιον, trochlea versati Iis, qua sun es circumagebantur. Θωρακιον, in speciem turris exstructum, ubi milites insistebant ad tela a cienda supra illud visebatur lignum nomine ρίον, cujus pars in serior dicta
γ λακ oeni, a quo pendebat vitta prae motu perpetuo appellata, ι ventoque circumagitata. Nomina sunt una, quae supra recensitis partibus inserviebant, zecerant, prout a Schessero numerata Eπιπνοι, funes a Latinis nuncupatae anquinae , quibus antennae minori malo alligatae erant, teste Suida alii volunt idem fuisse ac Latinum rudentes, qui antennas regebant, ita ut ex una parte deduci, ex altera contrahi vela possent ad nutum naucleri, ex Phavorino. Nonnulli contendunt, funein, qua antennae malo an neYae, dici καλωνα , ceruchum, anchom em δε ruden- rem qua Vero tendebantur , aut laxabantur, υπέραν uidae , opiferam Ilidoro
Latine pedes, intelligebantur ines in velorum cornibus, quibus moderabantur pro necessitate, juxta Aristophanis Scholiastem quis Act. 1. Scen. I. Apollonii Scholiastem . Vide meum me urtii Comment in L)cophroni Cassansam vers. IOIs Προποδες erant minores unes infra pedes, ad id inventae, ut vela laκarentur,in complicarentur ambo adhibebantur ad ventum accipiendum ii enim vela pro re nata contrahebantur, pandebantur, aut transferebantur. Μεσουρέοα, funes, quibus malus erigebatur aut demittebatur , secundum Apollonii Scholiastem alii ad vela spectare volunt. ΓIpomνοι, funes, quae cochleam versatilem in summo malo trajicientes, hinc prorae, illinc puppi annectebantur, ut malus firmus: immotus mane
Hi atque alii funes primum ex Ioris coriaceis vulgo contorquebantur postea adhibita sunt cannabis, linum, myrica, palmae solia, philyra, arborum cortex, ut ceras, tiliae, vitii, aceris, carpini, &c.
134쪽
De navium instrumentis bellicis.
QUM hucusque attulimus de navium partibus fructura , in genere dicta sunt, nec ullam speciem sigillatim attigimus superest ergo ut
proximo loco breviter describamus quae ad navem bellicam instruendam requirebantur Tab. IX. Fig. o. Eμβολον rostrum ligneum aere praemunitum , quocirca dicitur χαλκα αλεῶν apud Diodorum lib. XX. naves Vero saepius efferuntur χαλκάμβολοι unum vel plura rostra prorae praefixa erant ad hostiles naves laedendas, tota autem prora non raro aere obducta erat, ut a rupibus tostium impetu tuta oret. Quidam Piseus Italus horum instrumentorum usum primus induxis se dicitur a Plinio Nat. His lib. o. cap. LVI vi enim concedi potest veteres Graecos illa adhibuisse quandoquidem nil tale memoravit Homerus, quod non omisisset, si rostra bello Trojano inventa fuissent: attamen Nestoris navis ab Eschylo in Μυρμιδοσιν vocatur δεκεμβολος , id est, decem
rostris armista pariter de rostris aeneis loquitur Euripides Iphigenia in Au
Utinism ne mihi navium aereis rostris munitarum
Sed jure merito quaeri posset, an hi Poetae sui temporis usum descripserint, ouod hujus generis Scriptoribus solenne est, necne 3 A prima institutione haec rostra in longum altum prominebant; sed postea in usum aptiorem breviora & firmiora fuerunt , imo in infima prora posita , ut naves hostiles sub aquis persederent illud autem inventum debetur cuidam Aristo. ni Corinthio qui Syracusanis in bello contra Athenienses id impertitus est, cujus ope hostem ingenti damno affecerunt horum rostrorum primo impetu plures Atheniensium naves bellicae vel subversae vel confossae sunt, juκ-ra Diodorum Siculum lib. X m. Rostro imminebat aliud instrumentum dictum αγο εριβολίς iterum X antiquis nummis liquet ipsa rostra diversis animalium tam ilium figuris decorata fuisse. Eπ-A dicuntur ligna ab utroque prorae latere post , ut propugnacula orent in navium hostilium rostra, ex Thucydidis Scholiaste lib. vi I. ut enim prora facie vulgo assimilatur, ita haec duo ligna a situ auribus non absimilia erant, unde nomen habuisse videntur: quapropter hallucinantur qui istud armamentum puppi tribuunt, ut Eo mologici Auctor.
Κατατρω αατα, σανιδουριατα fori, aliquando dicti καταφραγματα unde Inemorantur νεες πεφραγμεναι, καταφρακτοι, & rectae sive naves bellisae
qua saepius opponuntur vectoriis & onerariis hae enim naves αφρακτοι oc
135쪽
apertae erant, vel seris carebant. Istud catastroma ligneum erat, hunc in usum erectum, ut inde tanquam loco editiore missilia in hostes vehementius certius emitterent milites. Primitivis saeculis, nominatim circa belli Trojani tempora, de prora iuppi tantum pugnatum fuisse scribit Thucydides lib. I. quamobrem apud Homerum quotiescumque memorantur iκρια νη quae ejus Scholiastes interpretatur foros, solummodo intelligendae sunt illae partes , quae illis temporibus solae tectae erant . Ut quando de jace Graecorum naves a Trojanorum impetu propugnante ait Iliad. o. vers. 76.
Sed hic nasium obibat tabulata excelsa in puppibus longe gradirni. Et de lysi ad pugnam cum Scylla committendam se accingente haec habet Od 1s. κ . vers. 229.
- in tabulata excelsa navis adscendebat
Caeterae navium partes a Thasiis tectae dicuntur apud Plinium Nisi res
lib. I. cap. LVII. Praeter navium foros mox memoratos, quae efferebantur καταφραγματα, alia suerunt munimenta dicta παραφραγματα, περ πραγματα, παραπιπισ-ματα , παραβλήματα , προκαλυμματα , Latine vero plutei,' non raro
propugnacula, quibus milites ab hostibus tuti tectique erant hi autem vulgo erant tergora, vel quid simile, ab utroque navis latere tensa, quibus tum undae repellebantur, tum missilia ex adversa nave ejecta excipiebantur , ita ut iis tanquam muro utrinque tecti milites hostem laederent. Δελφὼ erat machina, quae quia in hisce navibus usu veniebat, hoc in loco praetermitti non debet suit autem ingensvi ponderosa moles plumbea vel ferrea in delphinis figuram conflata, & de antennis aut malo ope funium trochlearum pendens, quae in adversam navem magna cum vi protrusa,
vel illam perfodiebat, ita ut fluctibus surgentibus hoc in Ioco dehisceret, vel suo pondere Mimpetu illam in imum mare pessundabat, testibus Aristophanis Scholiaste ravida. Similiter naves bellicae ab aliabus navium speciebus in hoc discriminari solebant, quod galea in summo illarum malo insculpta erat, prout notat Gyraldus de Navigatione cap. XLI.
p. XVIII. De Nautis D Militibus.
THUCYDIDE tradit , apud Veteres nullam obtinuis inter nauta Ordinum distinctionem, sed illa officia, quae recentioribus taculis a diver- Tom. II. P sis
136쪽
sis operariis remigum , nautarum militum nominibus distinctis exercebantur, in principio ab uno eodemque hominum ordine peracta fuisse: hi enim armis depositis remum agebant, quidquid ad navis moderamen desiderabatur praestabant sed iterum pro re nata arma capiebant ad hostem laedendum Y empla ubique occurrunt apud Homerum , e quibus unicum afferam Aiad. vers. 719.
Eμβεβασαν , τοξουν γε δρας φι μαχεσθω - remige autem unamquamque quinquaginta
Conscenderant, arcuum periti ad fortiIer pugnandum. Hi autem socii navales dicebantur αυπρίαι juxta Suidam, Pollucem Lb. I. cap. IX. Thucydidem. Sic moris fuit illis antiquis temporibus, inquibus nec cura debita, nec sumptus idonei adhibebantur in navibus bellicis instruendis eaedem enim naves vecturaein pugnae destinatae erant sed in posterum, quando in arte belli navalis gerendi profecerunt , compertum habuerunt, tempusin curam singulorum ordinum sociorum navalium ad singula mox memorata ossicia probe gerenda in solidum desiderari . unde naves bellicae deinceps triplica socci navali instructae sunt . Tab. IX. Fig.
Epέm , κωπε λαται , a Polybio His M. X. dicti οι παρχον ne, & ab eodem Scriptore se lib. I. aeque ac a Xenophontem'. lib. I. τὰ πληρουματα:licet Thucydidis Scholiastes asserat, hoc nomen late sumi non solum pro remigibus, sedin pro omnibus sociis navalibus, imo pro ipsis instrumentis nauticis. In navibus pluribus transtris instructis, supremi remiges dicebantur Θρανιται, illorumque transtra Θρῶοι, testibus Polluces, Aristopha ni Scholiaste, Suida Eomologici Auctore infimi Θαλαμιοι, Θαλαμιται, Θαλάυιακες , transtraque Θάλαμοι intermedii vero ζυγίαι αμεσο - ιοι, Omnia transtra, quotquot suerint, ζυγά. Singuli unicum remum, agebant singuli enim remi, nil urgente necessitate, ab uno tantum remige moderabantur , prout abunde probavit Schefferus , non tamen Omnium unus labor unumque sui stipendium , qui enim in summis transtris remigabant, eo quod ab aqua remotissimi erant & longissimis remis Utebantur , multo majorem laborem perferebant iis qui inferiora transtra tenebant, qua de causa n jorem mercedem referebant Remiges navium onerariarum dicebantur 'poγγυλοναυτα apud Pollucem lib.vo triremium τριηρετου, reliqui vero a navium speciebus , quas conscendebant, nomen habuisse videntur. Qui prima & prorae proxima transtra occuDabant, προ- κωποι , qui vero in parte opposita proaei me ad clavum sedebant, πίκωποι, quia a tergo sociorum erant , dicebantur . Remigium vilissimum aerumnosissimum ministerium habebatur , ad quod ideo flagitiosissimi sontes damnari plebant; etenim praeter laborem continuum , quem in remigRndo perpetiebantur, ipsa quies incommoda erat, quandoquidem solis transtris , in quibus integro die remigaverant , corpora lassa discumbere permittebantur . quapropter , quotiescumque apud Poeta labore supersedisse
137쪽
dicuntur remiges, mul in transtris recubuisse inducuntur sic Seneca gamemn. Ac i. m. vrUGI-credyta es vento ratis, Fususque transris miles. --- Cui accinit Virgilius Eneid. lib.v. e .836. - placida laxarunt membra quiete Sub remis in per dura sedilia nautae. Reliqui secti navales eumdem in morem conquiescere assueverant , solis navarchis aut viris praeclaris vestibus substratis jacere licebat , prout tradit Theophrastus περ ἀνελήυθερία:. Ulyssis exemplum nobis suppetit ex Homero O ff. . v f. q.
Se Uidis constraverunt culcitramque linteumque Navis in excelsis tabulatis concaυ ut dulciter dormiret
D puppi, ipse autem ingressIus est, ct dormisit
Qui quid commodius quaerebant , molles Messae minati , bellique laboribus Maerumnis perserendis inepti existimabantur; quod in Alcibiade carpserunt Athenienses, quia, ut tradit Plutarchus in ejus ita, lecto iunibus suspenso utebatur. Ναυτω, nautae, a remigio quidem immunes erant, sed omnem aliam operam in nave insumebant ut autem tumultu sin confusio omnino praeverterentur, singuli proprium ossicium gerebant, prout liquet ex Apollonio & Flacco in Argonauticis, quibus in locis alter nautarum malum erigit , alter vero antennas instruit , iterum tertius vela attollit reliquihicin illic propriam provinciam sigillatim gerunt hinc illorum diversa nomina qui enim vel Graece dicta αρμενα moderabant, ρμιενιςώ, qui vero unes ad regiones vel naves e longinquo despiciendas adscendebant, vocati sunt σχοινοβατια, sic de caeteris : suerunt Malii nautae inserioris ordinis, dicti μεσον et Orciti, qui nulli certo loco aut ossicio adstricti erant. sed pro re nata reliquis sociis navalibus praesto aderant, ut quidquid indigebant , iis ministrarent , juxta Coelium Rhodi ginum Antiq. Lect lib. XXV. cap. XL. Totius illius navalis colluviei improbi perditique mores vulgo fuerunt, ita ut a religiones humanitate prorsus alieni fuerinici qua de causa inter nequissimos nebulones recensentur a Iuvenale a rivro. Oers 173 Invenies aliquo cum percussore Iacentem Permisitim nautis, aut furibus , aut fugitivis. Milites navales Latine dicebantur civisarii , Graece vero εχτιβα τα , Vel
138쪽
me καπις ριΘυατα, quia foris in fidentes inde pugnabant. Eadem armatura, qua milites terrestres, vulgo instructi erant nisi quod in classe major fuit numerus militum graviter armatorum, quam in militia terrestri desidera. batur; nam in classe quae Themistocli parebat, ex octodecim viris in singularum navium foris militantibus, quatuor tantum levem armaturam gestasse scribit Plutarchus in Themisocte Equidem illorum maxime intererat quantum poterant probe munitos esses; quia nec retrocedere, nec locum mutare ullo modo licebat; sed singuli cominus pugnare & locum servare. donec praelium finitum erat, cogebantur. Quocirca tota illorum armatura, licet quoad formam vulgo ab illa , quae in militia terrestri adhibebatur , non diversa esse , tamen sortior firmior fuit: praeterea in classe nonnulla instrumenta bellica usu veniebant, in terra non adhibita quo. m praecipua haec sunt. ονα ναυμαχα apud Herodotum intel Iiguntur hastae insolitae longitudinis, quae saepius viginti cubitos superabant, unde a Livio His lib.xxv m. cap. XLV. dicuntur hastae longae ab Homero Iliad. . vel 1487 ξυςὰ
Illi vero a navibus ex alto nigris quas conscenderant Longis contis, qui eis in naumus jacebant Ad navale praelium apti, compacti, os induti aere, Iterum Iliad. . vers.677.
Versabat aurem contum magnum navale in manibus,
Compactum annalis ferreis, duorum, viginti cubitorum Δρεπανον apud Pollucem, apud Appianum δορυδρεπανον, & apud Diodorum lib. XXII. δρεπανηφόροις κεραία, erat instrumentum serreum instar fal- Cis, recurvum, juxta Vegetium lib. I v. cap. tili longo autem praefigebatur conto, quo utebantur in antennarum uitibus abscindendis , ut velis decusis naves leviores agi inhabiles fierent. Huic non absimile erat aliud instrumentum praegrandi capite ferre utrinque acuto armatum, cujus operudentes, quibus gubernaculum navi alligatum erat, secare moliebantur Κεραου apud Diodorum Siculum lib. x Ir WAthenaeum fuerunt machinae, quibus lapides in naves hostiles emittebantur. Alterius machinae meminit Vegetius, quae de praecipuo malo pendebat, cla ad figuram arietis proxime accedebat quandoquidem composita erat ex longo ligno, capite erreo praefixo, quod in latera navium adversarum magno cum impctu protrudebatur.
139쪽
ARCHAEOLOG GRAECA. Lib. III. Cap. XVIII. 11
Xωρ ιύκρα Latine manu ferrea erat instrumentum uncis armatum, quod ope cujusdam machinae in navem hostilem projici solebat. In Graecia Pericles Atheniensis, Guxta Plinium Hs Nat. lib. v II. cap. LVI. Romae vero Duilius, teste Iulio Frontino b. D. cap. m. illius usum primus induxis1 dicitur. Ab his diversi erant αρπαγες, harpagines, ab Anacharsi Philosopho Scytha referente Plinio Hist. Nat. lib. VII cap.LVI. inventi, prout fama fertur hos enim suisse ferramentum hamatum de sumam conto pendens , quod malo vel alii edito loco alligatum magna cum vi in navem hostilem immissum, illam inuncatam in aera tollebat ex Athenaeo probat Schefferus Haruna machinarum bellicarum impetum vel repellere vel retundere solebant ope tergorum , quibus navis tecta erat
testibus Thucydide litavio in Polluce. Ulla Graeciae cicitas dominio maris nec semper, nec sola potita est; sed
continuo certatum est varia sortuna , ita ut tum hi illud consecuti fuerint . tum intra paucos menses aut annos iterum ab aliis deturbati sint . tempore, quo Graecia ad summum gloriae fastigium evecta est, ex omnibus Graecis Athenienses mari diutius dominati sunt, potentiorem classsem aluerunt rei enim navali, quando scilicet Graeciam invasit erXes, serio animum primi adverterunt hujus incoepti iis auctor fuit Themisto cles, qui , quum compertum haberet Persis terra obsistendis illos minime pares esse, necnon regionis situm rebus navalibus promovendis aptissimum esse iraculi responsum , quo muris ligneis se tueri mandati sunt , hoc sensu interpretatus Athenienses eo adduxit , ut laborem opes in classem aedificandamin instruendam omnino conferrent. Sumptus autem ad id perficiendum adhibiti suppetebant ex reditibus sed inarum argentearum
Laureotidis , qui eousque populo distrahi solebant sed suadente Themistocle annuo proventu carere non detrectavit, ut scilicet Reipublicae salus prospiceretur his nummis triremes centum instructae sunt in Xerxis potissimam classem, quae ab illisin confoederatorum auxiliaribus navibus junctis devicta est. In posterum administrante Lycurgo oratore ad quadringentas naves aucta est classis, teste Plutarcho Imo Isocrates Pan Fr scribit Atheniensium classem duplo plures naves consecisse , quam reliquorum Graecorum simul sumptorum. In duas partes distinguebatur . quarum altera ab ipsis Atheniensibus, altera vero ab illorum confoederatis instrui solebat.
Quae Athenis instruebatur ea ratione , quam ostenderat Themistocles alita est usque ad tempora Demosthenis , qui ut populi gratiam iniret
pristinos reditus ei reddidit, novamque rationem excogitavit, Unde nummi tum ad nautarum stipendia solvenda , tum ad classem adaugendam suppeterent distribuit enim cives ditiores in συμμοριας , vel centurias, quae pro re sua opes argiri tenebantur imo urgente necessitate viri opulenti praeter tributum iis irrogatum suo sumptu naves non raro instruxerunt quandoquidem principes illius Reipublicae viri inter se liberaliter certabant. quis de patria melius mereret Ur. Reliquae naves sumptibus confoederatorum condebantur : quum enim Athenienses animadvertissent , quanti illorum intererat maris dominium
140쪽
servare, cum ullo vicinorurn populorum scedera aut pacta inire recusabant, donec certum navium numerum in illorum classem conferre pepigissent; unde duplex emolumentum ad Athenienses manavit tum enim illorum classis hia augmentis potentior fiebat, tum illorum confoederati in obsequium cogebantur tot, ut ita dicam, obsidibus, qui rebellione oborta certo certius in potestate Atheniensium manebant. Civitates, quae vel a mari dissitae erant, vel naves praesidiarias parare nesciebant, nummos conferre tenebantur, juxta Xenophontem Hiiu.Graec lib.ur. Hae consuetudines primo introductae sunt pol secundum bellum Persicum, quando inter Graecos unanimi consensu convenit, ut ad injurias a Barbaris illatas retaliandas bellum in illorurn confinia in serrent, illosque invaderent viribus junctis subductu Atheniensium, qui tum magnum nomen tibi fecerant ob copias navales, nec non ob eXimiam sortitudinem, sapientiam , comitatem Themistoclis Aristidis geminorum illius gentis ducum Deinceps viribus maximopere aucti summum imperium in totam Graeciam affectarunt; quapropter alias civitates muneribus ex sub vana variaque specie in suas partes demulcere studuerunt , alias vero vi armis ad obsequium compulerunt civitates enim devictas vel ad nummos contribuendos , ve ad naves bellicas conferendas constringere assueverant, prout de Chiis ab Athenietilibus debellatis scribit Thucydides lib.vii ejusdem moris meminerunt Xenophon His. Lb. 1. Diodorus lib. X m. aliisque in locis sic aes illa ratione pleraeque Graeciae civitates ad Atheniensium dignitatem augendam adductae
IN classe duo erant praefectorum genera alteri enim navibus lautis, alteri vero militibus limulque naucleris & sociis navalibus imperabant.
En illorum nomina. Σπλαρχος , ναυαρχος, et τρανγος , id est, praefectus civisi, cujus praesectura, temporis aliarumque circumstantiarum ratione habita, diversa rat quandoquidem saepius ab uno tantum , alias vero a pluribus exercebatur, ut patet exemplo Alcibiadis , Niciae M Lamachi , qui in Sicilia Atheniensium classi pari auctoritate praeerant tempus autem a populo dein sinitum erat, pro lubitu vel protrahebatur vel contrahebatur . Epaminondas traditur a Cornelio Nepote in ejus Vita veritus, ne patria in magnum discrimen adduceretur , si e officio exiret , post tempus praesecturae elapsum quatuor adhuc menses illud tenuisse, quibus rerum Thebanarum facies in melius mutata est sua prudente admini Matione factum est, ut metus, quibus laborabant, evanuerint . Quibus per aetis majestatem libenter deposuit, sed quam primum illam exuisset, ad rationem reddendam, cur praesecturam praeter tempus statutum gessisset , vocatus est parumque ab sui quin morte damnaretur verebantur enim, ne hujus Vi-
