Archaeologia graeca, sive, Veterum graecorum : praecipue vero Atheniensium, ritus civiles, religiosi, militares et domestici, fusius explicati

발행: 1734년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

armatam aculeis ferreis, quae quis supernatabat, excogitasse Minos portus Rhodi, dum urbem obsidione premebat, immisisse dicitur Demetrius a Diodoro lib. XX. quandoque portum undique claudebant , vel viam in urbem sternebant ingenti mole congesta , prout de Alexandro fertur in obsidione Tyri apud Curtium G. v. vel naves lapidibus arena plenas submergebant, quod apud Romanos in usu fuit. In urbem assiliebant viri stantes in ponti bin navibus impositis, unde mi Lsilibus & lapidibus obsessos ais cenibus depellere moliebantur: sic in obsidione Tyri Alexander suas triremes ita disposuit, ut binis conjunctis adproram, modico intervallo inter utramque puppem interposito, tabulata&asseres tra)icerentur in morem pontium , ut iis starent milites, qui juYtamo nia urbis hac ratione remis adacti sunt, unde tuti, quandoquidem prorae triremium iis erant propugnaculo, missilia in hostem projiciebant, videmurtium loco mox citato. Iterum ut missilia certius ejicerent, moenia ariete aliisque machinis concuterent, turres tollebant urbis moenibus superiores hinc autem fugatis obsessis, propugnantibus per scalam in urbem demitti licebat. Obsess non destituebantur auxiliis ad hostium dolos frangendos naves

enim concatenatas uncis ferreis abrumpebant, aditum in urbem eodem moedo, quo portum obstruxerat hostis, Lecludere solebant, vel alia ratione, secundum Thucydidem lib. II. quando oppugnantium assultum repellere non valebant, aculis, lapidibus, pyrobolis, pice aut metallis liquefactis, pluribusque aliis rebus illos lacessere non dubitabant 'andem ne plura addam' obsidentium munimenta naves navigiis ardentibus cons Agrare moliebantur obsessi, quod factum a Tyriis, juxta Curtium lib. I v. sumpta enim praegrandi nave, puppe ingenti saburrae copia gravida, proraque i. ce sulphure oblita, vi velorum' remorum illam machinam ad munimentum Macedonicum adegerunt oum rebus combustilibus accensis ope

navigiorum , quae praesto erant , se subduxerunt ignem autem cito conceperunt munimenti turres, ope vero taedarum horrium, ab iis qui in na-Vigiis aderant projectorum , munimentum ipsum accensum est; tumque illa ingens moles, in qua exstruenda tantum temporis & laboris insumptum e-Tat, intra pauca momenta penitus ruit similiter navibus igniariis uti fuisse

licuntur Rhodii apud Diodorum Siculum lib. XX.

De exuviis, militaribus praemiis, paenis, c.

POST victoriam adeptam domum in triumpho vehebantur victores, spoliis hostium onusti, laves captivas abducentes prout patet exemplo Alcibiadis apud Plutarchum, Lysandri apud Xenophontem His lib. D.

quorum hunc coronis sertis donarunt omnes civitates cum Lacedaemoniis confoederatae, dum per illarum confinia iter saceret; qui mos alid Graecos semper viguit , a quibus ad Romanos manavit : ne archi thalassus , mi-

152쪽

rtes, nautae soli, ex Polyaeno lib. I v. sertis decorabantur, sed & naves iis sterni solebant, juxta Diodorum lib. XIII ex hac autem consuetudine in extremum discrimen adducti sunt Rhodii illorum enim naves captas hostes lauro coronarunt, clis vecti urbem Rhodum subierunt magno cum civium applausu, teste Vitruvio lib. H. cap. V1o qui dolus in Graecia vulgaris fuit, juxta Polyaenum nec sertis tantum decorari solebant , sedin iis appendebantur naufragia & navium in pugna profligatarum fragmenta

praesertim ἄφλας - ακρος ολια, κορυμβα , aliaque ornamenta , quae victores

magno cum studio captabant, ut iis triumphum decorarent; quapropter de Hectore Graecorum classi interiiecionem instante Homerus Uad. s. vers

infirmat enim navium se abscissurum summa rostra.

Haec autem spolia dicebantur κρωτήρια, iis navem Xuere κρα τνριά ριν, teste Xenophonte M libo vi. Hac cum pompa victores domum repetebant, jubilatione, plausu , hymnis suavique musicorum instrumentorum symphonia toto pelago resonante, prout de Lysandro traditur a Plutarcho. Civitatem ingre usi templa Deorum , quibus eximia spolia dicabant, recta petebant: sic Atheniensibus profligatis Syracusani, Demetrio vero devicto Rhodii templa Deorum naufragiis ample ornarunt . Nec plane insolitum integris navibus eos donare debellatis enim Lacedaemoniis navem Neptuno consecravit Phormio, uXta Diodorum lib. vir ωpost insignem illam victoriam in Persas Salamine partam tres Phoenicias triremes Diis dicarunt Graeci teste Herodoto Urania sive libo m.

Diis honoribus praestitis, reliqua spolia in porticis aliisque locis publicis

deponi solebant ad victoriae memoriam posteris tradendam e qua de causa victores pariter decorabantur statuis, inscriptionibus,in trophaeis; quorum rostrema quandoque in solo natali, sed saepius ad focum , in quo hostes prinfligarant, erecta sunt, armisque lavium fractis instrumentis ornabantur unde pro insigni victoriae habebantur. Sic in pugna inter Athenienses Corinthios decertata utrisque victoriam sibi a rogantibus, illis citius decretam fuisse, eo quod hostium naufragia invaserant , tradit Thucydides lib. VII. Iterum Rex Philippus, licet ab Attalo clade affectus, tamen quia cla sena in mediis hostium naufragiis tueri noverat , ideo victoriam sibi arrogare ausus est, referente Polybio His lib. XVI. cap VII. Haec fuerunt praecipua praemia in illos, qui pro patria mari praeclare se gesserant, collata licet plura saepius retulisse videantur; sed quia iis cum caeteris viris, qui alia ratione de Republica bene meriti fuerant, communia erant, potius ad ea loca, in quibus de iis egimus, reserenda sunt. Vulgaris poena fuit flagellatio , quae hanc in more in funiculis saepius peragebatur sontis corpus intra navem latebat, caput vero per coluna baria trajectum in mare propendebat quidam Scylax navis Myndiae nauclerus, quiae Xcubias deseruerat, eum in morem a Megabat exceptus fuisse dicitur ab Herodoto Terpsichore seu Lb.v. cap. XXX HUFuit

153쪽

Fuit alia poena, quando sontes senibus navi alligati,in in aquas raptati submergebantur qua poena Minos allacit Scyllam, postquam ei patrem ejusque regnum prodidisse Alii in mare vivi immergebantur, prout Propheta Ionas sertur. Αναυμαχοι , u est , praemoniti militiam nauticam declinabant, Athenis ipsime eorumque poster ea τιμια ves ignominia assiciebantur, ut ex numero civium segregarenturi teste Suida, cujus mulctae superius memini. Ac ποναυαι, vel qui militiam eseruerant, non solum funibus vincti flagris excipiebantur, juxta Demosthenem , sed & illorum manus abstindi solabant, prout scribit Suidas. . R AR.

154쪽

ARCHAEOLOGIAE GRAECAELIBER UARTUS.

De Graecorum cura circa funera, defunctosque qui

iis carebant.

LUTO juxta Diodorum Siculum lib. v. cap.Xv. Graecos in defunctorum parentalibus primus instituit unde fabula

rum consarcinatores amplum' immensum dominium in umbris inseris ei tribuerunt, omniumque mortuorum summum Regem finxerunt quandoquidem omnes fere artium inventores in numerum Deorum relati sunt , illique arti, quam instituerant, praeesse crediti sunt, non mirum videri debet, si is, qui rudes ieios homines reverentiamin justa mortuis persolvenda edocuit , eo honore affectus est, ut inter maximos eos annumeraretur ossicia enim erga defunctos majora credebantur iis quae vivis debentur, graviusque erat delictum illorum

quam horum praetermisso equidem mortui habiti sunt inter ipsas feri simas gentes sacri, inviolati si quis illis ullum debitum honorem denegasset, gravius Matrocius sacrilegium admisisse credebatur, quam si Deorum templa diripuisset illorum memoriam summa cum religione servabant reverebantur . superstitesque reliquias divinis bonoribus adoratione decorabant odium invidia ipsamet obmutescebant, immanis enim crudelitatis indicium prodidisse credebatur , qui de mortuis detrectasset , eorumque manes persecutus suisset nec ob ullam injuriam acceptam tantum facinus admittere cuiquam licebat , imo indignissima opprobria , quibus vel ipsi dum viverent, vel eorum liberi patribus defunctis alios affecissent,

minime idonea ratio habebatur, cur illorum cineres turbarentur iis autem , qui tam turpia perpetraverant, non solum nota infamiae inurebatur,

sed & juxta Solonis leges severa poena irrogabatur , testibus Demosthene oriat in Leptinem & Plutarcho in Solone. Sed ex omnibus honoribus , qui mortuis persolvi solebant , parentalia maximi pernecessarii credebantur haec enim ossicia tam sacra habebantur, ut qui illa praeteriisset, execrandus foret unde a Romanis dicebantur una ' a Graecis δίκαια νομιμα, νομi ομενα, θιμα, σιρε, c.'UI Omnia vocabula exprimunt inviolatam natura legem , qua vivi ad exequias defunctis persolvendas tenentur nec mirum , si de mortuorum serui ura tam solliciti suerint, quandoquidem apud illos invaluerat opinio, animabus nullum in campos Elysios patuisse aditum , sed hinc inde procul ab omni solatio & consortio divagatas fuisse , donec illarum corpora

155쪽

ARCHAEOLOGIA GRAECA . Lib. IV. Cap. L iga

lium mandata fuissent, juxta Homerum Elad. V. si autem sepulchri e nescio gaudere nunquam licuis et , ad centum annos ex communi manium sede excluta manebant: quocirca apud Poetas passim occurrunt eXempla mortuorum , vel illorum manium, qui hoc humanitatis ossici una sollicite rogant . Unum tantum Xemplum afferam, animae scilicet Elpenoris , quae sui corporis exequias lyssem obnixe postulans inducitur ab

Nunc te per eos qui pose re sunt oro, non praesentes, Per uxorem, S patrem, qui nutrivit parvulus cum esset. Telemachumque, quem unicum in aedibus reliquist,

me inde tum insepultum discedens pos relinquas Sejunctus, ne ita tibi Deortim indignatio fiam. Exinde omnium dirarum tristissima credebatur, quando quis in alterum

imprecabatur, ut em φοc. εκπιππιν χθονος, id est, insepultus cadere, conti

gisset pariter ex omni mortis genere naufragium maxime horrendum iis videbatur , quia corpus ab aquis absorbebatur; ideo Ovidius , dum vitam aerumnosam deponere non detrectabat, hoc mortis genus deprecabatur: Demite naufragium, mors mih munus erit. Quocirca, quando in naufragii periculo versabantur, corpori alligare solebant pretiosissimas opes, imulque praescriptum, quo qui in illorum cadavera quando a fluctibus ad littus provoluta primus incidisset , parentandi officium rogabatur, quodque circumserebant pro mercede donabatur, vel ab illo requirebatur, ut partem in Xequiis insumeret, residuam vero partem sibi servaret, juxta Synesium Epist. Interpretes Historiae Apollonii Drii Meursum in secopbronis Cassandram ver . 36 . licet autem nulla merces apud cadaver reperiretur, attamen illud praeterire, loc humanitatis ossicium ei denegare nullomodo licebat: etenim non solum Athenis, juxta Aelianum Var. His lib. v. cap. XI v. lege vetita tanta immanitas sed in reliquis Graeciae locis crimen habebatur , in quod ardebat ira Deorum inferorum , illorumque vindicta certo certius arcessebatur, reserente Sophoclis Scholiaste in Antigonea nec sontes a poena redimebantur , nec ad hominum consortium , aut ad Deorum cultum unquam admitteban tu , sed profani polluti tamdiu habebantur , donec solitis lustrationibus persectis Numina irata litassent Attamen non semper requirebatur ut exequiarum ritus omni numero absolverentur viatori enim , qui in cadaver casu incidisset , per festinationem saepius non licebat ullas moras

156쪽

necteres sed tum pulverem aut mollem terram ter tantum injicere eum decebat, juxta Horatium Carm. lib. I. de xxv III. suamquam risinas, non es mora longa, Licebit, Injecto re pulvere curras. Ex his tribus vicibus semel in caput injiciebatur terra. Haec quidem ossicia urgente necessitate praestita , manibus in Plutonis dominio admittendis, iisque, qui illorum corpora repererant, ab spectrorum consectatione liberandis ussicere credebantur attamen iis solis non omnino satisfactum est; quapropter qui clanculum, vel festinanter nec solitis ritibus adhibitis humo mandati fuerant, quando ortunate in illorum cadavera incidebant amici, secundis exequiis decorari solebant, prout Diet exemplo Polydori apud Virgilium, qui licet a Polymnestore homicida inhumatus, tamen apud Eneam in Thraciam advenientem conqueritur suos manes nulla quiete frui , donec Xequiete pro more solito persolutae lint, qua de causa pius ille Heros Eneid. lib. I. vers.sia. α67. - instaurat unus, animamque sepularo

Condit. --

Nec justa sun erum solummodo requirebantur , sed illorum corpora ab consanguineis ad sepulturam condiri, in maiorum sepulcris condi consentaneum erat . Quod si hoc solatio unquam caruissent , dirum infortuis nium , ipsi morti paene aequiparandum , tum ipsi mei, tum illorum amici superstites existimassent. Ex innumeris exemplis sequentia subjungam, quorum primum petetur e Leonidae Tarentini epitaphio in Antholog. lib.

III cap. Xv. epigram LXXV. Πολλον α π Ιταλιης κῶμου Θονος εκ τε Τάραντος Πατρης τοῦτο δε κοι πικροτερον Θανατου

Procul ab Italiae acre terra , ct a Tarento Patria hoc vero mihi iacerbius morte. Ita Electra apud Sophoclem Orestem in peregrinam regionem missum, ut Clytaemnestrae urori eriperetur , pluribus abhinc annis quum audiisset fatis cessisse , precatur , utinam tum periisse , nec Iongo vitae curriculo dimenso procul a patria remotus amicorum parentalibus fraudatus umquam occubuisset. Sic verba sonant in Eleaetra vers. III .

157쪽

ARCHAEOLOGIA GRAECA. Lib. IV. CapI ias

Cum ex hac domo te, o puer , splendidum dimiserim: Utinam prius anc vitam reliquisses, Om te tu terram peregrinam ablegarem, hisce manibus liscens , a servasteis a caede: Si enim illo tempore mortuus 6ses, Communi cum agro sepulchro potitus fuisses Nunc exul in peregrina terra Male peris procul a tua sororς. Ea de causa, illarum, qui peregre obieran cineres vulgo domum remittebantur in majorum sepulcris vel alicubi in solo natali condebantur

credebant enim eam matrem, a qua vitam&ortum acceperant, solam doneam esse, in cujus gremio reponantur illorum reliquiae, post mortem quiescant unde Veteres innumera tradunt exempla corporum vel ex jussu oraculorum, vel ex gratia amicorum ab Xteris regionibus ad patrum monumenta advectorum, ibidemque magna cum solennitate repolitorum; sic

Thesei corpus ex Scyro Athenas , Orestis Tegea , ejusque filii Tisameni Helice, Spartan, Aristomenis vero ut alios taceam e Rhodo essenas migravit . Quousque hujus conluetudinis beneficio fruiti sint milites , qui illam in Graeciam introduxit, superiori libro diximus. Haec autem pietatis ossicia non solum circa viros ingenuos versabantur, sed & ad ipsos servos extendebantur Atheniensium enim Legislator Μagistratus dictos Demarsbos severa poena sancita jubebat, ut non solum civium, quibus amici raro deerant parentalibus, sed & servorum , qui juxta Demosthenem orat in Macari honestis egequiis saepius carebant , justa

celebrarent.

Qui amicis defunctis sunera persolvere vel detrectaverant, vel in illorum exequiis & monumentis perficiendis sumptibus pepercerant, a summo agistratu arguebantur inhumanitatis: quasi omnem pium affectum exuissent, ideoque ab omnibus muneribus & honoribus arcebantur: nam in vitam&mores candidatorum Magistratus Athenis hoc unum imprimis inquirebatur, an in cognatorum funeribus celebrandis monumentisque decorandis debitam curam gesserint, necne 3 prout nos docet Xenophon de Dictis Socratis lib. II. Praeterea, qui ante solitum lugendi tempus confectum, gaudia laetitiam egisset, graviter deliquis se credebatur id enim ab Eschine Demostheni objicitur flagitio, quod post obitum unigenitae sua filiae, antequam ejus memoriae debitum luctum persolvisset, veste candida sertisque decorata indutus Diis sacra secerit. Quanta fuerit funerum religio exinde liquet, quia viros, qui illorum curam

gerebant, summopere reverebantur: nam καπχκαυται, qui in Creta exequiis

praesecti erant, in pari existimatione ac ipsorum facerdotes habiti sunt αdum legibus indultum erat bona aliena furari , prout moris fuit Spartae, hi viri a communi malo immunes erant, etenim qui suorum bonorum quidquam

158쪽

quam subduxisset, sacrilegii reus censebatur, juxta Plutarchum Gro ouaest.

XXI.

Sed erant qui vel ob eorum facta, dum viverent, vel ob insccliciores mortis circumstantias, vulgaribus inseriis, imo omni unere indigni censebantur cujusmodi fueruCt, 1. Publici privati hostes licet enim crudelitatis redargutus suisset, qui

ccmmune humanitatis Ucium hos denegasset , tamen a veteribus Graecis, quando ad e X tremam iram lacessiti, non raro facium fertur Soco hanc poenam comminatus in dircitur lysi es ab Homero Iliad. . pariter Hector in Patroclum Iliis .etr Achilles in Hectorem Iliad.χ animadvertit, ut ejus immanitatis vindicem se gereret iterum e eodem Poeta nobis suppetunt plura exempla Heroum, quorum cadRVera κυσὶ μελπηθρα, e κυνεσσιν

- σύ τε δωρια, id est, avibtis feris proedae fuerunt; nec honestius habita sunt Pyrrhi Achillis filii ab Oreste perfide occisi si apud Ovidium in

Ibin in1.3O . Sparsa per Ambracias quae Iacuere via o Licet autem primitivorum' rudiorum saeculorum fuisse videatur haec immanis consuetudo, tamen humanioribus ch politioribus temporibus non desunt hujusmodi exemplaci Atheniensium enim classe profligata, Philoclem ex numero praesectorum in quatuor mille captivos morti traditos honestis exequiis fraudavit Lysander Spartanorum thalassiarcha, teste Pausania Boeo-eticis pag. 79L Editionis Hanov. a. Qui patriam prodiderant, aut in ejus ruinam conspiraverant, juxta Diodorum Siculum b. XVI. cap. I. Quocirca Aristocrates proditionis in Arcadas convictus, lapidibus obrutus est, ejusque cadavereXtra illorum confinia insepultum humi expositum est, reserente Pausania in Me senicis jure merito enim in patriae Xitium conjurati ejus beneficiis omnino destituebantur Similiter Pausanias , Graecia a jugo Persarum sub ejus auspiciis liberata cum hollibus ob fastidium consentire quum manifestus fuisset, ad mortem cruciatus est,in inhumatus acuit, juxta Plutarchum in Pausaniaci praeterea celebris illius Phocionisi testibus Plutarches, Cornelio Nepote Phocione, Valerio Maximo lib. v. cap. III. ab Atheniensibus injusta morte plexi quasi Piraeum hosti prodere conjurasset, cadaver extra Atticae confinia ejectum est, simulque severa poena ei interdictum est sepultura . Hunc morem tam rigide servabant, ut peste Athenis grassante, ab oraculo moniti Themistoclis ossibus e Magnesia accersitis tanquam unica medela morbum pellendum esse, non palam, sed clanculum c furtim ea domum conducta, humo condiderint . Inter patriae proditores annumerare licet illos , qui eam propugnare detrectabant, idcirco honestis exequiis fraudari solebant; Hector , quotquot ad Graecorum classem profligandam Opem conserre recusassent, hanc poenam minitans inducitur a Poeta Gad. a. vers. 3q8.

159쪽

ctiem vero ego seorsim a navibus alibi animadvertero, Ibi ei mortem inferam, neque sane eum Fratresque sororesque rogi participem fecerint mortuum, Sed canes distrabent ante urbem nostram. Hujus consuetudinis exemplum hoc in loco primum litteris mandatum eontendunt nonnulli Scholiaitae, quorum opinio abunde refellitur ex eo quod Graecis simile malum comminatur Agamemnon apud Homerum Iliad. β'.

uem autem ego seorsum a pugna volentem videro Mianere pud naves nigras, non ei postea PQNil erit fugere canes alitesque Iino prius Palamedes, syssis insidiis proditoris crimine damnatus, insepubtus acuisset, nisi Achilles injaminvito Agamemnone ei supremum officium persolvissent necnon antiquior fuit haec consuetudo superiori enim saeculo a Creonte viva sepelitur Antigone, eo quod fratrem suum Polynicem, sub cujus ductu celebre bellum Thebanum gestum est, humo mandaverat , unde Sophoclis Antigones argumentuna petitum est 3. His adde tyrannos, qui Reipublicae hostes semper existimati sunt, eumdemque in morem habiti ac ii qui exteris illam prodere moliti fuissent quandoquidem servitus non diversa sit, sive domi, sive peregre oriatur. Sic Pheraei Alexandri, quem ob immanem tyrannidem occiderant, cadaver canibus objecerunt; Plutarchus autem lib. de Homero observat morem hunc non in recentioribus , sed antiquissimis saeculis natum esse , ex loco Homeri in quo Nestor Telemacho asserit, Menelaum Egistho, si Agamemnonis

caedi & tyrannidi Mycenis acta superstes suisset, epulturam negasse O XJ

Si tisentem Egisbum in aedibus insenisset Atrides a Troja profectus savus Menelaus Tom. II S Sane

160쪽

Sane ei neque mortuo fusilem terram infudisset,

Sed certe eum canes O aves lacerassent

Jacentem in campo procul ab urbe, neque ulla ipsum

Deplorasse mulierum Achivarum. --.Pariter Mycenae ira conciti ob injurias, quibus eos immeritos affecerat, honestis exequiis indignum habuerunt, ideoque tum ipsius, tum adulterae Clytaemnestrae, corpora extra civitatem ejecta humo solummodo condita sunt, teste Pausania in Corinthiacis. 4. Eadem de causa , qui mortem sibi consciverant, justis funeribus carebant, solitisque honor bus praetermissis in terra anculum reponebantur hostes enim patria censebantur , qui sic ab ea ignave deficiebant , juxta Aristotelem Et hic Nicomach lib. v. cap. o. Idcirco Aiax Telamonis 1- Iius in cineres pro more solito non redactus, sed furtim humo mandatus est quia sacrum illud elementum pollui , quando corpora illorum , qui mortem sibi intulerant, in id resolvebantur, edixerat Calchas apud Philostratum in Heroicis. Iterum post pugnam Plataeensem , dum corpora consossorum justis decorabantur, solus Aristodemus, licet ex omnium testimonio sortissime pugnasset, inhumatus acuit . quia infamiam , quam contra Xerat quando commilitonibus Thermopylis superstes fuit,suo sanguine litare jamdudum apud se statuerat, reserente Herodoto Calliope se lib. I x. cap. LXX. A tamen , qui mortem justa de causa sibi conficiebant citius laudabantur, quatis brtem animum urgente neces state prodidissent, quam ullo crimine arguerentur praesens venenum , quo vitae flum abrupissent prius quam in hostium manibus incidissent, semper praesto habuisse dicuntur Demosthenes Annibal Cato, Cleopatra, Brutus, Otho, pluresque alii nil suae existimationisin nominis apud Ethnicos amiserunt , quia seipsos interfecerant ipsemet Plato de Legib. lib. I x dum illos, qui ex ignavia pusillanimitate tibi manus violentas intulerant , in locis solitariis & desertis solito funere destitutos sepeliri jubet , illorum culpam extenuare vide ur , qui eo adacti sunt ab aerumnis intolerabilibus, aut a malo insanabili desinevitabili pressi. Nec mirum , si Epicurei, qui nullam admittebant vitam futuram δε Stoici, qui invictae necessitati omnia subjici credebant , ex suis placitis tam dira

patraverint. Innumera exempla adduci possent, non soles in Graecorum

Romanorum, sed & Philosophorum apud Indos, imo sere omnium Eth

nicarum gentium.

.5. His accedunt sacrilegi, juxta Diodorum Siculum Biblioth. lib. xv I. cap. VI quos per Numina, quorum templa diripuerant, offensa humo mandare non licebat, imo tantum flagitium hac poena sepius ulcisci credebantur Dii immortales ; quapropter Archidamum Spartanorum Regem in Italia caesum sepultura caruisse colligit Pausianias in Laconicis pag. 78. Edit. Ha- nov. quia vindicta divina in illum animadvertebat ob flagitium patratum, quando in Delphorum civitates templo expilandis Phocensibus adsuit.

6. Fulgure aut ulmine tacti, qui, quia iis ego si credebantur, seorsim in loco privato sepeliri solebant , ne aliorum corporum cineres iis pollue

SEARCH

MENU NAVIGATION