De Antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor

발행: 1597년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

138 DE ANTIQUIT. LUSIT. ProcoCCiteriorem, sanio Longino Viteriore Propraetore obtinentibuS,quo tempore ad Dyrracchium Caesar Pompeiu obsidebat. Is Cassius Longinus inexplebibis auaritiae, nec ob eam obscurae crudelitatis homo, cum se prouinciae odio haberi non ignoraret, magnas'. indies eius odij accessiones faceret, contra prouincialium offensionem, exercituSanhore sese munire studebat, donatiuorum largitionibus immoderatis , & praemiorum pollicitationibus, ex rapinis, grauissimis'. oneribus .Sestertia igitur centu militibus pollicitus,Medobrigam oppidum in Lusitania , molemq. Herminiu,quo Medobrigenses confugerat,expugnauit,ibiq. Imperator appellatus , iterum Sestertiis centu milites donauit. Anno inde ab urbe condita DCCX. Caesar post deuictum Pompeiu in Hispanias est profectus aduersus duos adolescentes Pompeios Magni filios, qui bellum instaurauerant. Pronior in Pompei j partes erat Lusitania, siuo quia S. P.M . magis eas fouebat,ut iustiores, siue recordatione iniuriarum Caesaris, a quo in Praetura direpti nimis hostiliter fuerat Lusitani, quaquam nec imperata detrectarent,& aduenienti portas patefacerent, ut inquit Suetonius . Et paucis verbis Catulli mordac sinimus Iambus innuit.

Secunda praeda Pontica, inde tertiata ,

Ibora, qκam seit amnis aurifer Tagus .

182쪽

LIBER TERTIUS. I sVettonum igitur agrum, Lusitaniam q. pro Pompeio tenebat M. Petreiu S, antequam cum suis copijs, & equitibus, auxilijsq. totius Lusitaniae ad Afranium in Celtiberiam proficisceretur, Vt irrumpentem Caesarem pariter reprimerent. Lusitanos Petreij beneficiarios vocat ipse Caesar , in primo belli ciuilis commentario, quos custodiae suae causa semper habuisse confirmat . Fecit idem Munatius Flaccus in B. etica, Pompeiani nomini S acrior quam probabilior defensor , sed id credimus Valerio Maximo libro nono capite de crudelitate. Lusitanorum enim priesidio vallatus Caesari cum resisteret pertinaciter ad Atte-gam barbarum in modum is vij t in eos, quos Caesaris studiosos esse comperit, & in eorum

Uxores ac libero S.

Videat qui velit Valeriu, & Hispanie sis belli commetariti,atque obiter Valerij codicem emendet, in quo perperam legitii raNumatius, pro Munatius,& Attinguen siu pro Atteavensium Suffciet hoc ex Dione ostediise lib. ouadragesimo tertio ita scribete: Audiens autem in Attegua ciuitate magnam esse copiam commeatus. At paucis interiectis : Posteaquam vero milites intra urbem recepti sunt, Munatium Flaccum ad eos misit. Munatius ergo FlaccuS vocabatur, atque ita eum aD-pellat Pliuarchus in Catone. Praeterea, inquit cum Pompeius commendationes reis dari in ludi-

183쪽

16o DE ANTIQUIT.' L VSIT. Iudicijs consuetas,per legem Vetuisset,ac postea ipse Munatio Flacco commendationem scripsisset , Cato qui in ea causis iudex erat, cum recitari coepta est Pompei j comendatio, aure S manibus clauiit,legi q. illam prohibuit; ut mendum quoque sit apud eundem Plutarchum in Pompeio, ubi idem Catonis factum reseren S, Plancum eum, non autem Flaccum appellat. Nisi sorte ijdem Munatij, tam Flacci , quam Planci appellarentur. Probabile est Munatiam gente in duas familias Flaccorum videlicet, & Plancorum suisse diuisam . Et ideo apud Plutarchum in Pompeio ex Flacco

famina Plancum . Plancorii enim cognomen aliquot ex Munatijs habui illa, liquet ex L. Munatio Planco, qui cum Lepido triumuiro R. P. C. consulatu gessit, & ex ode septima libri primi Catarai' uuin Horati j. Praeterea ex inscriptione, quam extare Caietae Onuphrius Panu inius in secundum fastorum, & in libello de Romanorum nominibus, asseuerat. Ea est huiusmodi.

L. MUNATIVS. L. F. L. N. L. PRON. PLANCVS. COS. IMPER. ITER. VI t. VI R.

EPULON. TRl VMPH. EX RA ET EIS AEDEM. SATVRNI, FECIT, DE MANUBIIS AGROS DIVISIT IN ITALIA BENE VENTI. IN GALLIA COLONIAS DEDUXIT LUGDUNUM. ET RAVRICAM.

184쪽

perator, iterum Septena uir epulonum triumphauit ex Raeteis. Aedem Saturni fecit de manubiis,-agros diuisit in Italia Beneuenti, in Gallia colonias deduxit Lugdunum, & Rau

ricam .

Sed multum ab instituto diuertimus propter Valerij locum . Redeo ad Munatium Flaccum,qui se Lusitanis stipatoribus munierat, quos tamen suae crudelitatis satellites habui se queritur Valerius, Dion tacet, subobscure narrat Hispaniensis belli commetarius, neque Mu'atij, neque Lusitanoru facta mentione . Petreianos, Afranianosque milites, quod assile facti cum Lusitanis essent, eorum more pugnare solitos, scribit Caesar in primo

belli ciuilis commentario. In tantum autem Pompeij partes fouebant Lusitani, ut etiam illo iam interfecto, filiis Cn.& Sext. Pompeii S, in omnem euentum adhaesierint. Transeo Cotonem, vel potiuS Catonem, ut alij habent codices, qui Atteguae cum Lusitanorum phoesidio sub Munatio erat, & cum Tullio testato ad Caesarem venit. QAcerrimi Pompeianorum partium de sensores fuere, Philo tota Lusitania notissimus,

n. aaOiel cente mire laborarunt, multas addi pro

185쪽

xε, DE ANTIQUIT. Lus IT. Baetin naues incenderunt, tandem victum Mundam,sauciumq. non deseruere. Sed cum se Carteiam recepisset, secuti sunt . De quo tradendo cum ciues legatos ad Cesarem musissent, re intellecta Pompeius, ut in naues,

quas ibi in praesidio habebat, confugeret,scapham ingressus est. Sed pede casu funibus implicito, dum fune gladio secare nititur, pedis plantam gladio abscidit , ut libro bellorum ciuilium secundo ait Appianus,vel talum intorsit, ut hispaniensis belli commentarius reser t. Cum ab hostibus quaereretur, occurrente

ad id Didio, qui Caesarianae classis Gadibus

prssectus erat,ex naui in qua curabatur egressus est,& in Lusitaniam profugiens lectica ferebatur . Sed vulneribus,& intorto talo cum ad fugiendum tardaretur, in itinere a Didio deprehensius, in te sectus est, non ignaue sese protegens, inquit AppianuS : cuius caput Hispalin allatum Caesar in conspectum iussit daxi populo, &sic urbe potitus est.. Lusitani, qui ex pugna superfuere, cum se ad signa recepi ssent, aduersus Didium elatum ea gloria redierunt, & quotidianis eum pugnis laces sentes, tripertito distributis signis, illius naues incenderunt, ipsum qui ad propullendum cum copiis processisset, proelio excipientes interfecere , Omnes'. eiuS copiaSdeleverunt, paucis exceptis, qui aut in scapha,

, quae

186쪽

quae ad littus erat, aut nando ad naves, quae in salo erant confugientes, sublatis anchoris vitae subsidium remis quaesiuerunt. Lusitani praeda ingenti potiti sunt,ut resert ille Hispaniensis belli commentarius, alioqui mutilus, corruptus, impeditoq. sermone constris. Quisquis auctor illius fuerit. Neque enim ad Hircium, aut Opium disertos fatis hominesve serendum ego existimo. Miles tamen Caesaris cum esset & eius laudes immodicus, ita scripsit, ut saepe, neque quid uelit intelligas, neque si diu ines, oratio ipsa libi congruat.' Cn. Pompeio extincto, & maxima ex parte Hispania in potestatem redacta, Caesiar ad Vrbanam dominationem festinans , Sext. Pompeium alteru ex Pompei j Magni filiis iuniorem , contempta eiu Sadolescentia, neglexie in Hispania, non arbitratus eum aliquid magnum propter artatem esse ausurum, sed aliter res euenit. Nam iuuenis primo cum paucis piraticam exercuit ignotus, deinde paulatim timorem exuens, seq. Pompei j Μagni

silium prosessus,ex iis, qui sub patre Pompeio

vel sub Cn. Fratre militauerant, victiq. cesserant, validum conflauit exercitum, ad eum tamquam ad ducem suum confluentibus,quibus Pompeij nomen erat gratiosum. Adauctus igitur amplioribus copiis, sormidini esse coepit Praesidibus, qui sub Caesaris imperio Hisbanias obtinebant, ita ut vererentur cum

187쪽

eo ad manus venire. Qua re intellecta Caesar Carrinatem cum validioribus copiis ma sit, qui Pompeium debellaret. Apud Appianum Carinam in his Iocis scriptum pro Carrinate reperias, nescio an in terpretis vitio. Na ferino est de C. Albio Carrinate, qui postea Consulatum gessit,cum Augustus abdicasset.

At vero iuuenis cognito Carrinatis adtiento, statim aduolans illum oppressit. Ea ex causa Caesar succes rem Carrinati m i sit C. A sinium Pollionem, quo in ulteriore Hispaniata, bellum gerente,Caesar interemptu S est. Et Senatu S Pompeium ultro reuocauit. Ille vero cum Maltiliam esset delatus, ad urbem nequaquam rediit, sed quae ibi fierent intentus ex

pectabat.

Atque electus maris imperator, Ut pater eius fuerat, assumptis, quae in portu erant,navibuS, una cum iis, quas vel secum, vel in Hi spania habebat, cotra Triumuirorum domi, nationem in Siciliam nauigauit. Multi illum Galli, multi Iheri, multi etiam Lusiitani, secia ti sunt, Pompeij patris amore,& Caesaris adhuc odio. Nam etia Bruto a Triumuiris proscripto, cum una cum Cassio ad Nigrum si num aduersus Antonium bellu pararet, quattuor millia Celtarum, ac Lusitanorum equitum illi fuisse, scribit AppianuS. Pompeius igitur Sicilia potitus contrae

188쪽

Octauium, & Antonium pugnauit pleruque victor. Et quidem magni famam ducis posteris reliquisset, si nihil tenta siet ulterius . Verum mutata priori fortuna, quasiq. insolentiam eius indignante, qua e, dc anaictu carru leo, & verborum vanitate, Neptuni filium esse iactauerat, tamquam Magni Pompeij esse, fuisset paru , victus Antonij se duci Titio dedidit, a quo Mileti interfectus est . Qui copiosius ista scire velit, legat Appiani ciuilium bellorum libros quartum, & quintum . NOS in his immorati prolixius aliquato sumuS, propter Orosium, qui Sext. Pompei j mortem post Mundensem pugnam statim secutam scribit, nescio ouem secutuS auctorem. Eius haec sunt verba libro sexto, capite decimo sexto et Vltimum bellum apud Mudam urbem gestum est, ubi tantis viribus dimicatum, tantaque caedes acta, ut Caesar quoque veteranis suis Cedere non erubescentibuS , cum caedi, cogiq. aciem suam cerneret, praeuenire morte futurum victi dedecus cogitarit, cum subito versus in fugam Pompeiorum cessit exercitus ι Et statim Cn. Pompeius cum centesimo equite aufugit.Frater eiuS Sex.Pompeius contracta celeriter non parua Lusitanorum ma nu, cum Cauonio congressias, & victus, su-gie 3'. interfectus est. Munda ciuitas cum immensia hominum caede, Caesare oppumante, vix capta est.

189쪽

Dubium tamen apud me non est, corruptu Orosij locum hunc. Nam paulo post capite decimo octavo,& capite decimo nono, Octauij quartum bellum aduersus Sex. Pompeium Cn.Pompeij filium commemorat, narratq.eu Siciliam occupasse, & tandem a Titio, Sc Furnio Antonianis ducibus victum, & captumω, ἰpost paululum fuisse interfectum, uti ex Appiano ante diximus. Quare priori loco libenter legerem: Cum Caesonio congressiis, & victus fugiens pene interfectus est. Euasit enim, atque ad piraticam iode se conuertit, quod etiam Orosius ipse confirmauit his verbis: Sex. Pompeius postquam se in proscriptorum

numerum relatum comperit, conuersius adlatrocinia, omnem oram Italiae caedibus, rapinis'. vastauit, Sicilia praerepta. Ceterum ut ad C. Asinium Pollionem redeam, eius tres extant epistolae inter Ciceronis familiares libro decimo, in quarum Vna sic habetur: Sed ut rationem in eo, quo dii Proelium Pansa commisit, eodem a Gadibus naues profectae sunt . Nulla enim post hiemem fuit ante eam diem nauigatio. Et hercule longe remotus ab omni suspicione futuri ciuilis tumultus, pamitus in Lusitania legiones in hibernis collocaueram.Inclinauit post haec ad Caesarem Augustu sortuna, & Romani

orbis imperium adeptus, Hispaniam, cu per e,tum Per suos duces , intra annos quattuor, I : pacatam

190쪽

L1BER TERTIvs. 167 pacatam reddidit. Colonias partim deduxit, partim ampliauit. De quibus nonnihil inter

urbes referemuS.

In primo volumine, cum terminos Lusitaniae sit gnabamus, diximus Baeticam prouin- ciam plebi attributam, ad quam Praetor mi teretur, qui Legatum,& Quaestorem haberet, reliquas omnes in Hispania Caesaris filissio, qui duos mitteret LegatoS,Praetortu,& Consularem .Ex iiS Praetorius Legatum secum habebat , qui Lusitanis Baeticae adiacentibus, &ad Durium usque protensis iuS diceret. Consularis, quod reliquum erat Hispaniae administrabat. Augustus enim omnium prouinciarum Romano imperio subditaru administrationem ita diuisit,ut alis procosulares essent, aliae praetoriae, aliae praesidiales. Proconsul rei Senatui , praetorias populo demandauit.

Praesidiales sibi ipse sumpsit, in quas legatos

mittebat, qui modo Praesides,modo CaesariS, vel Augusti legati dicebantur. Ijq. Praesides Legatiue Caesaris, nonnum quam honoris causia consulari potestate a gebantur , v t eiusde es ient auctoritatis, cuiuSProconsules. Proconsulum namque dignitas amplior, quam Legatoru, Praesidumve erat,

quoniam hi ex equestri ordine eligi poterat, illi non nisi ex.Senatorio, consularive prouin

clas sortiebantur . ProconsulareS ergo, re

Praetoriae illae sunt factae, quae vel pacata: i ML essient,

SEARCH

MENU NAVIGATION