장음표시 사용
361쪽
cente illum regis praesecto Buria, qui officii
caussa,ad duo passuum millia exeuntem pro sequutus est, uniuersa populi multitudo portis effusa, ingenti edito clamore, patriae parentem a se diuelli lugubri eiulatu quererentur . Quos ille benigne salutatos,blanda voce, & sedato vultu,bene omneS valere iubes, tandem, non sine magna difficultate, a se demisit retinens secum aliquot ex canonicorum numero, quos passus est una proficisci , usque ad proximum oppidulum, quod sancti Ioannis a Luce vulgo dicitur . Vnde paulo post,illi in urbem redierunt, ipse vero ad pagum Irunium peruenit,traiecto Aldunia flu
uio,qui Gallias ab Hispanijs ibi disterminat,
paucis ex domesticis suis secum adductis, quia ceteros ex Biarnensi portu, cum omni supellectile, mari praemiserat. Postera dio EaQnem adiens vulgo Fonterabiam dicut ut ex itinere Sanctium Letuam salutaret,eius 'prouinciae praesidem, copiarumq. praefectu, ante solis occasum, ad oppidum sancti Sebastiani peruenit. ubi trimestre tempus exegit, dum ex Lusitania regis nuncium & proficiscendi licentiam expectat. Nec interim a consuetudine sua recessit, reipublicae iuuandae. Accepta enim a Pampelonensi Episco
po facultate,ibi quoque spirituale Pontificis
munus eXercuit, magnamq. gratiam tam ab
uniuerso Ciero, quam a reliquis ciuibus ini M
362쪽
uit. Quo tempore iam ad Tingensem episcopatum , ex Laphiensi, translatus fuerat. Acceptis deinde a rege litteris, quibuS redeundi in Lusitaniam spes certa ostendebatur, magno est affectus gaudio, id namque
valde concupiuerat, tum ut consanguineOS,& amicos post tam diuturnam absentiam inuiseret, tum etiam quia episcopatuS cura eum non parum anxium,& sollicitum habebat , licet eo tempore ubique ea consuetudo perperam inualuisset, ut Episcopi raro ecclesias suas inuiserent,prs sertim in transmarinis rigionibus sitas . Itaque per Vardulorum tractum,qui vulgo Lepurcua dicitur, iter faciens superato sancti Adriani monte, Medinam Campi ineunte messe Decembri S peruenit, ubi cum insperatus a Lusitania tabel larius assequitur, litteras serens, quibus iterum in Galliam proficisci iubetur, ut apud Franciscum regem oratoris,ac legati munus gerat. Paucis igitur ibi consumptis mensibus, in adornando itineris apparatu, rebus'. necessarijs comparandis, missitandisq. ir Lusitaniam nuncijs, ac litteris, quibus cum rege, de rerum suarum statu, & conditionibus agere necesse fuit: initio veris, anno mil- , lesimo, quingentesimo quadragesimo tertio Medina excedens, perq. eadem vestigia via ingressus, aucta domesticorum turba,& magniticentius re familiari instructa, non sino
363쪽
3 o ingenti gaudio, & gratulatione populorum,
per quos nuper iter habuerat,Baionam peruenit, ubi tanta repente exortalest ob illius reditum laetitia,ut vix sibi ciues temperaret, quominus ei ad multa passuum millia, obuia
prodirent. Matronae vero,& reliqua multitudo gratulabundis, faustisq. acclamationibus omnia complere, certatim ex moenibus egredi, vias& loca muris vicina insidero, unde eum conspicere,&salutare possent, dicere, ac pro certo credere,su is lacrymis, suis precibus ad Deum optimum maximum es fusis effectiam,vi communem omnium parentem,& pijssimum Episcopum iterum in urbest a incolumem cernerent. Iam Vero te ii Sappropinquantem,maximo applausu, ac incredibili amoris, &beneuolentiae significatione uniuersa ciuitas domum usque deduxit : petentes obtestanteSq. per suam, erga ipsum, obseruantiam,amorem, pietatem, ne charissimos ciues, immo obsequentissimos filios desereret, neque ab et Sullo umquam tempore abesse vellet. Misereretur viduarum, pupillorum, egenorum, ac denique omnium ciuium, quibus ut antea eius discessus acerbissimus fuerat, ita modo optatillimus aduentus maximam laetitiam,gaudium q. aD serebat. Quorum studium,& egregiam erga
se voluntatem magnopere collaudanS, CISTA
publice, quam priuatim gratias egit. Dei
364쪽
de expositis prosectionis suae causis,cuper se dixit urbis sibi amantissimae conspectu, de ciuium charisti morum familiaritate diutissime frui, sed id in sua minime esse potestate , quia longius iter suum differre nequeat, immo vero illud maturare,atque accelerare necesse habeat.Triduo igitur quieti,& urbis desiderio concesso, omnibus operam suam, &studium pollicitus, si quid apud regem , aut ipsum Baionensem Episcopum agi cuperent qui regis aulam sequebatur Burdigalam
proficiscitur. Vnde mox Lutetiam Parisiorum, per Pictavos, & AurelianenseS peten S , ad regem peruenit . Apud. quem OratoriS munere fungebantur Franciscus NoroniuS, Vir summo loco natus,qui postea Linarij comes fuit . cui in legatione succedens, illico apud regem, de reliquos principes, quOS eis tempore Gallia & potentissimos, & clarissimos nabebat, magnam virtutis, 3c integritatis famam adeptus est, adeo ut rex illum , quoties venientem ad se conspexisset,bontun& pium Episcopum, coram multis , & dic ret,& procaret. ' Quod sapientissimi regis teltimonium,magnam ei apud omnes auctoritatem conciliauit. Erat in primis Leonorae reginae charuS,tum propter singulare eius
cissimos illius mores , summamq. vitae int '
365쪽
gritatem, cuius fama regis quoque filios &praesertim Henricum,qui postea patri in regno successit ad ipsum summopere amadum suspiciendumq. inuitauit. Libet hic obiter
exponere certissimam eiu S coniecturam,qua de eodem ipso Henrico secerat, aliquot annis antequam ad regnum capessendum accederet, vari js enim de eius indole, &futurorue uentu sparsis, ut fieri solet, in vulgus rumoribus , & scissis in contrarias partes hominustud ijs, dum aliqui Aurelianensi duci magis
fauerent,ipse ut erat acerrimo iudicio,& magna rerum experientia praedituS, nonnumquam ab amicis rogatus, quid de eius moribus,& imperandi artibus in posterum praesagiret, constantissime semper asseruit, Henri- Cum magni, inuictiq. animi principem, si quando ad regni gubernacula tr actanda peruenisset, in regem maximum clarissimumq euasurum. Nec illum sua fefellit opinio.Nam tuter sortissimos, potentissimosq. Galliae regeS, Vix Vnum,aut alterum reperire licet, qui sit cum illo comparandus, siue animi magnitudinem δε rerum gestarum gloriam, seu pietatem , & Christianae religionis studium spectes. Cum igitur erga Henricum sic esset animatus, seq. ab illo non mediocriter amari perspexisset, frequenter ad ipsum, Vivent adhuc patre, ventitare solebat, nullam occasionem praetermittetis , tanti sibi principis
366쪽
conciliandi. Conijciens id, quod euentu c
probatum esst, fore, ut Francisco rege vita functo, magnum sibi ea reS adiumentum aliquando afferre posset ad dissiciliora quaedam legationis suae capita facilius pertractanda. In quo etiam singulari studio Anae Momoraniij praefecti praetorio adiutus fuit, qui apud
Henricum, gratia, & auctoritate, primum locum obtinuit. Quem virum enixe semper coluit, & omni ossicij genere sibi deuinciri numquam destitit, praesertim eo remporo, quo ipse Momorantius, ob alienatam a se tapropter leves quasdam suspiciones, Francisci voluntatem, ab aula excedens, in oppida quaedam suae ditionis, Lutetiae vicina,se rece pii . Vbi postquam aliquot annos, in otio honesto,cum magna animi tranquillitate vitam egisset, ab Henrico confestim post suscepta regni gubernacula, accersitus, & reipublicae administrationi adhibitus fuit. In qua ita se gessit, ut nihil dici possit tam magnificum , quod eius laudes,& immortalem nominis gloriam ulla ex parte aequare possit. Tanti itaq. viri amicitia, & opera subnixus, cum primu Henricus insignia regni suscepit, res maximas dissicillimas'. consecit, quaS antea, iniquitate temporum impedituS, ad exitu perducere nequiuerat. Cum igitur apud franciscum,& Henricum legati munere cima summa laude functus esset, in Lusitaniam redire V 4 statuit,
367쪽
mpto in Gallia integronio : quo dempore ingens pondus aeris contraxit: erad en ima ibrilibus, & ab omni auaritiae specie valde alienusi: & quamquam mediocritatem maxime probaret , & suapte natura ad frugalitatem esse e propensirs, in publico tamen oratori S munere obeundo, magnam , & ornatam domesticorum turbanus alere, & splendida ., lauruq. mensa uti necesse erat, quae optimo cuique semper patuit, Lusitanis praesertim, quorum ea rbmpestate Lutetiae non mediocris erat numerus z Multi tam ex Gah
reginae familiae addi , ad illum assi lue commessatum vemebant Aderant etiam ex Lusitania non Pauci magnates, qui legatione regia fungentes vel in Belgium ad Carolum Imperatorem,Vel in Germaniam ad Fordinadum Romanorum Regem, vel in Angliam, aut Italiam, ceteras
que Galliae vicinas gentes, illac iter habebat. Quos omnes magnifice hospitio exceptos, omni officiorum genere prosiequebatur. Ad haec praecipuam curam semper adhibuit , is subleuandis oppressis, & egenis hominibus , qui ex Lusitania in Galliam perpetuo costuebant, a piratis capti, & fortunis omnibus spoliati, quibus ope promptissime afferebat, adeo, Vt etiam mensae suae supellectile argentea, nummulariis pignoris nomine assignata.
368쪽
nonnullos ex ergastuli,& triremium vinculis, ubi tu iuste detinebantur, liberauerit . Non deerat viris studiosis, & piis, qui in Parisiensi academia versabantur,quorum consuetudine allidue utebatur,modo hos,modo illos musae adhibens, atque aliis beneficiis sibi deuinctos reddens. Religiosorum coenobia libenter inuisebat, & peculiari quodam amore, Carthusianos fratres amplectebatur. nec abS re puto paucis exponerri quam ardenti studio, quam q. assidua cura, per Omnem aetatem litteris deditus fuerit. Atque , ut iuris pruden tiam omittam, qua inter insignes iuris consultos sui temporis in primis floruit. GraecaS litteras Batonae prope iam senex discere coepit . Nec erubescebat, cum ea esset aetate, &auctoritate discentis personam assumero. inimmo vixeteros stio exemplo ad virtutis &ibonarum artium amorem excitaret,palam & adhibitis nonnumquam amiciS, ac familiaribus , praeceptiunculas, & minutias illas grammaticae artis sibi perlegi, & inculcari volebat, tantumq. breui tempore in eius lingus cognitione profecit, Vt eam exacto, & ad unguem calleret, & omne genuS auctorum inoffense, summa cum voluptate animi
euolueret. Nec ea re contentus, ut erat otii
impatiens, & discendi cupidus , linguae quoque Hebraeae cogntionem sibi comparauit, in
qua multum studij,& laborem insumpsit,dum
369쪽
per eam faciliorem sibi aditum parat, ad sacrς scripturς lectionem, quam semper cetexis studiis adeo anteposuit, ut diceret nihil magis decere viros bonos, ac pios,prs sertim sacerdotio addictos, quam ut ceteriS omnibus studiis omissis, penitus se facroru librorum lectioni traderent,quod ipse, quoad eius fieri potuit efficere conatuS est. Nam quam Dis plurimis , grauissimis'. occupationibus districtus, numquam noui, & veteris testamenti libros legere, & tam Grscos, quam Latinos interpretes euoluere destitit. Adhibitis etiam Hebraico linguἱ commetariis, quibus tamquam subsidiaria ope adiutum ad diuinarum litterarum pleniorem cognitionem se peruenire posse sperabat:cuius lingus addiscendς occasionem illi Parisiensis academit opportunitas obtulit. Ad Grscas etiam litteras exactius perdiscendas usus est ibi opera
Ioannis Cheredami viri doctissimi, ex ipsis
Grscia oriundi, cuiuS nonnulla extant opuscula . Adiecit & Astronomiae , & Geographiae studium. Denique nulla est ars, aut liberalis, & digna ingenuo , & pio viro disciplina, quam non attingere,& delibare voluerit. Vt autem laquam ex diuerticulo ad eius in Lusitaniam profectionem redeamus, sub finem mensis Iunij anno millesimo quingentesimo quadragesimo octavo, iter est ingressus, una cum Fracisco NOronio, cuius antea me
370쪽
mini, qui ad salutandum Henricum, iterum in Galliam missus fuerat. Itaq; a Lutetia per Aurelianenses, & Pictavos, Burdigalensesq. Batonam peruenit ad vigesimumquintum Kalendas Augusti, ubi & a Regio praeside Capellio , qui tunc urbi praeerat,& ab uniuerso populo honorifice exceptus, & aliquot dies co- moratus, ut urbis desiderio satisfaceret, iterum se itineri accinxit. Deinde per Pyrenei iuga, perq. Victorienses, Burgenses,Pintia-nOS, Salmanti censes, eam Lusitaniae regione Petijt, quae Interamnensis dicitur, quod inter Durium,& Minium amnes sita sit, ut mO nasteria sibi paulo ante a rege collata inuiseret. In quibus reliquam aestatis partem tra segit, & ineunte Octobris mense, Olysipponem se contulit, ac statim in numerum Senatorum , qui Palatini dicuntur, cooptatuS est. In quo munere, ut in ceteris magistratibus, quos gessit, singularem apud omnes fides, &integritatis famam est adeptus . Ea autem erat in omneS humanitate,& comitate,ut certativi libellos suos supplices ad illum reijci, ab ipso rege contenderent, & quod raro accidere solet etiam repulsam passi,aequis animis discederent, tanta,ac tam constans erat, de eius virtute , & singulari doctrina vulgo concepta opinio. Cum igitur aliquot annos in aula non sine magna nominis celebritat
