De Antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor

발행: 1597년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3o8 DE A NTIM IT. Lus IT. uis unius acutissimi monumentum ignoranset, nisi ab homine Arpinate didicisset. Η ctenus ille . Ex ore cuius melle dulcior fluebat oratio,eius suauitate,lectorem tantisper nostrae elocutionis taedium condire volui . Nil igitur mirum,si hoc tempore extent homines ignari rerum antiquarum, cum etiam illo sarculo, in Sicilia, & in urbe Syracusana, Archimedis sepulchruin tam abiecte, & obscure iaceret. Et mihi venia danda erit, si huius Ciceroniani loci occasione, hic versi CuloS meoS adiecero,quibus alibi,de hoc antiquitatis interitu, & corruptis vetustateia ,

Romanorum monumenti S conqueror. Sed collapsa racent veterum monumenta minis

Obruta perpetuis, dumisque,cs sentibus altis Obsita,confractisq. notis, o torrida flammis. Multa tamen noster Refendius abdita profert In lucem, ta vigili vestigans singula cura, Antiquum decus, ct priscos tibi reddit honores , Lysiadum gens clara: viro quam debita tanto Traemia, vix reor exhausis persoluere arenis Tose Tagi, aut vediis Eoo ab litore gemmis. Sed ad reliquas inscriptiones redeamus . Omissis ergo his, quas ad hanc urbem pertimnentes, Relendius iam exhibuit libro tertio, ubi agit de vijs militaribus, ultimam earum, quae ante Constantini magni tempora dedicatae sunt, hic reponendam curauimus etiam

mutilatam,ti aliquot litteris abrasis. Extat

autem

332쪽

Lr B ER QUIN TV s. yos autem in quodam praedio a moenibus urbis duodecim M. P. remoto, cui sons Abbatis

nomen est .

L. CAECILIUS. v X O R I. F E

. . . .

Id est . Memoriar Aeliae Tertullae . Lucius Caecilius uxori fecit. Nec deerunt qui litteram M, monumentum significare putent. Aquibus ut dissentiam, mouet me, quod lapis iste bessalibus, & maioribus litteris sit eleg ter exaratus. Deinde quia in superiori parte , desunt illa propria sepulchrorum verba , D: M. S. Dijs Manibus Sacrum,& in inferiori illa, S. T. L. sit tibi terta leuis. Pars autem cippi huius adhuc sub terra latet, illa

videlicet, quae aliquot elementa occultarθis iuxta initia aqua - us Sertoriani,qui aqua argetea dicitur , cuius iam a nobiS sepius facta est mentio. Atque hic fere suit Eboren sinam status, florente Romano Imperio. Quo tandem prO-lapio,& afflicto Gerarum,seu Gothorum a mi S , ad eiuS gentis reges, summa rerum Hia. Sub quorum ii omi natu, constat Sisebuti Regis tempore, in hac Vrbe, ar-

333쪽

aro DE ANTIQUIT. LUSIT gentariam ossicinam suis sie cudendae monetaervi colligitur ex argenteiS numiS ibidem repertis, in quibus ex altera parte ipsius Regis emgies est, cum hac inscriptione, D. N. SΙ-S E B V T V S REX. Ex altera vero crucis signum cum his litteris, CIVI T A S EBOR A. In circuitu autem scripta sunt haec verba, DEUS ADIUTOR MEUS.

Vetus etiam numisma sibi ab Ambrosio Morali dono mi situm testatur Refendius, is quo ex Vna parte erat imago Germanici Cq- saris,cum hac inscriptione, GERMANΙ-

tera Vero, corona cum his litteris, LIBERALITATIS IULIAE EBORAE.

Turres quoque duae ingentes a Silebuto ereetae suisse dicuntur,quarum una prope sorum initio viae Sellarie, altera non longe ab ecclesia sancti Iacobi,e regione maioris ianus co-spicitur. Nec raro aliorum Gothorum regum numismata in hac urbe reperta sunt, teste ipso Resendio, in Epistola ad eundem Ambr osium Moralem . Regnare coepit Si sebutus anno sexcetesimo duodecimo, & regno potitus est annis octo. Fuit Rex clarissimus,& religionis Catholicae acerrimus de sessor,quique ad armorum gloriam eruditionis,& eloquentiqdecus adiecerit, ut scribit Rodericus Archiepiscopus Toletanus, & meminit VasaeuS, to

334쪽

L 1 AER QUINTVs. 3IImo priori. Merito igitur Ebora gloriari potest, se a Sertorio fortissimo duce, antea instauratam fuisse, & ab hoc praestatissimo Rege,longo post tempore,aedificijs, & omni beneficentiae genere locupletatam . Cuius expeditiones aduersius Romanos seliciter su-iceptas, non parum iuvisse credenda est , ut olim Sertorianas iuuerat, & in praemium strenuae a ciuibus suis nauatae operae, virtus que amicitiam, egregium q. fauorem suisti consecuta. Sed potior multo illa gloriatio , quod Christi fidem,in ipsis nascentis ecclesigprimordijS amplexa , auctore diuo Mancio Domini discipulo , natione ut traditur R mano , eam per tot iacula, tenacissime retinuit,hodieq. integram, illibatam q. religiose

conseruat: quotidie maius incrementum pietatis,ac diuini cultus, sacrosanctqq. ApO- stolicae sedis venerationis suscipiens. Ma

tyrium passus est diuus Mancius, tempor Traiani, aut ut quibusdam videtur Ner nis,stib praeside Validio . Eius corpus Ebora primum ab ethnicis ignominiose abiectum Iacuit, post aliquod vero tempus,a Christi2nis honorifice sepultum, in villa illustris c ius iam viri duodecim mili. pass. a moenibus

ciliante diu summa cum veneratione asser-

hominibus in Asturias, aut in vicinam illas regionem, quae campestris

335쪽

3t: Da ANTI VIT. Lus Iridicitur, exportatum,tandem in oppidulo,no longe a soro Egurrorum, quod Villam noua sancti Manc ij vulgo appellant,repositu suit, in monasterio quodam ordinis sancti Benedicti, sub inuocatione ipsius martyris, ubi religiosissime asseruatur,& incredibili populorum deuotione colitur . Praeter hunc sancti stimum martyrem, verisimile est, nonnullos alios in hac urbe extitisse, cu in Christianum nomen gentilica rabies desaeuiret. Sed triuin praeeipue memoria extat, Vince

iij videlicet,& Sabinae, ac Christetidis soro-rtim ipsius , quibus Ebora natale solum fuit. Palmam vero martyri j Abulae tempore Diocletiani , & Maximiani, sub Datiano Hispaniarum praeside, vel potius crudelissimo carnifice adepti sunt. Episcopos post beatum Mancium habuit quam plurimos, ex quibuS hic aliquot nominare fatis erit. Quintianus Episcopus floruit tempore magni Constantini,cum adhuc maiestas imperii Romani in Hispanijs vigeret, ut constat ex Illiberitano

concilio,in quo ipse subscripsit. Deinde sub Gothorum regibus, quinque Episcopos Ebo

renseS,seu Elborenses,ut illis temporibus dicebantur , nominatos inuenimus in Synodis Toletanis, nempe, Sisisclum, Abientium,LO-simum,Tructi mundum, Arcontium. Repe ri etiam in Schedis Resen dij, codicem manu

scriptum Emerucasis illius Concilij, cuius

ipse

336쪽

LIBER INTV . 373 ipse saepe meminit, quod celebratum suisse di

citur a duodecim Epit copis, anno natalis domini sexcentesimo sexagesitno quinto,regnata te Receseuntho, cui intersuit Petrus Eborensis Episcopus. Extant in edibus Resendianis duo cippi litteris minus elegantibus, & iam Gothicam phrasim redolentibus,quorum primus memoriam continet Iuliani Episcopi in

Id est: Iulianus famulus Christi Episcopus

Ecclesiae Eborensis, hic situSest, vixit annos plus minus septuaginta, requieuit in paco. Kalendis Decembris, Era sexcentesima quarta. Et sic anno Natalis Domini quingente mo sexagesimo sexto.

337쪽

DEI VIXIT ANNOS L. ET UNO. R E Q v I E V I T IN PACE D . III. ID. M ARTIAS ERA D. LXXXII.

. . .

Hoc est: Depositio Pauli. Famulus Dei vixit annos quinquaginta & uno. Requieuitia pace Domini tertio Idus Martias Era quingente lima octuagesima secunda. Et ita anno salutis quingentesimo quadragesimo quarto, Euerso deinde Gothico imperio,& vastata ab immani & impia Arabum multitudine , non solum Hispania, sed uniuersa fere occidentalis Europae plaga, caruit Ebora probdolor libero religionis Christianae cultu, spatio circiter quadringetoriun annorum, quod extremae cuidam infelicitati adlcribi merito

debet . , -

Regnante deinde primo Lusitaniae rego Alphonso Henrico, quo iustior alter,nec pie late tu it, nec bello maior & armiS, a Mauro-

rum tyrannide liberata est, opera,& virtut fori risimi viri Giraldi,cui ob animi EM corporis robur, intrepidi, seu absque timore cognomentum Lusitani indiderunt. Cuius etfigiem armatam stricto gladio caput Arabis praese rentem, & manu sinistra etiam caput puellae Maurirgostantem, pro gentilitio nobilitati. insi-

338쪽

LIBER QUIN Tvs. 3Is insigni Eborenses habent. De cuius laudibus

& bellica virtute, deq. singulari stratagemate, quo hanc urbem ex insidiis aggressus praeclaram victoriam reportauit, si quis enco-mium scribere cupiae, satis amplam, uberem q. dicendi materiam illi tam illustre facinus stuppeίitabit. Iter . ι ergo Ebora episcopalis I dis dignitatem recuperauit,creato Antistite i elagio viro praest Ytiissimo, suffragante ipso rege Alphonso. Hic autem Pelagius a fiundamentis Ecclesiae aedificationem . exorsiis, magnificum templi I hoc, quod hodie extat . extrui , ornariq.. curauit, multaq.

ad sacrorum celebritatem, prouentuumq. diuisionem spectantia sapienter decreuit, Vt aPParet ex antiquis monumentis, quae in publicis Ecclesiae scriniis asseruantur. Cui succerusit Suerius episcopus,qui antea Decani dignitatem ibidem obtinuerat. Et complureS deinde usque ad Henricum Cardinalem, qui primus Archiepiscopus Ebore sis creatuS est, regnate fratre ipsius Ioanne huius nominis te tio , salutis anno millesimo quingentesimo quadragesimo primo. Habet ecclesia amplissimos redditus, & ex

illa quamplurimi insignes viri, quibus sem

per abundauit, ad amplissimas dignitates aia sumpti, atque euecti sunt, quos si nominare velim,vereor ne diffusa narratione lectori taedium afferam. Danda vero erit, ut spero amori,

339쪽

316 DA ANTIQUIT. LVII T. amori, vel potius pietati meae venia,si auri, culi mei Gondis alui Pinar ij obiter hic mentionem secero, qui cum canonicus ob singularem doctrinam, naorum q. probitatem, ab

Alphonso Cardinale Emmanuelis regis filio electus fuisset, postmodum ad Laphiensem iscopatum, deinde ad Tingensem, & p stremo ad Visensem promotus, & amplissima legatione apud Francistum Gallorum regem functus, ut diffusius in eius vita narrauimus, mihi eundem canonicatum annuenae summo Pontifice resignauit, meq. multiSaliis beneficiis affecit, quorum immemor videri possem, nisi oblatam eius nominandi occasionem , hoc loco avide arripuissem. Nec praetermittendum existimo, qua cura, &liberalitate, superiores Eborae Antistites, in extruendiS, dedicandis'. in eadem urbe Coenobi js semper claruerint. In primis Vascus Episcopus fanxtie Clarae monasterium, intra nouum ciuitatis ambitum ; alterum san eti Hieronymi , sub inuocatione sanistissimae Virginis Dei pars a Rubo nuncupatae, in amoenissimo loco duobus passuum millibus a moenibus ais ante erexit, & utrumque magnis redditibus locupletavit. Henricus autem squi postea Seb istiano successit in regno, cum Eborensi ecclesiae pr siet,collegium insigne, patribus Societatis Ι E s v, una cum magnificentissimo templc extruxit, ubi celebrem in

340쪽

Lrax R QUIN Tvs. 3IT stituir ac'demiam, in qua humaniores litterae , & Philoisphia,ac lacra: Theologiae studia

cum pia morum di sciplina maxime florent . Vnde non tantum huic urbi, sed etiam ceteris vicinis oppidis, & uniuersae Lissitaniae, ingenS utilitaS, ornamentum q. accessit. Aedificauit etiam non longe a muris ciuitati S, monasterium beati Antonij fratribus Franciscanis, qui ob arcitiorem vivendi normam, a pietate denominantur. Cum illis antea almd erexisset distans sex millibus p Almum ab Cadem . Vrbe, prope villam, quae Vallis viridis dicitur , cuiuS iam mentionem 1ecimus. Nec est illentio praetereundum nobile templum sancti Antonij Archimandritae, quod in Publico ciuitatis sero, conspicuo, & illustri

loco, erigi eleganti, magnificaq. operi S structura curauit, ex communibus cathedralit, ecclesiae prouentibus. In cuius frontispicio,

eius iussit, ab Andrea Resendio litteris ima iustulis lapidi inserta inscriptio conspicitur huiusinodi. Diuo Antonio .aegyptio. Sanctismo

Monachorum .archimandritae Sacrum Hemicus Diui Emmanuelis Lusitan. flexis T. F. Inuis F. S. R. E. Presb. Cardinalis. Primus Eborensis Archiepiscostus. Priore Diruto . Nouum Huc. Struitura . Formaque

. MVηtiore, Religionis Ergo Erexit. invio Archimandria Sanai L Sacrum.

Id est

SEARCH

MENU NAVIGATION