De conditionibus sponsaliorum impossibilibus, Von unmoglichen Bedingungen bey Verlöbnissen, ad c. fin. 10. de condit. appos., ... praeses Jacobus Frider. Ludovici, ... & respondens Jo. Fricericus Richardus, ... ad diem 25. febr. an. 1701. horis locoq

발행: 1701년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

f. i S. Iam porro etiam decj sum Papale circa conditiones ιurpes in genere s impossidius facto sub censuram revocabimus : in hoc enim nobis cum Papa plane non convenit, dum illas pro non adjectis haberi asserit. Primo autem cum ipso Autore capituli, ipso immo Pontifice , nobis pugnandum erit. Res quidem periculi plena, non tamen desperata. Scilicet, tota decidendi ratio in hoc consistit, conditiones illae pro non adjectis habendae sunt,

propter Duorem macramonii. Idem est, ac si tum communi DD. Schola dixisset Pontifex, Favorabitia siunt extendenda, Matrimonium est ovorabile, Ergo es extendendum. Quemadmodum autem jam antea Excellentissimus Uir, . nomastus, contra . nauiam Ostendit, majorem istius Syblogismi, id est, commune illud b cardicum de favorabilibus extendendis, dono obseuritatis laborare & nova

iterum explicatione opus habere, ut adeo sundamenti loco in deciflone controversiarum substerni neutiquam possit, V. Historiam controveritae in appenae ad Instit. J ropn div. l. a. Ita ulterius in praesenti monstrabimus, quam male illud hic applicetur, licet alias inter justae interpretationis regulaS referri posset. Matrimonium dicitur res favorabit:s. In quo autem ille favor consistit

Non possumus aliud quid hariolari, quam quod in eo lateat, ut Respublica numero incolarum augeatur &simul interesse Principis incrementa capiat, quod tamen eo usque extendi nolumuS, ac squilibet ex jure naturae praeceptivo ad ineundum matrimonium obstrictus sit, Sc ille, qui uxorem Vel potius plures uxores non ducit, opus domini negligenter faciat, adeoque misi edictus sit, prout i circa medium elapsi seculi nugabantur Phaκnes Ly

22쪽

trimonium inter favorabiij a referri posse, vel potius de-

here, an exinde inferre poteriS, Ergo etiam inviti s non corusentientes seunt conjungendit i roprolicio enim: Matrimoniaum,seu consensus macrιmon ans es extendenuus, licet ab altera

parte conditio impossi/bim adjecta, adeoque promissio seria non fuerit, quod tamen in omni conventione juxta notis sit ma iuris principia requiritur, illa, inquam, propositio nihil aliud significat, quam haec, quo modo allat ,, scilicet eos quoque, qui tamen serio non conienserunt, sed ioco egerunt, adeoque inVltos & non consentientes matrimon o jungendos esse. At vero si hoc concedendum, idem quoque in Omnibus contractibuS obtinere debebit. Nam di hi eo sensu favorabiles sunt, quia si nemo mecum contrahere vellet, multis rebus me carere oporteret, quibus tamen maXj me indigeo. Et comme cia ad incrementa Reipublicae praecipua ab omnibus vulgo referuntur. Sed hoc nemo sustinere audebit,cum potius, contractus ab initio voluntatis esse, JCti uno ore affirment omnes. Ergo ljcebit nobis argumentum Papale hoc modo invertere: Odiosa sunt restringenda: eonjungereis eaF personaου, qua in matrimonium non serio ιν sensierunt, quod

ex conditione impossibili & turpi adjecta clare colligitur est odioseum flaecundas enim lites parit & gehennam ma- Timopere aedificat, ut exempla quotidiana testantur, Haesupra g. r. J Ergo haec conjunctio est restringenda, id est, personae, quae sub condjtione ejusmodi consenserunt, seu

potiuS non consenserunt, non sunt ad ineundum matrimonium aristandae.

g. II. Haec ad infringendam rationem Pontificis, ut putamus, sufficere poterunt. Prodeant jam an scenam ejus deianires. Primus erit, quem jam antea g M. citavimus, Vac Andri Dessemu, qui in Erotematibvi juris canonici

23쪽

nus I. 4. Tit. y. qu. sequentem in modum philosophatur:

Si rosemias, inquis, in tale. factum, v. g. ducam te, si patrem occideris, si digito coelum tetigeris, quia substant tam mmramonis non ascit hac conditio, habetur pro non adjecta, sque favore matri moUis, ut potιus valeat, quam non valeat. Id quod, pergit, in ultimis voluntatibus observatur, quas plenissime interpretari βο- IemM. Neque praehumor quis in ultima sua volumase aliquid joco dixi se. Ut neque qui contrabit matrimonium cum aliqua.

praesumi debet jocari, sied serio agere, licet vel turpem, vel impos fibilem conditionem advecerit. Haec ille. Quemadmogum autem quoad ea, quae de favore matrimonii in farcit, Des- selium aci I.prac. & responsionem ibi datam remittere possumus, ne idem tardiose bis repetamus: ita, quando ab ultimis voluntatibus ad sponsalia argumentatur, consequentiam simpliciter negamus, quoniam non melius cohaeret, quam ea, quae a baculo ad angulum procedit. Rationem differentiae dedimus supra g. iI. quo nos brevitatis amore iterum remittimus, licet quoque quoad ipsas voluntates ultimas inter veteres JCtos dissensiones fuerint, atque nonnulli etiam has adjectione condi. tionis impossibilis vel turpis vitiari non sine ratione ex, stimaverint, ut videre est apud Dn. Thomasium in cit. Disp. de ui I . condit. insit si se filium probaverit, C. a. g. R

Dicastisio, aliique allegati a Christ. Haunoldo, Jesulta σ Professore Ingosadiensi in Tract. dejustitiaqjure Tom. i. Tract. c. o. n. a 7. Hi praesumptionem Pontificis in honorem ,

matrimonii rationabiliter in hoc fundari dicunt, quod

quando de opposito non constat, nemo praesiumatur aut velis peccare, aut in re adeo gravi s sancta vesie Jum actum reddere imritum. Et supponunt porro Pontificem tantum loqui de com

esse

24쪽

esse impossviles , F nihilomnivi easdem adsererint. Sed hane explicationem merito ipse rejicit citatus Haunoldus. Peccat enim ille, sunt ejus verba, qui sciens impossibilitatem conditionis, eam nihilominus tamen promissioni adjicit, volens eandem habere pro non adjectis. Tales malitiosos homines, addit, Pontifex non voluit defendere. Haec est responsio Haunoldi. Nos tamen & hoe modo responderi posse arbitramur. Non est quidem laudandus, qui in gravi eiusmodi negotio Jocatur, cum seria serio tractare conveniat; interim tamen, si nihilominus quis jocum adhibet, tale peccatum aut malitiam neutiquam admittit, quae in laro exteriori puniri queat.

Imo, licet poenam mereretur, non tamen talis poena imponenda foret, quae non medicinam, sed ulterius meis catum necessario involveret, quale ex conjunctione eorum, qui non consenserunt, non posse non oriri aliquoties diximus. g. 19. Sed audiamus iam, quae ipsemumidus Ioe. tu.

m. aD.seqq. pro stabilienda Iuris Canonici decisione in

medium profert. Primo dicit,supponendum esse, quod quan

do dua eoncurrunt intentiones lontraria, ista praevaleat, qua est

magis escos primaria, quod suppositum illustrat per e emplum ab haeretico baptizante desumtum qui quidem non vult imprimere characterem indelebilem, nee inis fundere habitus supernaturales, prout juxta doctr namgntificiam, catholicam & orthodoxam, si Diis placet,

cere debebat, vult tamen conferre baptismum cum

omni Ductu, adeoque baptismus ab haeretico peractus sustinetur, nec ita baptizatus rebaptizari debet, modo haereticus formam servaverit ab Ecclesia receptam, id est. baptizaverit in nomine Patris remis sopiritu sancti. s. aQ. Meundo supponit, Contrahenses 'olai s contraιιro

25쪽

juxta Legum distositionem. Quod exinde'. porro illustrari

potest, quia agere contra praescriptum superioris, involvit malitiam & inobedientiam, haec autem in dubio non est praesumenda, quia e contrario quilibet tamdiu bonus gaesumitur regulariter, donee contrarium probetur. lenique tertis supponit, in casi panicusari, nisi de cons riso constet, contrahentem non praesi mi intentisnem suam alget et Acui circumstantia, cui bomines communiter lae ordinarie eam aAAgare non consueverunt.

f. 21. His ita suppositis fundamenti loco, proprius

ad rem accedit Haunoldus, dicendo, antecedemer ad rapi tutum nostrum contractum matrimonii Ab conditione impossibuScelebratum nultam omnino fuisse, Pontificem autem condi disse Legem novam, & sic non interpretatum esse πω luntatem contrahentium. Postquam itaque Pomifex talem egem tulit, contrahentes si aliud c quod illi Legi novae actversatur - , confisi, etiam si Leges ignorent, virtuali ror sImplicite atque primario talem conditionem habere pro non

lecta, quia volunt primario contrahere juxta Leges latas. Et ideo, addit, hic intervenit reflexa hypothesis reconditio corrigens quodammodo priorem, vel potius eXceptiva, id est, adjicio hanc conditionem, nisi si reprobata a Lege, ut non sustineatur, sed rejiciatur di pro non adjecta habeatur. Allegat praeter alios secum facientes

Cardinalem Pastaetricinum de actib. hum. d. 4. qu. a. A. r.

g. eta. Satis speciosa haee sunt & subtilitaribus scho- . lasticis repleta, licet paulo ante ipse Haunoldus rem, circa matrimonium sub conditione impossibili contractum, explicatu perquam difficilem esse fassus fuerit. Quid nos jam ad illar an respondebimus, an positis armis Vi ctoriam dabimus P quod posterius suadere videtur vulgatum illud bracardicum: Lex tara, tamen ita scripta. Sed

26쪽

nondum despondemus animum, quia broeardicum illud eo saltem casu procedit, ubi certum est, Legem duram ab illo latam suisse, qui potestate Legislatoria indubie gaudet, quod Papae Romano neutiquam concedimus nec in cautis secularibus, nec ecclesiasticis. Acquiestant hac sanctione, quicunque adhuc hodie castra Romana 2-quuntur, neque lucem Evangelicam, quam clara etiam& fulgens sit, agnoscere cupiunt. Nobis, qui jugum A tichristicum per Dei gratiam semel excussimus, idem vel simile sine dubio licebit, quod Philippus IV, Pulcher, Macyalliae, Papae Γρnifacio Um qui alias Mais civi optimo iure dilius, praetendenti, ut Philippus Regnum Galliae tanquam laudum sedis Romanae recognosceret, respon

debat: Selai MAXIMA TUA FATUITAS sit honoe

Papalis ubique salvus) nos in temporalibus subst. tuimus: in rebus contra ranam Milonem s jus divinum impingentibus

nemini subesse. Qu id r quod non pauci ex ipsis Pontificiis

jam agnoverint, nullo plane fundamento rationabili de- .cisionem hanc Papalem niti. Durandus & Samhee dicunt, vix posse moraliter occurrere casum, in quo locum illa decisio habeat, quod perinde est, ut advertit Carae de L go, ac si modeste dicere vellent, legem illam invalidam vel certe parum utilem esse. Imo P.RaphaeIAversa omnes hujus textus explicationes, licet diversas, ut antea vidiamus,) admittendas esse dicit, quia in re clara textus est

g. 23. Corruunt ergo sua sponte supposita HaunoI-di, si ad praesentem materiam applicantur. Negamus, quod in eo, qui sub conditione impossibili, vel turpi spo salia celebrat, duae intentiones contrariae concurrant, quarum una ex mente Haunoldi esse deberet, quod velit matrimonium inire, altera, quod matrimonium intre

27쪽

nolit. Atque sic negamus porro, priorem intentionem, tanquam magis efficacem & primariam, posteriori pra valere debere. Non entis enim nulla sunt praedicata. 'Quis vero sibi animo concipere potest, eundem hominem uno eodemque tempore eandem rem & velle Benolle, quod nostra quidem sententia nihil aliud, quam meram contradictionem involvit, quae in homine sana ratione gaudente nunquam praesumitur. Idem e nim effet ac si dixisset: Vola centrahere tera v. non ine e reabere tecum, sed uorumque. Una ergo saltem adest intentio in eo, qui conditionem impossibilem adjicit, quod sti- ieet sponsalia celebrare seria nolit, sed locose agat. Dxemplum Hau noldia baptizante haeretico de sumtum hue non quadrar. Primo enim olet sementum Pontificium quoad doe rinam de charactere indelebili animae imgesso Sc infusione habituum supernaturalium, quod No

rates tanquam scripturae fundάmento destitutum m ritu reprobarunt, υ d. Z ur. ad Lamest. La. Tu. a. I. 4. prae

ei pue cum Pontificii haec ex mero opere operato fieri

aia Adeoque salsum est, quod additur, haereticum nihilo minus characterem illum baptizato imprimere dc habitus supernaturales insunderet etiamsi intentione haec is eienti de tuatur. Deinde vero, eoncedamus Hau noldo Sc eius confessionis sociis, dari ejusmodi characteris impressionem dc habituum supernaturalium infulionem; . Non tamen exinde interri poterit, eandem in contrahem dis sponsalibus esse rationem, quae in collatione Metismi deprehenditur. Hic stilicet effectus baptism notia pedimna conferentis eiusque intentione . sed ab institutione divina dependet, alias enim nemo certus θsse posset . an revera baptizarus fuerie, annon, cum sorsan haptizamalinoa intentionem habuerit; Λst in contristantassonsa

libus

28쪽

Iibus tota res ab intentione & consensu contrahentium mere& unice dependet, adeoque ab illo ad haec firmiter inferri nequit. g. et . Quoad secundum suppositum v. g. ao. nGlandum est, contrahentes equidem censeri contrahere

voluisse secundum Legum di spositionem, hic vero illud applicari ideo non posse, quia capitulum nostrum apud Protestantes vim legis habere negaVimus paulo antes. 22. unde malitiae nemo argui potest, lieet juxta illius praescriptum actionem non suscipiat. Tertium deniq; suppositum in eodem 6.eto plane non proseit Haunoldo, sed ipsius menti potius oppositum est. Dicit: in casta

particulari, nisi de contrario constat, contrahentem no ,

praesumi intentionem suam alligasse alicui circumstantiae. cui homines communiter & ordinarie eam alligare non conssueverunt; PutamuSenim, meam ejusmodi par. tieulari, ubi qujs consensum non nisi sub conditione impossibili vel turpi declaravit, abunde satis de rentrarioso rare, & quod contrahens huic circumstantiae intenti nem suam alligare voluit. Quid ergo opus est praesumtionibus, ubi nulla dubietas deprehenditur. f. as. Ceterum durities , & si mavis, iniquitas constitutionis papalis, exinde satis superque patescit, quod illa tales perionaS matrimonio conjungere jubear, quae tamen mutuo amore destituuntur. Amor adesse nequi quia consensus deficit matrimonialis. Hie autem ideo deficit, quia res non serio, sed per merum lacum tractata. Posset quidem Princeps in contractibus, ubi sotum de translatione rerum in commercio existentium agitur, conditiones impossibiles & turres in poenam joeam tium tanquam non adjectas declarare, licet melius faciat, si hoc interm ttit, per ea, quae diximus:

29쪽

Ast si in causis matrimonialibus ad talia provolaret, Lex

Iata contra aequitatem Oirinino impingeret. Conditionem impossibilem adjiciens revera non consentit, sed consentire fingitur jure canonico, ut vulti avnoldus; Ergo nec revera amat, sed amare fingitur. Ergo nec tali casu maritus & uxor coacte coeuntes revera sunt una caro, sed una earo esse saltem finguntur. Ergo nec revera est matrimonium, sed tale esse fingitur. Λ talibus autem fictionibus libera nos Domine. g. 26.' Sed audio hic aliquem valde murmurantem atque in me acerrime invehentem. Quid vero, inquit, audes homo novaturiens, an vis prudentior esse jureia canonico, ipsoque Gregorio IX,Ponti fice maximo 3 an nescis jus Canonicum in causis matrimonialibus praeju-xe civili etiam apud Protestantes receptum esser & an

ignotum tibi est famosum illud brocardicum, quod ipse

Justinianus imperator sedulo inculcat in I. a C. de Testam quod mutatum non est, quare stare prohibeturr Annon denique consuluisti DD. approbatos apud Protestantes, qui contrarium te facillime docere potuissenti Evolve

loco omnium Carpeovii Juri r. Consist. I. a. De . U. ubiFemita decisam reperies: Conditiones impossibiles, mg.si caelum digito retigeru, vel : Ustella atiqua tiquestramin terram cecide. rit, in favorem matrimonii pro non alectu habentur, ut rata j dicentur sponsatia. vides eundem .favorem matrimonii apud CarpZovium reperiri, quia apud Pontificem erat, v. g. ita Condisiones turpes, ira non sunt contra μι antiam matrimonii,

v.g. si homicidium, aut sacrilegium , fasum aut furtum commi seris, non anVibiunt θonsalia, Jed pariter pro non ad His habentur. Ideoque sponsalia sub talibus conditionibus contracta pro pure contrRctiS sunt censenda, ut petulantia se

30쪽

En simul in ultimis hisce verbis novam eam quo fortissimam rationem, qua decisio Papalis mirum in modum confirmatur.

I. 27. Permitte vero, Vir iratissime, ut ad gravia haecce dubia tua, in quantum quidem virra permittunt,

respondere animum inducam. Prim a te peto, ne tanto odio novitates Sc novaturientes prosequaris, cum alias in futuro lacerata tunica, aut attritis calceis tuis, novos

tibi iterum comparare illaria conscientia haud valeas, omnis . enim novitas est periculosa. Deinde non praetendo quidem, me esse doctiorem jure Canonico dc Pontifice, interim tamen nec crimon inVOlvere persuasus sum, licet quis naevos juris canonici & Pontificium ostendere tentet. Porro jus Canonicum in decisione causarum matrimonialium receptum quidem est prae jure civili etiam in Consistoriis Protestantium, sed tamen hoe in omnibus indistincte casibus & controversiis non procedit, quod vel explosio doctrinae de cognatione spirattiatidi exinde fluente prohibitione nuptiarum apud Pontificios, item doctrinae de divortio, quod scilicet matrimoni um nunquam quoad vinculum dissolvi possit: nec non de non benedicendis nuptio secundo & plurimarum aliarum ex hypothesi de spiritualitate matrimonii ct sacramenti fictione fluentium, abunde satis ostendit. Unde Regulae illi mox suriungere debes limitationem: Est receptum jus canonicum, nisi in quantum juri divino s sana rat om refragatur, quod quidem plurimis in locis fieri testatur R. negler. ad Lancessi in diFert. prooem. g.F.. seqq. s. st seqq. Iam vero consensum fingere in re tam gravi, ubi consensus non adest: personas indissolubili vinculo com jungere, inter quas nullus amor deprehenditur, extra

cunne dubium &juri divino tisanae ratione adversum est. Sponte

SEARCH

MENU NAVIGATION