장음표시 사용
51쪽
Gregorius accepit hoc fuisse.Veniam Traiano do. Venia autem non dicitur proprie, nisi de culpa,&consequenter de poena, ergo s alutem animae Traiani Deus liberalissime impartitus est. Eximer praeterea hominem a tartareis cruciatibus, aut ad tempus, vel perpetuo fiebat. Si ad tempus,maius esset illi tormetum , retrudi iterum in barathrum& denuo torqueri, & ipsa etiam anxietas eandem miseriam repetendi, tormentum esset, quod continuo cruciaret. Si autem perpetua, eius requies erat, vacare inquam a tormentis, quo loco erat
post diem iudicii reponendus in barathro, loco Purgatorii, aut lim Do In limbo quidem non es.set, qui locus est deputatus infantibus duntaxat, qui originali peccato irretiti ex hac vita discesi
runt. In loco purgatorio esIe non posset,cum excidio orbis superueniente, vacuus relinquendus credatur. In barathro autem quid faciet, qui nullis sicut caeteri tormentis torquebitur. Pnesertim
cum sententia iudicis ferenda sit absoluta,ut illi in regnum, alii in ignem aeternum sint perducendi. Cum autem sine pq nitentia sint dona Dei, qui si mel tormentis exemit perpetuo (ut mihi probabiliter videtur credendus est exemisse. Cum autem nullus locus praeter istos tres commemoratoS supersit, in quo illius animam collocemus,de summa Dei clementia, & liberalitate credendum est, vel
52쪽
. Traianus ad preces vel illum tunc in coelo repositum, vel post aliquot
saecula, iuxta diuinam ordinationem reponendu .
de his autem satis. Ad aliam iam Dominici Soto theologi insignissimi instituti praedicatorum sententiam veniamus. Cuius sanctimonia & doctrina clarissima nostro si culo extiterunt. Hic in quarto Sententiarum distin St. s.quq stio. 2I .articul. t. cum historiam liberationis Traiani a diuo Thoma receptam non audeat negare, durissimam sibi creditu dicit: tum oratione divi Gregorij, de quare iam satisfecimus, tum quod aliquos damnatorum ex inferno suscitari, qui postea in coelum sint evolaturi, videretur rationi praedestinationis aduersum: consequeretur enim quod aliqui pra
destinati fuissent i n inferno damnati, non simpliciter, sed sub conditione, nisi postea resuscitarentur. Nam verisimillimum esse, inquit, in obita cuiusque sententiam absolute ferri, ite in ignem
alternum, aut uitam aeternam, qualiter est in die iudicii ferenda . Eadem autem est de Traiani anima ambiguitas. Verum neque liberationem animae Traiani, neque reuocationem ad vitam infidelium & idololatrarum, veritati obesse, quanta tuemur,ex mente diui Thomq,tum in quaestionibus disputatis de veritate quaesti o. 6. arti cul. 6. tu m .Sententiarum distinctio. s. quaestio. et .articul. 2. quaestio. 1.ad .docebimus. Licet praedestinatio,
53쪽
inquit diuus Thomas, numquam mutetur, orationes tamen & alia opera buona valent ad consequendum praedestinationis effectum. Nam prq- destinationis effectus est salus humana, quq a Deo procedit, sicut a causa prima, sed eius poliuntes se aliae causae proximae quasi instrumentales, quae sunt ordinat; a diuina pridestinatione ad salutem humanam, sicut instrumenta applicantur ab a ti fi ce ad effectu artis explendum. Vnde sicut praedestinationis diuinae est esseetias, quod iste saluetur, ita quod per orationes tales, vel merita talias aluetur. Et hoc etiam Gregorius dicit in libr. I. dialogorum, quod ea, quae sancti viri orando ess-ciunt, ita praedestinata sunt, ut precibus obtineantur. Propter quod, ut dicit Boetius lib. I .de consolatione philosophiae: preces, cum rectae sunt, inefficaces esse non possunt. Atqui Traianus a
Deo, ut causa prima in numerum erat electorum adscriptus, sed cause proximae & instrumeta se tura huius effectus,preces erant a diuo Gregorio pro ipsius liberatione effundendae. Illi autem, qui Tu runt miraculose suscitati, quorum plures constat idololatras & damnatos fuisse, non erant in infe
no finaliter deputati, sed secundum praesentem iustitiam propriorum meritorum,secundum aUtem
superiores caussas, quibus praeuidebantur ad vi tam reuocandi erat de eis aliter disponendum. Ita G Traianus
54쪽
- , Traianus ad preces Traianus quado ex hac vita migrauit in tartarum fuit xetrusus, secundum praesentem militiam propriorum tunc meritorum, secundum autem su, periorem causam, qua praeuidebatur orationibus divi Gregorii iuuandus, erat de illo aliter disponendum. Illud autem argumentum, quo Dominicus Solo videtur urgeta, quod Apolloti, ac de inceps alii euangelij promulgatores , plures inter
gentes excitauerint mortuos, inter quos aliquot
sua gentilitate damnatos, ita subterfugit, non suscitaste, inquiens, forte, nisi illos qui inuincibi ii ignorantia Christianae legis laborantes, in lege
naturae seruari poterant, aut alios cathecum enos, aut christianos, atque adeo in purgatorio existentes. Verum fallitur ea in re Solo, ut multis exemplis inductis demonstrare possumus. Beatus enim Andreas Apostolus Philopatorem Sostrati filium, una cum triginta aliis octo infidelibus, mari submersos, & suffocatos , vitae restituit . Sanctus Ioannes Euangelista Callimachum, quem serpens
intra sepulchrum Drusianae extinxerat, cui stuprumortuae volebat inferre, qui vivae copiam habere haud potuerat,ad vitam reuocauit: & ad bonam
frugem reduxit: mortuus quippe fuerat is tali crimine implicitus. Beatus Mattharus Apostolus silium Athiopiae regis infidelem cultuque tentum
idolorum, s uscitavit. Philippus Apostolus pomtificis
55쪽
Diui Gregorii liberatus. 26tificis filium, qui ignem ministrabat sacrifici j, &duos tribunos infideles, qui mortui fuerant, suscitauit: ut habet Abdias Babiloniae episcopus lib. 3. apostolicae historiae; l. I. de I o. Sanctus Apollinaetris martyr postea filia idololatram suscitauit Ru si patriiij ex consulis, Rauennae praefecti. Beata Agnes praefecti filium idololatras, ipsamque volentem opprimere,a diabolo sustocatum vitali aurae restituit. Deficeret tempus si reliqua exempla prosequerer. Satis est e multis aliquot commemorasse: quo fit, ut ea in re sententiam feramus parum consentaneam definitioni Dominici Soto. Vt igitur principali argumeto solutionem adiungamus: ita nobis de ea re statuendum est. Communes leges Dei sunt, nullus sine baptismo salutem consequitur, sine fide impossibile est placere Deo. Semel locis tartareis deputatus, illos haud unqnam carceres potest effugere, quia in inferno nulla est redemptio: verum possunt aliquando expeculiari Dei gratia & priuilegio dispensari modo, quo Sanctus Thomas loquitur supra in quarto , ob rationes aliquot Deo notas, nobis autem
occultas, in comprehensibilia sunt enim iudicia Dei, & in investigabiles viae eius. Arcana enim Dei quis nouit aut quis consiliarius eius fuit Traianus itaque imperator, qui secundum communes leges perpetuae damnationi erat addicendus, G a idem
56쪽
Traianus ad preces idem peculiari gratia salutem ex benignitate,& I
beralitate diuina consecutus est, concstiantibus
eam suffragijs, & precibus divi Gregorii pro ipsius animae liberatione eflusiis. Qui non erat in tartarum irrevocabiliter retrusus, sed ad tempus, us oraret: & ita potuit, qui non penitus, sed ad certum & p rq finitum tepus illis estet torquendus . Et licet damnatis, qui in inferno cruciantur nihil ecclesiastica suffragia prodesse valeant, neque ullus possit eis opem ferre , sed debeat in perpetuum meritas poenas luere, qui eas numquam persoluere ualeant, veru hoc attinet ad leges communes, non quod secus possit per peculiare priuilegium contingere.Quod Sanctum Ioannem Damascenum in vehementem admirationem trahebat . id enim stupendum factum verbis prosequitur: vix pro rei dignitate congruentibus, Falc nillae liberationem & Traiani inter sese conferens in hunc modum. Falconilla unius idololatriae,S
nullius, praeter id criminis rea erat. Traianus vero multos etiam marryres no raro morti condemnauit. Mirabilis es domine,& mirabilia sunt op ra tua:misericordiam tuam ineffabilem recte glorificamus : undiquaque enim ad misericordiam propensus es. Sed gradum iam tandem reuocemus, & vela cotrahamus ad tranquillumque portum
quandiu pro ipso Gregoritaria reis cruciatibus eximi
57쪽
Diui Gregori j liberatus. ET tu nostra descendat oratio. Gregorius igitur pontificatus sui primo, aut secundo plurimum anno, qui incidit in Christianae salutis D XC I. suis precibus Traiano Cauari , cum iam ab eius obitu CCCCLXXIII. effluxissent, liberationem a Deo, & salutem impetrauit. Si autem tanto miraculo , testimonium ferunt historiographi, si vixi sancti, si diuinae vates, si consentit, praeter paucissimos, theologorum uniuersa schola, si attest tur diuus Ioannes Damascenus Gregorio aetate posterior: Si diuus Thomas Aquinas,quid est quod nos dubitemus i Historiae receptissimae, cur nos tenebras effundemus E Si historia haec Romae in divi Gregori j aede super aram marmore incisa est, cur sine ratione factum cur sine iudicio eo loco celebri de sacro repositam credamus e Si sanctissimum pontificem Gregorium a crimine vendicamus, quod alii impudenter impingebant,ob preces ad Deum pro Traiani anima eslusias: Si eius sanctimoniam magis hoc negotium praeclaram facit, si maximam illi gloriam conciliat, si beatissimo Gregorio x i II. qui illius & nomen & sedem
meritissimus hodie tenet auctoritatem conciliat,& gratiam quod tanti sit viri nomen & gradum sortitus, quid est quod nos abnuamus Si cuncta consona sunt, si cuncta cohaerent ; Si non est
quod ambiguitatem merito faciat, nihil aliud superest
58쪽
Traianus ad preces D. Greg. liberatus. perest quam quod Dei immensam liberalitatem , & clementiam stupore & admiratione prosequamur, qui in sanctis suis adeo est mirabilis , Eius arcana iudicia aeterna ratione innixa nihil ob imbecillitatem iudicij humani aliud inuestigantes, vaneremur. Absint fabulae, valeant detractores,
increduli abscedant, satis si pij, si candidi histo
riam hanc recipiant, credant, amplexenturque decus imperio, decus urbi Romanae, decus Hispaniae, augentem, quam si pro rei dignitate minus apte, & disiecte tractauerim, id totum tenui
tati ingenioli mei tribuendum, qui non quod debui & volui,sed magis quod potui, pra stiti.
