Historia ceu verissima a calumnijs multorum vindicata, quae refert M. Vlpii Traiani Augusti animam precibus diui Gregorii pontificis Romani a Tartareis cruciatibus ereptam. Quod D. Hieronymus Stridonensis S.R.E. presbyter fuerit cardinalis tractatus

발행: 1583년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

Diui Gregori j liberatus. Iosuam. Postquam autem continuo fuit exauditus

precesq; i psius suscepiq, signu est, non solum non

peccaste, sed re,qua Dei clementia demereretur,fecisse. Voluit nanq; Deus hoc ferme unico & rarisssimo exemplo, virum sibi addictissimum honore prosequi, sicut & beatam Teclam martyrem,ut alteri Traiani animi libertate, alteri Falconillae concederet. quo hinc, quales, quantique fuerint apud Deum, qua chari, quam amici totus orbis perpe-deret, iudicaretq;: mirabilisque fieret Deus in sanctis suis. Atqui obijciet mihi cotinuo quispiam, Diuum Gregoriu ob hoc factum fuisse a Deo punitum, ut perpetuo stomachi & pedu dolore qua- diu vi ueret, laboraret, lentis atq; febribus tenereti Nemo aut punitur nisi ob culpam, ergo aliquam Diuus Gregorius in illa petitione commisit, ob quam merito debuit a Deo puniri. Bene habet. Audi in benigne huius scrupuli dilutione. Non legiamus nec historia nostra prodit, diuum Gregorium aliquo supplicio affectu cum primum liberati nem animi Traiani obtinuit, sed admonitum d taxat, ne deinceps hostia offerret pro homine inmdeli. Quod si ulterius colendas,demum fuisse punitu cu sidelib.cunctis, qui in cimiterio S. Andreae sepelirene, salute aeterna impetrauit, tucq; meti ne ta huius petitionis, g Traiani facta, q causa extitisient huius nodi punitionis infereta: satisfacia. Non

42쪽

Traianus ad preces Non abnuo, aliquam poenam diuo Gregorio in secunda illa petitione irrogatam , sed quae potius veteris fuisset confirmatio,quam recentis alicuius influstio. Nam stomachi, & pedum dolore, im salubri lateque totius corporis multo ante &asssidue afflictabatur, utpote grandaevus, senioque confectus : quae quo aduiueret fuit producta diuino oraculo , ita ut spe firmae valetudinis perpetuo esset cariturus. Quemadmodum autem Initio non in pq nam alicuius criminis praua illa corporis habitudo a Deo inflicta ta sine nouo crimine cofirmata est, quod semper ad cohibendos carnis impetus, & exercitium virtutis, utilissima foret:& si quando, tum maxime necessaria esset: ubi tanta liupeda dona a Deo impetra siet,quorum memoria facile luperbire & insolentior fieri pote-1. Cor. rat. Sicut enim beatissimo Apostolo Paulo ema' gnitudine reuelationum extolleretur, datus est stimulus carnis angelus Sathan q, qui illum colaphi-

Earetrimbecilla Inquam corporis habitudo, morbis vexata caro , ita diuo Gregorio idem, ob eandem que proi sus causam successit. Prudentisiimus animoru medicus Deus agritudine corporis, morbos curat animi : ut quam primum quis ex donis Dei gloriari velit,mox aduersa corporis valetudo

deprImat Z corripiar,veluti pharmacum quod sit huiusmodi raritudini appositissimum. Adde,

43쪽

Diui Gregorii liberatius. Lochias alias rationes praeter eam quam retulimus , interces isse , ob quas Deus voluit antiquos moris hos in diuo Gregorio inualescere, perpetuoq; manere citra crimen is tale ab eo commissu in .Ptimone quispiam ex facto glorios Pontificis crederet licere cuique pro infidelibus, caeterisque damn iis preces ad Deum fundere.Secundo ne exemplo sanctissimi viri comoti aliqui pro infidelibus ubia functis oraret, & quod ipse diuino numine inductus fecit, reliqui auderent: terrore illis iniecto ex morbis diutinis, quos quandiu vixit perpessus est gloriosus Christi athleta. Absoluimus iam dubitationem, quae praecipue circa honestatem facti divi Gregorii pro Traiani anima orantis,uersab rur, nunc ad aliam, quae iustitiam & leges Dei co- cernit,accedamus.Dutissimum quibusdam videtur a tartaro reuocari quemquam in requiem aetenebris in lucem ; Deumque indixisse, nisi quis renatus fuerit ex aqua &. Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei :& alibi. Sine fide impossibile est placere Deo: & tamen Traianum sene fide, sine baptismo, idololatra in Christi martyres squientem salutem fuisse consecutum: diuisnamq; iustitiam passam iuisse huiusnodi hominem aeterna supplicia euadere qui in idoloru cubra & religione, impenitens scelerum,quq in Christianos admiserat, ex hac fuerat luce subtractus.

44쪽

Traianus ad preces Decedenti aute laetati in crimine ex hac vita, aeter na poena sicut gratiae aeterna gloria respondet non igitur miraculum recipiendum erit, quod tot i

ges euertere, tot decretis aduersari videtur. Hucis

usque dubitatio progressa, a nobis propulsanda,& refellenda est. Referam tamen prius quorundam sententias,ut maiori luce & splendore proposita haec controuersia dirimatur. Melchior Canta insignis & doctissimus theologus instituti praedicatorum Episcopus Canariensis,qui ingento,eloquentia , suauitateque dicendi plurimum valuit, his forsan rationibus inductus locorum theologicorum libr. ii. Cum de humanae historiae auctoritate agit, hanc de Traiano precibus divi Gregorii liberato historiam negat, inquiens.Traianum Gregorii precibus a gehenna liberatum, non vulgo solum, sed diuo etiam Thomae olim, iuueni Persuasum est. Persuasum est autem diui Ioannis Damasceni auctoritate,cui diuus sane Thomas plurimudeferebat. Nec vero historia ego illam probo. Subiungit post pauca. Mirum enim est, hominem, Graecum rem & nostram,& toto(vt ipse inquit o be vulgatam, Graecis suis prodidisse, quam hasloria tamen omnis Latinorum ignorat. Hucusque Melchiol Cano.Sed certe, ut quod sentio ingenue fatear,haec eius sententia bis peccat, pace tanti viri dixerim,& nimia licentia,& historiam quae hanc

45쪽

Diui Gregoris liberatus. ET

tractationem concernunt, ignorantia. Nimia quia dem licentia, quod duos viros sancti stimos Tnomam Aquinatem, & Ioannem Damascenum, petulanter carpserit, dum alterum quasi nimis credulum damnat, alterum quasi exiguae fidei, imo& falsitatis traducit. Dicere enim diuum Thoma iuuenili aetate sicut & vulgns deceptum, immodestum est. Sancti enim viri, ut domicilia Spiritus sancta, templa Dei,vasa sacra, maxima cum reuerentia tractandi,& colendi sunt. Melius profecto egit diuus Thomas qui plurimum auctoritatis diuo Ioanni Damasceno detulit, qua Melchior Cano. qui paucam aut nullam utrique . Sententiam illam probaturus diuus Thomas, multo plura reuoluerat, plura quam ipse cano perpenderat. Vastum enim illius viri sancti iudicium,non solet nisi re bene perpensa & examinata sententiam ferre id quod iuuenile aetatem in senilem sensiis trans format, & vltra diui Ioannis Damasceni,verit tem aliarum fuerat historiarum secutus. Ignoranditiam aute historiae fugere cano lethac re haud potest, qui asseruerit historiam omnem Latinorum hoc negotium ignorasse: Cum tamen Petrus, &Ioannes Levitae ab ipsomet diuo Gregorio acceperint: Alter item Ioannes Romanus diaconus scripserit, Angelicanc historiq testentur,Author ignotus coetaneus discipulorum ipsius beati Gregorij

a. I F diffuse

46쪽

1raianus ad preces

diffuse meminerit, sanctissimae duae taminae Biriagitta, &Macthildis ex oraculo diuino prodid

rini : Sanctus Ioannes Damascenus suffragetur:no ergo recipiendus est Cano. siue impugnationem sanctorum, siue his oriarum defectum nobis ingerere moliatur. Hominem reuereor & illius dignitatem , in re autem hac, ut falsa, ab ipso libenter distentio . Gulielmus Altisiodorensis, quem plures sequuntur in quarto Sententiam cap.de damnatis aliter se ab hac dubitatione extricare nititur, dum Traianu fuisse a diuo Gregorio suscitatum,

bapti Zatumque, ac praeteritorum criminum poemnitentem in sedes ccesestes euolasse, credit. Uerum cum nulla, earum quas commemorauimus,hist

ria prodat,gratis videbitur esse dictum, nulloque prorsus fundamento fulciri. Ex historia enim rei gest totum negotium pedet, ad quam quicquam addere, vel minuere haud licet.Si enim diuus Gregorius Traianum suscitatum baptirasset, aut publice id factum,aut priuatim. Si publice, publicum cunctorum, qui aderant testimonium pat

sceret; si priuatim aliqui saltem nterfuissent qui aquam deferrent, qui Chrisma, diaconorum alia quis secretorum conscius, qui rem tantam post ritati prodidisset. Nullus autem repertus est qui diceret, qui vulgaret:ergo credibile est,ita non a cissisle. Verum cum secreto p otuisset ipse Traia-

47쪽

Diui Gregorii liberatus . ELnus vitae restitui & suscitari, & ad sanctum Pontifice deduci, & occulte baptigari & id diuus Thomas quarto Sententi loco citato, ut probabile asmittat, diuus Vincentius & diuus Antoninus nos

item ut pium, & probabile recipiedum ducimus: huic rei libenti animo assentimur. Ait enim diuus Thomas, De facto Traiani hoc modo potest probabiliter aestimari, quod precibus Beati Gregorij

ad vitam fuerit reuocatus,& ibi gratiam cosequutus sit, per quam remistionem peccatoru habuit,& per cosequens immunitate a poena, sicut etiam apparet in omnibus illis,qui fuerut a mortuis miraculose suscitati, quorum plures constat idolola tras& damnatos fuisse. De omnibus enim similiter dici oportet, quod non erant in inferno finaliter deputati, sed secundum praesentem iustitiam propriorum meritorum: secundum autem superiores causas, quibus prquidebantur ad uitam reuocandi, erat de eis aliter disponendum. Haec D.Thomas. Quo fit ut salutem fuerit consecutus non ab talute, sed praecedentibus Baptismo, fide, gratia, charitate, & poenitentia ante actorum criminum,quae olim admiserat. Solum cum ipso dispensatum a Deo, ut a carceribus infernis perpetuis redemptione assequeretur & libertate,(quod lex communis vetat )diuina dispensatio,& priuilegium peculiare tribuit Bernardinus Corius ora-

. F ab tor

48쪽

et . Traianus ad precestor & historiographus clarus, Mediolanensis, invita Traiani commentuni, seu somnium referta, quod nescio si ipse inuenit, aut ab alijs acceptum in suam historiam transtulit. Post gy2.annos, inquilia morte Traiani decursos, in sepulchro quodam a caementariis erutum craneum humanumis

linguam habens adhuc incorruptam, quod portenti loco ad diuum Gregorium, tunc Romanum Pontificem, delatum, & ab ipso in Dei nomine cuius esset rogatum, imperatoris Traiani, respondit, cuius anima ab obitu in illum usq; diem ta tareis tormentis puniretur. Huius rei admirati mane captus sanctus Pontifex, eiusdemque probitatis , & iustitiae memor, preces cum lachrymis fumdit ad Deum, & ita illius liberationem impetrauit. Quis autem non uideat huiusmodi fabulam sine iudicio esse confictam E Nam cum corpora

imperatorum ed aetate cremarentur, cineresque

Traiani intra auream pilam supra sua columnam fuerint repositi, quali in sepulchro a carmentarijs, repertum craneum ipsius et Quomodo autem linguam incorruptam haberet, quae igne proculdubio fuisset assumpta, etiam quando ossa aliqua semiusta seruarentur. Qualiter eos qui cineres in Bithinia collegerunt,in urbem asportarunt, intra auream pilam reclusere, latuit hoc mysterium,

coementariis reuelatum est Absint procul sab

49쪽

Diui Gregori j liberatus. 23he. Sed & aliam huic parum dissimilem quidam

confinxerunt, nullo, nisi mendaci, innixam fundamento: habui ite inquam 1 raianum filium unicum, imperij succestorem futurum , qui semel equo vectus filium, unicum etiam, viduae protrivit & interemit, quae apud iudices conquaesta, nec exaudita, ipsum Traianum Imperatorem ad bellum proficiscentem adiit, ut ius sibi interempti filii redderet, qui benigne acceptam Vnig nitum suum abdicauit viduae adoptiuum dedit multis firminae opibus, & muneribus elargitis. iCommentitius iste filius Traiani, a quo patre genitus , a qua matre absque prole namque Traianus & Plotina decessere. Quis auctor huius m minit Z In qua historia refertur, siue Traiani, siue Gregorii E Decedenti namque absque liberis Traiano, oportuit Hadrianum cooptare,qui eius in imperio esset successor . . Mirum omnes quo quot utriusque aetate hi storias scrip serunt, hunc filium tacuiste,& nunc demum recentibus istis patuisse. Hae& similes aliae, veris narrationibus,

intersertae fabellae, certissimam historiam suspectam reddiderunt, & inter tot confictas varietates , dubietatis tenebras iniecerunt. Hactenus de illis figmentis. Ad locum unde digressi si

mus , reuertamur. Ioannes diaconus Romanus,

qui diui Gregorij vitam scripsit libr. r. capitul.

50쪽

Traianus ad preces ut proposito argumento satisfaceret,inquit, a iani animam non fuisse Gregorii precibus ab inferno liberatam, & in paradiso reposi tam, quod omnino incredibile videretur,propter illud quod Ioan. s. scriptum ei Ioannis 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto, no intrabit in regnum coelorum: sed solummodo dicitur ab inferni cruciatibus liberata: quod videlicet, potest videri credibile. Quippe cum ita valeat anima in inferno existere, & inferni cruciatus per Dei misericordiam non sentire, sicuti unus gehennae ignis, valet omnes peccatores pariter detinere, sed per Dei iustitiam cunctos non valet exurere . Nam uniuscuiusque quantum meruit culpa, iusto Dei iudicio, tantum s entietur & poena .:Hucusque Ioannes Diaconiv. Cuius solutionem diuus Thomas admi tit,&ea ipse utitur, quarto Sententiarum dist. s.

Sicut & alia Altisiodorensis de Traiano ad vitam reuocato & pq nitente Sed in quasi ionibus disputatis de veritate quaest. C. articulo C. nulli horum adhaeret expresse, sed simpliciter de absoluteir spondet quasi utriusvis tibi optionem dimittens: Et animam Traiani salutem fuiste consecutam suppones diluit argumenta. Sed certe di Scile crederem, quietem a poena, & non integram salutem animae Traiani Deum donasse. Tum quod Damascenus referat, oraculum quod coelitus diuus

SEARCH

MENU NAVIGATION