장음표시 사용
31쪽
i Traianus ad preces querenti ob imagines dei parae & aliorum diuorupropugnatas, hoc sibi detrimentum illatum, ea quae proxime consecuta est nocte, a dei para virgine restituta fuit, signo abscissionis in tanti miraculi fidem relicto. Gregorius item Cedrenus in suis annalibus, sub Leonis terti j imperium,cognomento Isauri, &ob impietatem imaginum quae
Damascenum vixiste testatur: melodijsque comprehendisse eas cantilenes quaS decretum in ecclesijs cani iubet. Et Suidas virum mille doctissio mum prodit, & aetatis suae nulli eorum, qui doctrina illustres fuere, secundum. Inter alia eius scripta canticorum canones Iambicos ; & soluta loratione recenset, quos dicit fuisse incomparabiles, neque quoad vita propagaretur comparati nem ullam admissuros. Franciscus etiam Maur lycus in suo martyrologio, S. Ioannem hunc Damascenum sub Theodosio III. qui Leonem Isaurum precessit,vixisse asseuerat. F. Melchior Cano. hoc idem confirmat lib. locorum Theologicorui I .de humanae historiae auctoritate tractans, licet historiae Traianici liberationis videatur repugnare , quem postea etiam nos impugnabimus. Sed quid opus est alienis testibus, cum ipse eam nobis suis scriptis controuersiam decidat: libro enim quarto orthodoxae fidei cap. II.contra Iconom
32쪽
Diui Gregorij liberatus. Ischo; scribit, eosdemque in libro haeresum Iconori
elastas, & Thymoleontes appellat, a Leone certe Isauro, qui praecipuus fuit, sacrarum imaginum
impugnator & euersor. Eodem praeterea haeresum libro Monotheletas commemorat Cyrum, S.Sergium, & Eus halium, qui damnati sunt in sexta Synodo sub Agathone Papa. Aduersus quos copiose & scripsit lib. 3. de orthodoxa fide cap. I & is. Contat autem synodum sextam, quae fuit ex Constantinopolitanis tertia, sub Agathone Papa anno tertiodecimo imperij Constantini quinti celebratam,qui incidit in annu Christi s g 1. Diuus Gregorius ex hac luce migrauit, anno Go . Colligitur ergo 3 3. annos hos haereticos posteri res diuo Gregorio fuisse, aduersus quos scribit S. Ioannes Damascenus: Quo profecto fit diuum Ioannem Chrysorrhoam, professione monachu, virum sanctissimum, pariter atque doctissimu , Damasci Syric incolam, qui libros quatuor orthodoxae fidei, historiam duorum militum Christi Iosaphat & Barlaam, libros ite haeresum, & de ima ginibus, & orationem defunctos in fide persecta viventium precibus iuuari, scripsit, multis annis diuo Gregorio posteriorem fuisse: potuisseq, optime de illius oratione, & liberatione Traiani certo docuisse. Neque audiendus est Trithemius, qui ibros quatuor orthodoxae fidei scripsit ; alterum
33쪽
Diui Gregorij liberatus. Is homines pro hominibus infidelibus, imp ijsque
damnatis: Aduersus doctrinam, qua cunctos eru- dijt, agere visus, est, si hoc, quod refertur, diuus Gregorius admisit. Nam aut ignorabat Traianuidolatram,& in perfidia sua ob ljsse, aut optime callebat, qualis,ille moriens fui siet: Ignotantia autem & conditionis Traiani & religionis, & quod non esset pro huiusmodi hominibus orandum, non poterat virum docti stimum & historiae & rearum theologicarum fallere. Quod si calluit, non facile est illum a crimine aliquo graui vendicare rquod secus quam sentiret, faceret; & in re grauis. sima, & quae a Theologis, peccatum loetale censetur, delinquere. Si enim pro Daemonibus, iamiam damnatis, non licet preces effundere, non licebit pro animabus condemnatis orare, cu m pares ijsdem iudicentur: iuxta illud Augustini; Si
Scircem patrem meum esse damnatum, non orarem Pro eo plus quam pro diabolo. Tum quia nominori illi & Dcurn,& nos,quam Daemones odio prosequantur: utpote caritate quavis omnimodo destituti. Praeterea decretis pontifici is cautum& interdictum existit, cap.pro obeuntibus 13.q.2.& c. placuit, 23. q.3. Glossa recepta .cap .ex patre, de
sepult. Quae licet posteriora sint siculo Gregorij a satis est, rationes quibus permoti sunt Pontifices ad illa constituenda semper viguisse,& a similibus precibus
34쪽
Traianus ad preces precibus auocasse. Abulensis in commentarijs super quartum librum Regum cap. q. q. 3 .ubi diffuse hoc argumentum tractauit, fatetur diuum Gregorium tortaliter peccasse orando pro Traiano,verum fuisse exauditum, & in poenam peccati supplicio affectum,ut dolore stomachi laboraret. Sed quis, iudici j compos, crederet, Deum exaudisse orationem hominis i taliter in ea delinquentis,ae arduam & inconsuetam rem illi postulanti concessisse E Nec virum sanctissimu & per omnes gradus suae vitarinnocentissimum ita debemus traducere, aut inurere grauissima nota. Ioannes Levita
Romanus, qui vitam diui Gregorij iubente Ioanne VII I. Pot. Rom.scripsit,aliter soluit huc nodu, dicens: Gregorium non exorasse Deum pro Traiano, Sed tantum fleuisse. Sic enim cum non ora set, plangendo potuit exaudiri, sicut Moyses dolendo taceret, potuit clamasse videri. Cui dominus tacenti labijs: quid clamas, inquit, ad mei
Nimirum Deus omnipotens corda renesque scrutatur, & frequenter ea misertus concedit. quq honio quamuis ut carnalis desideret, ea tamen petere non praesumit. Vnde regius psaltes psalmo s. Desiderium pauperu exaudiuit dominus: & desideria cordis eorum exaudiuit auris tua .Ham Ioannes Levita. At ego non video quid referat plus, mente orare, quam voce: cum utrunque sit cor-
35쪽
Diui Gregorii liberatus. Isidis & desiderij manifestatio & voti, quod concipimus, expressa postulatio, DeuS enim nouit corda hominum & oratione magis solicitatur mentis, quam vocis, licet utraque sit illi cara & grata . Tantundem igitur erat, fleuisse diuum Gregorium, de si derasse, optasse, atque si vocis oratione salutem Traiani petiisset: praecipue cum Petrus S Ioannes diaconi divi Gregorii de auctor alius armtiquus qui vita ipsius scri psit aperte prodant ora
se illum & intentissime,& S.IoanneS Damascenus, etiam sacrificium pro anima Traiani obtulisse. Quibus etiam consentit oraculum Beatae Bugitae. a Deo factu super hac re,quod nuper citauimuS. Aliter igitur haec erit obiectio diluenda . Existim re nanque oportet viros singulari Deo necessitate
comunctos, di qui familiarissime ipso viantur,audere plerianque magna & ardua quaeque ab eo. petere,& facere etiam, spiritu Sancto inductos ac
instigitos,a quibus reliqui arcentur, atq; excludutur, quod leue, re m erari u m, a t qu e crimino su m id
facere illis procul dubio esset. Adducemus no pauca exempla tum ex factas literis, tum ex historiis Sanctorum, quae hanc doctrinam satis comprobabunt. Abraham unigenitum filium suum Isaac chi, monitu diuino sacrificare voluit, cum tamen huiusmodi victima: humanae adeo esset interdicta immolatio. Sanson, columnas, quibus innixum
36쪽
Traianus ad preces erat templum Philistinorum,cocutiens, ipsumq;CUertenS, ita ut corruens, ruina non solum Philos eos, sed se perimeret, non vituperatur, sed excusatur, quod spiritu Dei id fecisse creditus fuerit: alius quivis D hoc ausisset, grauissime deliquisset in Deum, homicidaq; haberetur sui ipsius. Augu
stinus nanque primo de ciuitate Dei, excusat San- sonem, quod instinctu diuino id fecerit, quia non potuisset domum tantam propria virtute subue tere,sed virtute Dei, quae non adiuuat ad malum. Cui subscribit diuus Thomas in commentariis su.Reg. per caput H. epistola adHebraeos, lectione . Eodem spiritu diuino motus fuit Elias, cum duos quinquagenarios duces centum militibus stipatos, mistos ab rege Ochogia, ad se capiendum, si spontaneus venire recusaret igne de coelo bis impetrato incunctanter exussit. Hoc, quod Dei proepheta,diuino numine assatus petiit, & obtinuit, duorum ducum, centumq; malitum de agrationem, alius profecto etiam cogitare crinianosum duceret, tantum abest, ut a Deo peteret & impetrare se posse speraret.Numine Dei affatus filius ille prophetie, quendam , ut se percuteret in nomine domini inuitauit, qui cum acquiescere noblet, a Leone occurrente invia (sicut propheta praedixerat) discerptus est. Rursas alium reperitia quo stricto gladio impetit' & vulneratus est. Eodem
37쪽
Diui Gregorii liberatus. I Eode spiritu, & impulsu ductus fuit Eliseus, qui
pueris ei illudentibus in nomine Domini maledixerit, & quadraginta ex illis ursi saltu egressi diascerpserint. Inducere autem quemquam ad vulnera alteri cuiquam inferenda, peccatum esset l*tiferum, nisi diuino quispiam numine afflatus ferucisset S. Marcus Euangelista pollicem sibi, poli fidem Christi susceptam, amputasse legitur, vi s RG cerdotio reprobus haberetur. Apollonia item vi go Alexandrina propria se sponte in ignem proiecit, ad quem erat, si paganismo non assentiretur,
damnanda . Quae tamen martyrio clara in ecclesia celebratur, quod Spiritu sancto impellente id
fecerit: Aliter namq; aut membrum sibi aliquod amputare,aut non coactum, vel vi impulsum se in mortem dedere, nemini licet. Diua Catharina vi go Senensis, quadraginta integris diebuS, plerum tuique cibo & potu quouis abstinuit. Beatus Nicolaus de Saxo, clarus sanctimonia apud Helvetios Eremita,viginti ferme annis, absque ullo prorsus
cibi aut potus genere perstitit, diuino id utrique suggerete numine. Ecquis enim nunc videt si ine dian huiusmodi tentasset, homicidium sui ipsius moliturum,grauissimeque in Deum peccaturum Cum inedia intra septem dies, vel plurimum n uem exanimet. Diuus Thomas apostolus Christicum semel nuptijs filiae regis cuiusdam Indorum E inte
38쪽
v p . Traianus ad preces interfuisset, & a pincerna conuiuij colapho ini quissime impeteretur, duo, legitur apud Abdiam Babyloniae Episcopum libr. p. Si tamen lcgitimus& non potius commentitius liber ille extitit a Domino imprecatum fuisse,& quod parceret in fu turo,& puniret in presenti, ut caeteri huius exemplo cauerent deinceps offendere seruos Christi. Quod mox diuina ultione subsequuta,confirmatum est. Nam ad fontem pincerna egressus, quo ministros aquam in conuiuium deferentes vrg Iet: a leone dilaceratus fuit, membratimque dia scissus. Cuius dextram facrilegam domesticus c, nis apprehendens, per singulos in conuiuio acciabentes circumtulit, ut eadem dextra abscissam iorem famulo Dei gloriam referret quam vivens ignominiam intulerat. Non animo iniuriae vim
dicandae hoc fecit Apostolus, quia magistro omnium didicerat, non propulsandam iniuriam viro perfecto , orandum pro persequentibus,& calumniantibus, maxillam sinistram ei offeredam, qui dextram percuteret: qui Spiritu sancto fuerat olim repletus, Et in Dei amicitia confirmatus:Sed Zelo potius diuino,ut authoritas & reuerentia ministro euangeli j ita apud barbaros cociliaretur: de nossent se seruum esse Dei vivetis, sub cuius protectione, & religione continebatur. Ita enim existimabat, viam faciliorem multo sterni ad euan
39쪽
Diui Gregorii liberatus. Iggelii praedicationem suscipiendam, quam si iniuriam illam Deus inultam relinqueret . Gloriam nanque Dei, no propriam quaerebat:sacut& Apostolus Paulus, qui genus, pei sonam,eruditionem, i cse labores pro Christo susceptos, arcana Dei vasa refert, non inanem sui commendationem , sed ut inde maiorem auctoritatem apud Corinthios conciliaret, qui scicbat melius hac via iugo Christi subditurus , & contenturus etiam, & quando exempla huiusmodi minus secure ex Abdia pete. remus , supersunt innumeri fidei testes, qui vitas
sanctorum scri i serunt, a quibus multo plura huiusmodi pollemus inducere, quae tamen fastidii
causa praetereunda censuimus. Sed iam coroniadem unico exeplo imponamus. Beata Tecta martyr prece sua, Falcon illam, foeminam idolorum cultricem,& a Christi ministerio alienam, eripuit ab inferis, ut testis cit Sanctus Ioannes Damascenus i n sermone de defunctis piorum se stragi js iuuandis. Cuncta illa exempla,quae produximus,&multo plura quae sanctorum virorum & foemina rum producere postemus, satis& manifelle conuincunt, multa ab ipsi gesta esse, quae ituporem N admirationem habeant, neque reliquis ea lictare , quae communes leges & rationem excedant . Admirationi nanque non imitationi excitandae
leguntur, proponunturque: & quod alij absquoi . Ex graui
40쪽
i Traianus ad preces graui peccato facere non pollunt, isti impune fecerunt: quod Dei numine regerentur. Ad instar igitur horum, beatus Ponti ex Gregorius petens
liberationem animae Traiani, non solum crimen
nullu admisi si sed obsequium pristitit Deo, quod spiritu diuino ductus id pollutauerit. Delinque rei quidem alius,qui spiritu Dei peculiari in re simili destitueretur, non diuus Gregorius qui pro be norat impulsu numinis rem se gratam facturum, si liberationem Traiani postularet. Nam si quispiam admitteret, virum Dei in hoc negotio petendo graui ter deliquisse, aut saltem ignoran tia excusari, quod crederet pro huiusmodi damnatis, & infidelibus orationem ad altissimum essum di posse, in altero innocentiae & sanctimoniat be tissimi Pontificis detraheretur,in altero notam illi ignoratiae inurerer, quasi nesciret homo doctifisimus,& tantopere in lege Dei versatus,peccatum
Jqtale esse, pro infidelibus uita functis & damn iis orare: praesertim pro Traiano, g in Christianos ut idololatra quadiu vixit des quierat, & inpfidia paganissimi decesserat. Crime porro istate, nemo viro in Dei obsequio vigilatissimo impingere,citra magna iniuriam & dedecus ipsius potest.Nam si petendo liberationem Traiani crimen aliquod admisisset, clem etiam Dei potius irritasset, quam