M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Mihi concrederet, nisi me ille et ego illum nossem approbe P . CHARMIDES. Enimvero ego nunc Sycophantae huic sycoPhan- 'tari volo: Si hunc possum illo mille nummum Philippo cir

Quod sibi me dedisse dixit: quem ego, qui sit

homo, nescio: Neque oculis ante hunc diem umquam vidi: et ne aurum Crederem Quoi, si capitis res siet, nummUm num quam Credam Plumbeum. Aggrediundii 'st hic homo mihi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo. sYCOPHANTA. Vel trecentis. Η ΛΗΜ IDES.

Haben' tu id aurum, quod accepisti a Charmide P

Atque etiam Philippeum , numeratum illius inmensa manu Mille nummum. CHARMIDES.

Nempe ab ipso id accepisti Charmide PSYC ΟΡΗ ΑΝΤΑ. Mirum quin ab avo ejus, aut proavo acciPerem, qui sunt mortui.

492쪽

TRI NUMMUS

V. Iussi

i 488

Quod ego aurum dem tibi p

Quis tu homo es p

Qui mille nummum tibi dedi, ego sum. Charmides.sYCOPHANTA.

Neque edepol tu is es, neque hodie is umquam eris, auro huic quidem.' Abi sis , nugatori nugari nugatoIi Postulas.

CHARMIDES. Charmides ego Sum. SYCOPHANTA.

Nequidquam hercle est nam nihil auri fero. . Nimis argute obrepsisti in eapse occasiuncula. Postquam ego me aurum ferre diXi, Post tu factus Charmides. Prius tu non eras, quam auri feci mentionem. nihil agis. Proin' tu te itidem, ut Charmidatus es, rursum recharmida.

493쪽

Quis ego sum igitur, siquidem is non sum, qui Sum P

Quid id ad me adtinet p

Dum ille ne sis, suem ego esse nolo, sis mea caussa, qui lubet. Prius non is eras , qui eras: nunc is factus, quitum non eTAS.CII ARI, ID ES.

Age si quid agis.

Quid ego agam p

Dormitas, SeneX. CHARΜIDES. Fassus Charmidem dedisse aurum tibi PSYCOPHANTA. Scribtum quidem. CHARMIDES. ProPeras, an non Properas abire actutum ab his

regionibus, Dormitator, priusquam ego hic te jubeo mul- cui male P

Quamobrem p

494쪽

CHARMIDES.

Quia illum quem ementitus es, ego Sum ipsus Charmides, ouem tibi epistolas dedisse aibas.

SYCOPHANTA. Ipsus es pCΗΑRMIDES. Ipsus , inquam , Charmides sum. SYCOPHANTA. Ergo ipsusne es pCHARMIDES. Ipsissumus. Abi hinc ab oculis. SYCOPHANTA. Enimvero sero quoniam advenis, Vapulabis meo albitratu et novorum aedilium. CHARMIDES. At etiam maledicis pSYCOPHANTA. Immo , salvos quandoquidem advenis,

Dii te perdant: etsi floccifacio, an Periisses Prius.

495쪽

v. 151 ACTUS IV. . SC. III. 401

Ego ob hanc operam argentum accepi: te macto . infortunio. Ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim. Ibo ad illum, renuntiabo, qui mihi tris num mos dedit, Ut sciat, se perdidisse. ego abeo. male Vive et vale. Quod Dii te omnes advenientem Peregre Per dant , Charmides. CHARΜΙDES. Postquam 'ille hinc abiit, post loquendi libero Videtur tempus Venisse, atque OCCRSio. Jamdudum meum ille pectus pungit aculeus, Quid illi negoti fuerit ante aedis meas. Nam epistola illa mihi concenturiat metum In corde, et illud mille nummum quam rem agat. Numquam edepol temere tinniit tintinnabulum: . Nisi qui illud tractat aut movet, mutum 'st,taCCt. Sed quis hic est, qui huc in Plateam cursuram

incipit pLubet observare, quid agat: huC concessero.

T Λ S I M E , fac te Propere Celerem , recipe te ad dominum domum;

496쪽

Ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua. Adde gradum i approperat jamdudum factum St, quom abisti domo. Cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent , Si abieris ab heri quaestione. ne destiteris curreret Ecce hominem te, Stasime, nihilii satin' in thermopolio Condalium es oblitus , postquam thermopotasti gutturem p

Recipe te, et recurre Petere re Te enti. CHARMIDES.

Huic, quisquis est, Curculio 'st exercitor: is hunc hominem Cursu

Quid, homo nihili, non pudet te P tribusne te Poteriis Μemoria esse oblitum P an Vero, quia cum frugi hominibus Ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus P Theruchus fuit, Cerconicus, Crinnus , Cercob lus, Collabus,

in is

oculicrepidae , Cruricrepidae , Ferriteri, Mastigiae. Inter eosne homines condalium te redipisci postulas , Quorum eorum unus subripuit currenti cursori Solum p

497쪽

v. 17 ACTUS IV. SC. III. Asa

Ita me Dii ament, graphicum furem l

Quid ego , quod periit, petam p

Nisi etiam laborem ad damnum apponam epithecam insuper pQuin tu quod periit, Periisse ducis P cape vorsoriam.

Recipe te ad herum. CHARMIDES. Non fugitivos est hic homo, conmeminit domi. sΤΑSIΜUS. Utinam Veteres mores, Veteres Parsimoniae Potius majori honori hic essent, quam mores mali. CHARΜIDES.

Dii inmortalest hasilica hic quidem facinora inisceptat loqui.

Nam nunc mores nihil faciunt, quod licet, nisi quod lubet. Ambitio jam more sancta 'st, libera 'st a legibus. Scuta jacere, fugereque hostes, more habent licentiam :Petore honorem pro flagitio, more fit. CHARMIDES. Morem inprobum lsTA SIMUS. Strenuos praeterire , more fit.

498쪽

CHARMIDES.

Nequam quidem. sTA SIMUS. Mores leges perduXerunt jam in Potestatem. Suam, Magis quis sunt obnoXiosi quam parentes liberis. Eae miserae etiam ad Parietem sunt fixae clavis ferreis, Ubi malos mores affigi nimio fuerat aequius. CH ARMIDES. Lubet adire atque aPPellare hunc: verum ausculin' to Perlubens. Et metuo, si conpellabo, ne aliam rem occipiat loqui.sTA SIMUS. Neque istis quidquam lege sanctum 'st. Ieges mO-1i serviunt. Mores autem rapere PIOPerant, qua Sacrum , qua Publicum. , CHARMIDES.IIercle istis malam rem magnam moribus dignum 'st darit is ΤΑSIΜUs. Nonno hoc publice animum advorti P nam id genus hominum omnibus Universis est advorsum, atque omni POPVlo malo facit: Male fidem servando, illis quoque abrogant etiam fidem rQui nihil meriti: quippe ex eorum ingenio ingenium horum Probant.

499쪽

ACTUS IV. SC. LII. 43495

Hoc qui in mentem Venerit mihi, reipsa modo

Si quis mutuom quid dederit, sit pro proprio

ἡ Perditum. Juom repetas, inimicUm amicum beneficio invenis tuo. Si mage exigere cupias , duarum rerum eXoritur optio:

Vel illud, quod credideris, perdas; vel illum

amicum amiSeris. CHARMIDES. Meus est hic quidem Stasimus servos. STAS I ΜUS. Nam ego talentum mutuom

Quod dederam, talento inimicum mihi emi, amicum vendidi. Sed ego sum insipientior, qui rebus curem Publicis Potius, quam id quod PrOXUmum 'st, meo tergo

tutelam geram. Eo domum. CHARMIDES.

Heus tui adsta illico. audi, heus tul

Quid si egomet te velle nolo P

500쪽

Pol ego emi, atque argentum dedi. Sed si non dicto audiens est, quid ago Ps T A S I Μ M S. Da magnum malum. CHARMIDES. Bene mones: ita facere certum 'stis T A SIMUS.

Nisi quidem es obno ius. CHARMIDES. Si bonus est, obnoxius sum: sin Secus est, faciam uti jubes.sTAS I ΜUS. Quid id ad me adtinet, bonisne servis tu utareian malis pCΗΑRΜΙDES. Quia boni malique in ea re pars tibi est.

STA SIMUS.Ρartem alteram

Tibi permitto, illam alteram ad me, quod boni

Si eris meritus, fiet. sed respice ad me huci ego sum Charmides.

SEARCH

MENU NAVIGATION