M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Non gravabor. faciam ita, ut Vis. CALLICLES. Probus es. eo, ut illum eVocem. CHARMIDES. Miserum 'st, male Promerita, ut merita, sit mihi ulcisci non licet. CALLICLES.

Aperite hoc, aperite propere, et Lesbonicum, si domi 'st, foras Evocate: ita subitum 'st, propere quod eum Com

Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit subito foras pCALLICLES. Benevolens tuus atque amicu 'st. LESBON I C s s.

Satin' salvo P dic mihi.

C A L L L C L E S. Recte. tuum Patrem rediisse salvom Peregre, gaudeo. LESBONICUS.

Quis id ait P

Tuti' vidisti pCALLICLES. Et tute idem videas liceat.

512쪽

368 TRINUMMUS. ACT. V. SC. II. v. 56

Si quid tibi, pater , laboris P

Nihil evenit, ne time: Bene re gesta salvos redeo: si tu modo frugi esse vis, Haec tibi pacta 'st Callicii filia

LESBONICUS.

Ego ducam, Pater: Etiam et si quam aliam jubebis.

CHARMIDES. Quamquam tibi succensui. CALLICLES. Miseria una uni quidem homini 'st affatim CHARMIDES. Immo huic parum 'st. Nam si pro peccatis centum ducat UXOres, Parum 'st. LESBONICUS. At jam posthac temperabo. CALLICLES. Dicis: si facias modo. LESBONICUS. Numquid caussae est, quin UXorem Cras domum ducam pCHARΜIDE 4. Optuma est, licet. Tu in perendinum paratus sis ut ducas. Plaudite.

513쪽

Μ. ACCI PLAUTI

514쪽

DRAMATIS PERSONAE.

STRABA X, adolescens ruSti M. ANCILLA altera.

515쪽

5 in

ARGUMENTUM

Ut quibusdam videtur P R I S C Ι Α Ν Ι.

TRES unam pereunt adulescentes mulierem, Rure unus, alter urbe. Peregre tertius. Utique ista ingenti militem tangat bolo. Clam supposuit sibi clandestino editum. Vi magna servos eat ac trucibus moribus . Lupae ne rapiant domini parsimoniam. . Et is tamen mollitur. Miles ad enit. Natique cauSsa dat propenSa munera. Tandem conprenae pater cognoScit omnia. Utque illam ducat, qui vitiarat . convenit: Suumque is repetit a meretrice subditum.

CAMERARII. HAEc Comoedia est altera. quam Ciceroni inprio mis placuisse. de Catone intelligi potest . ut retulimus in Pseudolo. Et quamvis mendosissima et lacera ad nos pervenerit: tamen quasi de ungue leonem, aut dec*lmo fruges aestimant, ita de his reliquiis praesta)rtia hujus fabulae plane judicatur. Argumentiam taleeSt. Meretrix quaedam callida et astuta. et famulitio

516쪽

ARGUMENTU Μ.

atque rebus omnibus ad fallacias et fraudes instructa.

pellicit in amorem sui tres adolescentes: unum urbanum, quem celeriter conscit: alterum rusticum, qui profusus est in dando: tertium militem, cujus stoliditate abuti. et quem compilare cupiens, simulat se ex ipso GSe gravidam e et hoc persuadet credulo. Ut enim hoc genus fastuosum , ita et stolidum est. Erat rustico servus immitis. et cui doleret corrumpistium herilem: sed et ille tamen mutatur, et desinit esse saevus Seu truculentus; nam hinc nomen fabulae indiatum est. Ut autem minus simplex argumentum eSSet. inseritur et νirginis stuprum, compressae per vim ab tirbano e quae cum stliolum peperisset, hunc meretrix sibi supposuit allatum a tonstrice. Ac re palam facta. virgo urbano nubit, et ille a meretrice puerum repetit. ac amores hos relinquit. Ita retinet meretrix par am rorum, rusticum ac militem : et in ludiscando ac de

opoliando milite delicias facit. Fabula habet formam

eorum poematum, quae μθ υς appellant. Si autem ita depravata et corrupta a librariis, ut aliquoties fuerit mihi in animo, me editurum non esse illam. Scite vero, et, ut Plautus loquitur . nnnis graphice expressa est levitas, et malitia et fraudulentia mersea ricia οῦ et quantopere desipiant in amore et voluptatum illecebris simplices οῦ et quod isto genere hominum a quod se primum erae vult, et virtutis ac dignitatis pos sessionem propriam esse ducit. nihil re ipsa plerumque sit vanius. neyue futilius.

517쪽

PROLOGUS.

ER P ARVAM partem postulat Plautus loci De vostris magnis atque amoenis moenibus, Athenas quo sine architectis Conferat. Quid nunc p daturin' estis, an non 8 adnuunt. Meditor equidem vobis me ablaturum sine Mora. quid si de vostro quidpiam orem' abnuunt. En mehercle in vobis resident mores pristini, Ad denegandum ut celeri lingua utamini. Sed hoc agamus , qua huc ventum 'st gratia. Athenae istae sunto, ita ut hoc est Proscentum, Tantisper dum transigimus hanc Comoediam. Hic habitat mulier, nomine quae est Phronesium. Haec hujus saecli mores in se possidet ;Numquam ab amatore suo postulat id quod datum 'st; Sed reliquam dat operam ne sit reliquum, Poscendo atque auferendo, Ut mos est mulierum. Nam omnes id faciunt, quom se amari intellegunt. Ea Se Peperisse puerum simulat Militi, Quo citius rem ab eo auferat cum Pulvisculo. Quid multa P aetas huic si superet mulieri, Is cum anima ad eam habentiam everrerit.

Fol. III.

518쪽

TRUCULENTUS.

V. I

ACTUS PRIMUS.

DINARCHUS.

ou omnig aetas ad perdiscendum sat e8t Amanti, dum id Perdiscat, qUot Pereat modis.

Neque eam rationem eapse umquam edocet Venus , Quam penes amantum Summa summarum redit, Quot amans eXemplis ludificetur, quot modis Pereat, quotque eXOretuT exorabulis.

Quot illic blanditiae, quot illic iracundiae Sunil quot sui pericla amandat Dii, vostram fidem l liuil

Ouid pederandum 'st etiam, praeter munera PPrimumdum miros annua: is Primus holu'st. Ob eam tris noctes utor. interea loci Aut aera, aut Vinum , aut oleum, aut triticum

TenIat, benignusne an bonae frugi sies. Quasi in piscinam rete qui jaculum parat: Quando abiit rete PessUm, tum adducit sinum: Sin jecit rete; pisces ne effugiant, caVet: Dum huc dum illuc reti eos inpedit Pisces, usque adeo donicum eduXit foras. Itidem est amator. si id, quod oratur, dedit, Atque est benignus Potius quam frugi bonae, Adduntur noctes: interim ille hamum vorati

519쪽

Si semel amoris Poculum accePit mere, Eaque intra Pectus se penetravit Potio , Extemplo et ipsus periit, et res, et fides. Si iratum 'st scortum sorte amatori suo , Bis periit amator, ab re atque animo simul.

Sin alter alteri potior est, idem perit: Si raras noctes ducit, ab animo perit: Si incrobravit; ipsus gaudet, res PCrit. Ita disciplina in aedibu 'st lenoniis, Priusquam unum dederis, rentum quaa Poseat,

Parat.

Aut aurum periit, aut conscissa Pallula 'st, Aut emta ancilla, aut aliquod Vasum argenteum, Aut vasum alienum aliquod, aut lectus dapsilis , Aut armariola Graeca, aut aliquid semper est Quod pereat, debeatque amans SCorto suo. Atque haec celamus nos damna, una industria Uuom rem fidemque nosque nosmet perdimus, Ne quid parentes, Neu cognati sentiant. Quos quom celamus, Si DXimus conscios, Qui nostiae aetati tempestivo temperint, Unde anteparta demus PostPartoribias, Faxim lenonum et scortorum ut Plus est, minus Et minus damnosorum hominum , quam nunCSunt, Siet. Nam nunc lenonum et scortorum Plus est fere, Quam olim muscarum 'st, quom Caletur maXume.

Nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias Scorti lenones Piasi sedent quotidie. Ea nimia est ratio; quippe qui certo scio,

520쪽

ue 16 TRUCULENT V S.

Aeri plus scortorum esse jam quam Ponderum: Quos quidem quam ad rem dicam in argentariis Referre habere, nisi Pro tabulis, nescio, Ubi aera perscribantur usuTaria: Accipiat illico expensa, neque Censeat. Postremo in magno populo, in multis hominibus νRe placida atque otiosa, victis hostibus, Amare oportet Omnis, qui, quod dent, habent. Nam mihi haec meretrix, quae hic habet, Ρhronesium, Suum nomen omne eX Pectore eXmovit meo,

Phronesium. nam Phronesis est sapientia. Nam me fuisse huic fateor summum atque in- . timum di Ouod amantis multo Pessumum 'st Pecuniae. Eadem, Postquam alium reperit, qui Plus daret, Damnosiorem, me EXinde amoVit loco, Quem infestum ac odiosum sibi esse memorabat mala, Babyloniensem militem: is nunc dicitur Venturus Peregre. eo nunc conmenta est dolum, Peperisse simulat sese, ut me extrudat foras, At pie ut cum solo Pergraecetur milite: is Eum esse simulat militem puero Patrem.

Quid isti suppositum puerum Opias PeSsumae PMihi verba retur dare sese P an me censuit Celare se potesse, gravida si foret pNam ego Lemno advenio Athenas nudius tortius, Logatus hinc quo cum Publico imperio fui.

Diuiti rod by Coc

SEARCH

MENU NAVIGATION