M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

POENULUS.

V. st

MILPHIO. Vide sis calleas. COLLYBISCUS. Quid opu 'st .verbis P callum aprugnum callere aeque non Sinam. MILPHIO. Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hane fallaciam. COLLYBISCUS.

Quin edepol condoctior sum, quam Tragoedi

aut Comici. MILPHIO. Probus 1lomo es. AGORASTOCLES. Adeam diropius. adsunt testeS. MILPHIO.

Tot quidem Non potuisti adducere homines magis ad hanc

rem idoneoS. Nam istorum nullus nefastu 'st; comitiales sunt meri: Ibi habitant: ibi eos conspicias, quam Praetorem saepiUS. Hodie juris coctiores non sunt, qui lites creant,

Quam sunt hi: qui si nihil est litium, lites serunt.

Dii te perdant.

Vos quidem hercle, conmendo, quom qui- qui tamen,

52쪽

Et bene et benigne facitis; quom hero amanti

operam dati S. ' i

Sed isti Jam sciunt, negoti quid sit P

AGORASTOCLES. omnem rem ordine. MILPHIO. Tum vos animum advortite igitur. hunc vos ima nonem Lycum

Novistis. - ',

ADVOCATI. Facile. COLLYBISCUS. At ego Pol eum, qua Sit facie, nescio. Eum volo mihi demonstretis hominem. ADU OCATUS. Nos curabimus. Satis PraeceptUm. AGORASTOCLES. Hic trecentos nummos numeratos habet. ADVOCATUS. Ergo nos inspicere oportet istuc aurum, Agorastocles, Ut sciamus, quid dicamus moX Pro testimonio. AGORASTOCLES. Agite, inspicite: aurum 'St. COLLY BISCUS. Ρrofecto, spectatores, Comicum:

incerato hoc pingues fiunt auro in barbaria

boves.

Verum ad hanc rem agundam Philippum est.

53쪽

48 POENULUS.

V. 23 ADVOCATUS. Ita nos assimulabimus. COLLYBISCUS. Sed ita assimulatote, quasi ego sim Peregrinus. ADVOCATUS.

Scilic t. Et quidem quasi tu nobiscum adveniens hodie

oraveris, Liberum ut conmonstraremus tibi locum et voluptarium , Ubi ames, Potes, Pergraecere. MILPHIO. Heu, edepol mortalis malost AGORASTOCLES. Fgo enim docui. . ΜILPHIO.

Quis te Porro

COLLYBIsCUS. Agite, intro abite, Agorastocles: Ne hic vos mecum conspicetur leno: neu fallaciae Praepedimentum objiciatur. MILPHIO. Hic homo sapienter saPit.

Facite, quod jubet.

AGORASTOCLES. Abeamus. sed vosi satis dictum 'st PCOLLYBISCUS.

Abi.

Abeo. quaeso, Dii inmortales l

54쪽

COLLYBISCUS.

Quin abis p

AGORASTOCLES. Abeo. MILPHIO. Sapis. COLLYBISCUS. Sit tace. ADVOCATUS.

COLLYBISCUS. Fores hae fecerunt magnum flagitium modo. ADVOCATUS.

Quid id est flagiti p

COLLYBISCUS.Crepuerunt Clare. AD UOCATUS. Pone nos recede.

Dii te perduint.

COLLYBISCUS. Fiat ADVOCAT Us. Nos priores ibimus.. COLLYBISCUS. Factunt, scurrae quod Consuerunt: Pone sese homines locant. ADVOCATUS.

Illic humo est qui egreditur leno.

COLLYBISCUS. Bonus est: nam similis, malo est,

55쪽

Jam nunc ego illi egredienti sanguinem exsu- gam Procul.

IAM istuc ego revortar, Miles: convivas Volo Reperire nobis commodos, qui una sient: Interibi attulerint eXta: atque eadem mulieres Jam ab re divina credo apparebunt domi Sed quid huc tantum hominum incedunt P ec quidnam asserunt pEt ille chlamydatus quisnam est, qui sequituT Procul P

Aetoli cives te salutamus , Lyce :Quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi, Et quamquam bene Volumus leviter lenonibus. L Y C U s. Fortunati Omnes sitis, quod certe scio Nec fore, nec fortunam id situram fieri. ADVOCATUS. Istic est thesaurus stultis in lingua situs, Ut quaestui habeant male loqui melioribus. L Y C U s. Viam qui nescit, qua deveniat ad mare,

56쪽

Εum OPortet amnem quaerere comitem sibi. Ego male loquendi vobis nescivi viam: , Nunc vos mihi amnes estis: Vos certUm 'St Sequi. Si benedicetis, vostra TiPA VOS SEquar: Si maledicetis, vostro gradiar limite. ADVOCATUS. Malo benefacere, tantumdem 'st Periculum, Quantum bono malefaCETC. I. Y C U S.

Qui vero R

Malo si quid benefacias, id beneficium interit:

Bono si quid malefacias , aetatem eXPetit. L Y C U S. Facete dictum. sed quid istuc ad me adtinet pADVOCATUS. Ouia nos honoris tui caussa huc ad te venimus.

Quamquam bene Volumus leviter lenonibus. L Y C U S.

Si quid boni apportatis, habeo gratiam.

ADVOCATUS. 'Boni de nostro tibi nec serimus, nec damus, Neque Pollicemur, neque adeo volumug datum. L Y C U S. Credo hercle vobis: ita vostra 'st benignitas. Sed quid nunc voltis PADVOCATUS. Hunc chlamydatum quem Vides , Et Mars iratu 'st.

D et

57쪽

V. 33 IaCOLLYBISCUS. Capiti vostro istuc quidem.

ADVOCATUS.

Hunc nunc , Lyce, ad te, diripiendum , adducimus. COLLYBISCUS.

Cum praeda hic hodie incedet venator domum. Canes conpellunt in Plagas Iepide Lycum.

Quis hic est p

ADVOCATUS. Nescimus nos istum quidem, qui siet. Nisi dudum a mani ut ad portum Processimus, Atque istunc e navi exeuntem oneraria Videmus. adiit ad nos eXtemplo exiens a Salutat: resPondemus. COLLYBI ACUS. Mortales malost Ut ingrediuntur docte in sycophautiam lL Y C U S.

Quid deinde p

ADVOCATUS.

Sermonem nobiscum ibi copulat. Ait se phregrinum esse hujus ignarum oppidi. Locum sibi velle liberum praeberier, Ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduxi

Tu, si te Dii amant, agere tuam rem occasio 'st. L Y C U S.Itane ille est cupiens P

58쪽

AD UOCATUS.

Aurum habet l

Locum lepidum dabo.

At enim hic clam furtim esse volt, ne qui sciant, Neve arbiter sit. nam hic latro in Sparta fuit, Ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum. Inde nunc aufugit, quoniam capitur OPPidum. COLLYBISCUS. Nimis lepide de latrone, de Sparta OPtume. L Y C U S. Dii Deaeque vobis multa bona dent, quom mihi Et bene praecipitis, et bonam praedam datis.

ADVOCATUS.

Immo ut ipse nobis diXit, quo accures magis, Trecentos nummos Philippos portat Praesidi.

ReX sum, si ego illum hodie hominem ad me

Quin hic quidem tuu 'St.

Obsecro hercle hortamini, Ut devortatur ad me in hospitium Optumum.

59쪽

n POENULUS. v. 6 1

ADVOCAT Us. Neque nos hortari, neque dehortari decolHominem peregrinum : tuam rem tu ages, si saPlS. Nos tibi palumbem ad aream usque adduximus: Nunc te illum melius capere, si captum esse Vis. L Y C U S.

Iamne itis P

COLLYBISCUS.

Quid, quod vobis mandavi, hospites p

ΑDVOCATUS. Cum illoc te melius tuam rem, adulescens, loqui: Illic est ad istas res Probus, quas quaeritas. COLLYBISCUS. Videre equidem vos vellem, quom huic aurum

darem . ADVOCATUS.

Illinc procul nos istuc inspectabimus. COLLYBISCUS. Bonam dedistis mihi operam. L Y C U S., It ad me lucrum. coLLYBISCV s. Illud quidem, quorsum asinus caedit calcibus. L Y C U S. Blande hominem Conpellabo. hospes hospitem Salutat: salvom te advenire gaudeo. COLLYBISCUS. Multa tibi Dii dent bona, quom me salvom esse

60쪽

V. 75

Hospitium te unt quaeritare. COLLYBISCUS. Quaerito. L Y C II S. Ita illi dixerunt, qui hinc a me abierunt modo, Te quaeritare a muSCiS.CULLYBISCUS. Minime gentium. L Y C U S.

Quid ita p

COLLYBISCUS.

Quia a muscis si mihi hospitium quaererem, Adveniens huc irem in carcerem recta VId. Ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius, Quam regi Antiocho oculi curari solent.

Edepol nae tibi possum illum festivom dare, Siquidcm potes esse pati te in lepido loco, In lecto lepide strato, lepidam mulierem

Conplexum contrectare te. COLLYBISCUS. . Is , leno, viam. L Y C U S.

Ubi tu Leucadio , Lesbio , Thasio, Coo ,

Vetustate vino edentulo aetatem inriges :Ibi te replebo usque unguentum eccheumatis.

Quid multa verba P faciam, ubi tu laveris , Ibi ut balneator faciat Unguentariam. Sed haec latrocinantur, quae ego diXi omnia.

SEARCH

MENU NAVIGATION