M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

56 POENULUS. v. Set

Quid ita p

Quin hercle accipe e tu non mavis, quam ego

darea

L Y C U S. Quin sequere me intro. COLLYBISCV s. Duc ergo me intro, addictum tenes. ADVOCATUS.

Quid si evocemus huc foras Agorastoclem, Ut ipse testis sit sibi certissumus PHeus tui qui furem captas, egredere ocius, Ut tute inspectes aurum lenoni dare.

JUID est y quid voltis, testes P

ADVOCATUS. Specta ad deXteram. Tuus servos aurum ipsi lenoni .clatat. COLLYBISCUS. Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei

62쪽

Edepol fecisti prodigum promum tibi.

Age, eamus intro. COLLYBISCUS. Te sequor. L Y C U S.

Age, age, ambUla. Ibique reliqua alia fabulabimur

COLLYBISCUS. Eadem narrabo tibi res Spartiaticas. L Y C U S. Quin sequere me ergo. COLLYBISCUS. Abduc intro. addictum tenes. AGORASTOCLES. Quid nunc mi auctores estis PADVOCATUS. Ut frugi sies. AGOR AsTOCLES. Quid si animus esse non sinit PADUOCATUS. Esto, ut sinit. AGORASTOCLES. Vidistis, leno quom aurum accepit PA D V o CATI. VidimUS. AGORASTOCLES. Eum Vos esse meum servom scitis P

63쪽

ADUOCATI.Scivimus. AGORASTOCLES.

Rem advorsus populi saepe leges PADVOCATI.Scivimus. AGORASTOCLES. Hem l istaec volo ergo vos conmemini SSe omnia, MOX quom ad Praetorem usus veniet. ADVOCATI.MeminerimULAGORASTOCLES.

Quid si recenti re aedis pultem P

Si pultem, non recludet.. AD UOCATUS. Panem frangito. AGORASTOCLES. Si exierit leno, censetis hominem interrogem, Meus servos si ad eum venerit, nec ne PADUOCATUS.

Quippini P

AGORASTOCLES.

Cum auri ducentis inummis Philippis p

Quippini P

Ibi extemplo leno errabit.

64쪽

v. 21

Qua de rep

- Rogas p

Quia centum nummis minus dicetur. AD UOCATUS.. Bene putas. AGORASTOCLES. Alium censebit quaeritari. ADVOCATUS. Scilicet. AGORΑsTOCLES. Extempdo denegabit.' ADVOCAT Us. Juratus quidem. AGO RASTOCLES. Homo furti sese adstringet. ADVOCATUS.

Haud dubium id quidem 'st.

AGORASTOCLES. Quantum quantum ad eum erit delatum. ADVOCATUS.

Quippini p

- . AGORASTOCLES. Diespiter vos perduit. ADVOCATUS.

Te quippini P

AGORASTOCLES . .

Ibo et pultabo januam hanc.

65쪽

Ita quippini P

AGORASTOCI. ES. Tacendi tempus est: nam crepuerunt fores. Foras egredier video lenonem Lycum. Adeste , quaeso. ADVOCATUS.

Quippini P quin si voles ,

operire capita , ne nos leno noverit, Qui illi malae rei tantae fuimus inlices.

OUSPENDANT omnes nunc jam se haruspices. QuM ego illis posthac, quod loquantur , CTe duam PQui in re divina dudum dicebant, mihi

Malum damnumque maXumum Portendier, Is explicavi meam rem postilla lucro. AGORASTOCLES. Salvos sis, leno.L Y C U S. Dii te ament, Agorastocles. AGORASTOCLES. Magis me benigne nunc salutas, quam antidhac. L Y C U S. Tranquillitas evenit, quasi naVi in mari:

66쪽

Utcumque est Ventus, erin velum Vortitur. AGORASTOCLES. Valeant apud te, quas volo, atque haud te volo. D Y C U S. Valent, ut postulatum 'st, Verum non tibi. AGORASTOCLES.

Mitte ad me, sodes, hodie Adelph.sium tuam , Die festo celebri nobilique Aphrodisiis.

Calidum prandisti prandium hodie P dic mihi.

AGORASTOCLES.

Quid jam p

D Y C U S. Quia os nunc frigefactas, quom rogas. AGORASTOCLES. Hoc age sis, leno. seoom esse audivi meum

Apud te.

L Y C U S. Apud me P numquam factum TePeries. AGORASTOCLES. Mentire. nam ad te venit, aurumque adtulit. Ita mihi renuntiatum 'st, quibus credo satis. L Y C U S. Malus es; captatum me advenis cum testibus. Tuorum aPud me nemo est, nec quidquam tui. AGORASTOCLES. Mementote illuc, Advocati. ADVOCATI.Meminimus.

67쪽

64 POENULUS. v. 23

Ha ha hel Jam teneo quid sit; perspeXi modo. Hi, qui illum dudum conciliaverunt mihi Peregrinum Spartanum, id Munc his cerebrum

uritur, Me esse hos trecentos Philippos facturum lucri. Nunc hunc inimicum quia esse sciverunt mihi, Eum allegaverunt, suum qui servom diceret Cum auro esse apud me. conPosita 'st fallacia, Ut eo me Privent, atque inter se dividant. Lupo agnum eri Pere Postulant, nugas agunt. AGORASTOCLES. Nogasne Uud te esse aurum, nec Servom meum PL Y C U S. Nego: et negando, si quid resert, ravio. ADVOCATUS.

Peristi, leno. nam iste est hujus villicus, Quem tibi nos esse Spartiatem diximus, Qui ad te trecentos modo Philippos detulit.

Idque adeo in istoc aurum inest marsuPio. L Y C U S. Vae vostrae aetati l ADVOCATUS. Id quidem in mundo est tuae. AGORASTOCLES. Age, omitte actutum, furcifer, marsUpium: Manifesto fur es mihi. quaeso , hercle operam dates Dum me Nideatis servom ab hoc abducere.

68쪽

Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario. Consulto hoc factum 'st, mihi ut insidiae fierent. Sed quid ego dubito fugere hinc in malam cru-Cem di

Priusquam obtorto collo ad Praetorem trahor PEheul quam ego habui ariolos haruspices luui si quid boni promittunt, pro spisso eVenit: Id quod mali promittunt, Praesentarium 'St.

Nunc ibo, amicos consulam, quo me modo Suspendere aequom Censeant PotiSSumum.

A G O R A S T O C L E S. COLLYBI SCUS, AD UOCAT T. AGORASTOCLES. Λ GΕ tu progredere, ut testes videant te ire istinc for . Estne hic servos meus pCOLLYBISCUS. Sum mehercle vero, AgoTastocles.' AGORASTOCLES.

Quid nunc, sceleste leno'

Quicum litigas,

Abscessit. AGORASTOCLE s. Utinam hinc abierit malam crucem.

69쪽

6ι POENULU S. v. 5

ΛDVOCATUS. Ita nos velle aequom 'st. AGORASTOCLES. Cras subscribam homini dicam. COLLYBISCUS.

Numquid me P

AGORASTOCLES. Abscedas, sumas omatum tuum. COLL BISCUS.

Non sum nequidquam miles factus: paullulum Praedae intus feci, dum lenonis familia Dormitat: eXtis sum satur factus Probe. Abscedam hinc intro. AGORASTOCLES.

Factum a vobis comiter. Bonam dedistis, Advocati, operam mihi. Cras mane, quaeso, in comitio estote obViam. Tu sequere me intro. Vos Valete. ADVOCATUS. . . Et tu Vale.

Injuriam illic insignite postulat:

Nostro se ire nos sibi censet cibo.

Verum ita sunt isti nostri divites: Si quid benefacias , levior Pluma 'st gratia: Si quid peccatum 'st, plumbeas iras gertant.

DOmos abeamus nostras, sultis, nunc iam:

Quando id, quoi rei operam dedimus, inpetr

70쪽

. MILPHIO. ExspEcio quo pacto meae technae Proces surae sient. Studeo hunc lenonem Perdere, velut meum herum miserum macerat. Is me autem Porro Verberat, incursat Pugnis , calcibus. Servire amanti, miscria 'st; Praesertim qui, quod' amat, caret. Atati e fano recipere video se Syncerastum Lenonis servum: quid habeat sermonis auscultabo.

SYNCERASTUS, MILPHIO. SYNCERASTUS.

SATIs spectatum 'st, Deos atque homines ejus negligere gratiam , Quoi homini herus est consimilis, velut ego habeo nunc hujusmodi. Neque Perjurior, neque Prior alter .UsqUam eStgentium,

SEARCH

MENU NAVIGATION