장음표시 사용
11쪽
ne parum id curo), nunquam amisit, fraterne tamen communicavit cum Neptuno ηὶ, cum Mercurio 2), cum Baccho qui non ea contontus insuper et jaclanctiae et ignaviae partes sibi vindicavit 3J, palerne velut pretiosam hereditatem transmisit suis aemulatoribus et ut ita dicam illis,
Cynicis nempe qui illum suum αρχηγεriis et Deum agnoscebant ε). Non multo reverentiora Iris audit quae rebellis Ρisthaeteri lascivas minas tolerare cogitur 5J Vulcanus cni claudicatio exprobatur 6); et ipse Iupiter qui nunc Pluto postponitur, nunc accusatur qu0d patrem 8)vinxerit, quod periuros sis negligat et innocuas quercussulmine seriat. Inde acile apparet antiquae comoediae poetas, ab iis enim omne hos locos sumsimus, nullum fere modum in Diis irridendis relinuisse. Nolim tamen eos impietatis accusare, quippe qui scribant ad ocandum neque ullum sinem serium sibi proponant. Et alios omittam, Aristophanes, quamvis in iis irridendis prorsus ingeni indulgeat et omnes frenos animi lasciviae remittat, adeo non religionem labefactare meditatur aut hostilem adversus Deos animum gerit, ut illos contra philosophos studiosissime acerrime, aliquando nimis violenter defendat. Atque equidem illius sabulas quae cum eorum et imprimis Bacchi auspiciis agerentur, et Diis et Baccho maledicebant, cum illis estis
12쪽
libenter contulerim quae olim in sacra Christianorum sedetania licentia lasciviaque celebrabantur. Finge tibi Mosem cornibus ornatum, Balaam asinam aures panno indutam et ad dextram Evangelii stantem, sacerdotes ter canentes hi, han, aut etiam vetera calceamenta in turibulo cremanteS, edentes, potantes, saltantes quid magis inverecundum et sacrilegum potest excogitari Imprudenter tamen fecisset qui Mosi solemnia cornua eripere, asinam ad stabulum remittere potores lemplo expellere voluisset. Omnium in se, credo, odium concitavisset quasi male curi08us, male superbus homo qui publicum gaudium
calumniaretur et se unum tu quam caetero omnes,
videre vellet. Num ideo credendum est illis temporibus spretam fuisse religionem Minime juvabat quidem ad breve et exiguum tempus genio indulgere estivisqu0 et
jocosis spectaculis animos recreare, sed quicumque serio neque per jocum vel minime Christianam fidem con batur labefactare, is protinus lacessebatur, suas opiniones retractare jubebatur, librum si quem condiderat, comburere, selix si ipse cum libro in ignem non injiceretur. Testis Berengerius, testis infelix Doletus. Iam vero populus nuper tam irrevecundus erga religioliem et Deum,
religionis et Dei hostes, haereticos scilicet inexpiabili odio persequebatur, incredibili surore impugnabat, immani crudelitate interficiebat Haud longe aliter Athenis se res habebant neque valde mirandum qui philosophos, aliquando etiam . si iis placeret, poetas tragicos impietatis
accusarent, propterea quod vel modestissimis et verecundissimis verbis adversus eos disserebant aut disserere videbantur, eosdem maxima requentia, maximo plaUSU, Summis honoribus comoedias excepisse in quibus Dii ultima audirent, omnibus conviciis, omnibus opprobriis lacer
13쪽
rentur Persona comica dabat infinitam poeta licentiam: eum probe intelligebant spectatores nihil aliud velis quam et sibi et aliis risum movere. Verum si quis Deos serio aggrediebatur, eum serio et ipsi persequebantur;
ostenderunt in Socrate, ostendissent et in rotagora, Anaxagora et Aristotele, nisi Anaxagoras a Pericle prolectus fuisset, Protagoras et Aristoteles prudenter fugam cepissent. Quod si ex antiqua et media ad novam comoediam transimus, longe aliam aciem rerum videbimus poetasque inveniemus Verbis verecundiores, re terribiliores. Non Deos anguillis comparant, non accusant qu0d alant meretrices 2J, sed Epicuri doctrinam secuti, aut omnino negant plerique eos esse, aut, si sint humana curare. Alii, ut duos tantum, principes quidem tertiae comoediae, Philemona scilicet et Menandrum commemorem, hilemo
modo aera Deum 3 agnoscit, modo Fatum ο) Menander nunc spiritum 5J, nunc Conscientia. 6), nunc ortu nam T), nunc Pecuniam 8ὶ quae quidem sola sceptrum
non amisit, imo vero etiam nunc regnat et dominatur. At enim idem Menander non raro laudat divinam bonit tem et providentiam 9), Deos colendos neque eorum naturam inquirendam esse praedicat Fateor equidem, sed quid mirum si cum in scenam varias inducat personas,
Varium quoque sermonem et cuique aptum accomod
14쪽
tumque tribuit in Illud certe contendo, Si Summam rerum consideraveris, facile tibi compertum iri eum serio ocari quatenus ipsa comoediae natura patiatur, serio Deos aggredi, nullum serio numen nisi Fortunam agnoscere; quod vere dignum est Epicuri discipulo. Non jam inter se pugnant comoedia et philosophia, odium et arma deposuerunt pacemqne inierunt, sed non sine magno Deorum detrimento. Hereditatem a comicis relictam adeo non dissipavit et prodegit Lucianus ut contra valde auxerit et amplificaverit. Etenim etiam cum vulgaria illa et comicis trita crimina resumit et retractat, quod Dii humanis vitiis laborent, quod unus gulae, alius furto aut mollitiae indulgeat, acutius ridicula deprehendit, copiosius recenset, mordaciu perStringit. Praeterea multo plures personas in cenamor, ducit, multa nova fingit crimina, scilicet quod omnia venalja habeant, quod inter se altercentur 2), quod lanto sint numero ut jam nectaret ambrosia deesse coeperint 3), denique quod tot et tantis tamque variis implicentur negotiis ut illorum felicissimus maximusque homine omnium animalium miserrimo sese miseriorem vocare non dubitet O . Itaque jamdiu labefactatam Deorum auctoritatem prorsus evertit, et quod Titanes Gigantesque immani corpore, Iasiis viribus, montibusque super monte congestis, efficere non potuerant, id homunculus nullo telo nisi ratione et calamo usus, non minus feliciter quam sacile
I Id vel ex uno exemplo facillime apparebit in una eademque fabula Menandri duae sententis de iis quam maxime adversae explicantur. -τρεποvτες , Fragment. I, 4. Mein. IV, 119-120.) 2 Dialog. Beor. 5. a concilium Deorum. 4 Bis accusatus, 1-4. - Iupiter confutatus, 19.
15쪽
effecit, superosque ex olympo ita deturbavit ut ne decem quidem Iulianorum ope illuc restitui possent. Ob illud autem multi vehementissime Lucianum increpuerunt inter quos Baylius quae res sane eo mirabilior videri potest quod non sere minus quam Lucianus religionem negligebat. Si ergo, cum ad inseros descendit Lucianum vidit, videre autem debui quum proxime illum non coli cari non potuerit, lacile crediderim Lucianum in hunc sere
modum cum eo collocutum esse. Non satis mirari possum,
Buli, quod te inimicissimum inveni quem propter naturae, studiorum sententiarumque congruentiam mihi amicissimum esse decuit, quod philosophum philoSophUS, σκεπτικὸ9
haud aegre in me conjecta tela tibi remittere, possem a lequaerere qui tam vehementer mihi irasceris quod salsam
religionem, salsa numina insectatus sum, num Semper vero Deo verum autem esse ignorare non poteras), Verae
religioni peperceris. Sed haec omitto, ne te accusare potiusquam me defendere videar Rem ipsam aggredior et quoniam me gravissime reprehendisti quod eos ex lympo dejecerim, id libenter scire velim, quem tandem illorum dejectum nolle Iovem-ne Sed quis nescit eum patri regnum eripuisse' multo enim graviora reserre possim :qui ergo jure queri possit si regnum male partum male amisit Bacchum Sed quis non Deum dico, sed h0minem tam vinolentia deditum, tam luxu dissilientem, tam deliciis esseminatum toleraret Mercurium Venerem Sed quis talem servum, latem conjugem habere vellet Iam vero ut quisque vitium quoddam peculiare quasi proprio jure sibi vindicat ita illud habent commund quod omnes pariter amori indulgent Amare ortasse concedi poterat
juvenibus, pulchris et iis qui neque de conjugii neque
16쪽
rerum publicarum aut famae cura retineantur amet Mars, quoniam ita se mores habent etiam apud eos, amet
pollo, amet Venus; sed quid quod vetula Cybele Atiimi in disperii quod Polyphemus 2 turpi acie, uno oculo,
horrida barba, inculta et terribili voce ridiculos amores Galateae suspirat, quod casta 3 Diana quae a Calisto parum voluntarii peccati, ab Actaeone imprudentiae gravissimas poenas repetierat, ita Endymionem arsit ut eum de terris tolleret et in Latmi antro sibi seponeret Quid quod Iupiter hominumque Deumque et pater et rex, sceptri majestate neglecta, humanarumque divinarumque
rerum cura omissa, conjugii fide violata, omnes vel ridiculissimas sormas induit, omnem potentiam, omnem operam, omne tempus ad id unum videtur impendere ut
mulieres allat, decipiat et ludificetur Iam vero non solum nihil injusti sed etiam nihil mali a me passi sunt ii, nihil habent quod de me querantur
Ut singulos sere enumerem, quid de me queratur ulcanus Haud adeo magnum ex divinitate fructum percipiebat quamvis n0n mediocriter Diis, tum ut faber, tum ut pincerna prodesset, ab omnibus tamen ob claudicationem deridebatur et praesertim ab ipso claudicationis auctore: Ganymedem 4 et sibi et matri suae a Iove praeponi videbat, denique ejus egregia 5 conjux non minus inissicio quam ipse in incessu claudicabat. Caeterum ita saepe de caelo in terras iter sacere solebat ut quum in aeternum deturbatus suit, delabi, credo, non dejici, descendere non
17쪽
decidere sibi videretur. Quid Hercules Non tanti divinos honores aciebat ut arcis servire 4 vellet. Crede mihi aut ipsi saltem libens et laetus ex lympo decessit, si modo
speravit se sacrilegos, vellent nollent-Veiarcae, ulturum,
periuros oppressurum et impios interfecturum esse. Quid Apollo' otuit aliquando requiescere, cum tandi ita suisset 2 occupatus ut ne scalpere quidem aurem illi vacaret. Non jam opus sui simul et currum per auras regere et aegris medicinam praebere et consultantibus oracula reddere, idque eadem una hora in diversissimis locis, Delphis scilicet Colophone, Clari, Deli, apud Xanthum, apud Branchidas et omnino ubicumque aliqua Vates e sacro sonte hauriens, laurum arripiens tripodaque agitans adesse juberet; non jam sagacissimae naris eguit qua Lydi hominis insidias subodoraretur Alterum invenire potuit Admetum cujus oves pasceret, alios pastore quOS sistula canere doceret et humanitate quadam excoleret; potuit et plura et meliora in homines beneficia conferre
quam cum Vanas consultantium mentes vanioribus responsis
eluderet. Quid Mercurius Iamdudum dolebat quod multis occupationibus distineretur, quod duobus dominis iisque Severis serviret et si paulo in ministeriis tardiorem se praeberet, plagas 3 acciperet. Jam Aristophanis temporibus paratus erat melli, placentis, victimarum armis 0lympum postponere et aliis ad homines transfugere ο) primusque in re habuit illam postea decantatam saepi8Sime sententiam Ubi bene, ibi patria. y 5 Ilaque
i Jupiter Tragoedus, 32. 2 Bis accusatus, 1. 3 Charon, 2. 4 Aristophan. Plutus, 1123 et seq. 6 Aristophan. Plutus 1151.
18쪽
laetissimus caelum reliquit, si modo in terris bene comedere, bene potare potuit. Potuit autem ridiculus enim fuisset si cum admodum juvenis tantam in lucta, laniam in musice, tantam in furto peritiam adhibuisset, cum tot et tam varias artes alios doceret, Mercaturam, loquentiam, alaestram, Versutiam, sibi soli non fuisset sapiens aut ea quae ad vitam necessaria sunt, comparare equivisset. Quid Iupiter Cum divinitate omnes curas, omnes sollicitudines amisit, non jam multa mala poetis et philosophis imprecatus est quod solos Deos esse felices praedicarent, non iam doluit quod uno eodemque tempore ubique adesse, omnia audire cogeretur, quod ceterorum Deorum opera inspicere necesse haberet, ne quis remissius munere sungeretur 4J
Itaque primum quod Deos ex lympo dejeci, nihil illis
immerito accidere poterat deinde quod obsoletis honoribus, crasso pinguedinis sum eoque jamdudum raro privavi, non multum potuerunt dolere; quod autem tot et lantis molestiis liberavi, laetari valde debuerunt. Noli autem credere me salsa commentitiaque adversus Deos crimina finxisse ut genio indulgerem et eos acilius condemnarem. Nulla sere de me protuli, multa a poetis et vulgi opini0nibus sumpsi, plura fortasse sumere potuissem. Nunc ergo obsecro, num ego sum culpandus si 2 Hesiodus falso canit Jovem patris pudenda secuisse, si Homerus mentitur eumdem cum sorore rem habuisse Dianam minima de causa tralam multa horrendaque mala aenei et Itoliae immisisse, aliaque talia quae, non solum iis sed etiam Jominibus multam afferrent ignominiam inum
19쪽
ego lapidibus obruendus sum, si miror quo η jure quisque populus hunc aut illum Deum quasi proprium et peculiarem sibi vindicet, qua causa impulsi raxiteles Phidias et olycletus ubi enim eos viderint, ab illis libenter scire velim nobis essingant Iovem semper barbatum, Apollinem semper imberbem, Mercurium semper pubescentem, cur Neptuno caeruleam comam, Minervae caesios oculos tribuant Num execratione dignus, si irascor
Scythas 2ὶ alias victimas aspernatos, homines immolare, si ridiculas Egyptiorum caerimonias et portentosa numina illudo Quam mihi posco veniam, ea multis aliis ante data est. An potuit philosophorum princeps, lato, p0elas republica sua expellere, quod multa de diis salsa indignaque praedicarent vulgique animis pravas opiniones insererent, ego non potero eorum sabulosas narrationes insectari, absurda commenta exagitare o
Ad hoc quid Baylius respondere posset, non sati8 video; sed illud crimen difficilius purgaret Lucianus quod et
verum Deum insectatur, neque solum salsa numina superStitionemque sed etiam omnem providentiam , omnem
religionem omnin0 tollit, quod animorum immortalitatem pro nihilo ducit omnesque de altera post mortem vita sermones anilibus labellis contemptim annumerat Haud equidem ignoro haec omnia illum jocose disserere trium Iove eonfutato, tum in Iove tragoedo sic enim inscribuntur dialogi quibus rovidentiam maxime oppugnat ad Deorum quales poetae et vulgi opiniones fingebant, conditionem et auctoritatem deridendam potius quam ad picuri doctrinam serio confirmandam incumbere Fatendum
20쪽
est tamen aliquid serium joco subesse : saepius enim et acrius adversus divinam libertatem felicitatemque quasi instructa acie decertavit, studiosius et disertius omnia argumenta labefactavit quibus plerumque quamdam esse Providentiam demonstratur, quam ut ad speciem et pompam ludicra jactavisse arma, neque ad veritatem et periculum insesta exseruisse dicas, aut nihil ultra risum, nihil ultra jocum quaesivisse videatur.
Iam ab initio rei scenicae philosophos non multo minusquam Deos irriserunt comici poetae, sed ita quod nemini mirum videri potest ut eorum potius more et itamquam doctrinam exagitarent. Quod subtiliter s), quod loquaciter 2 dicant, eos reprehendunt quod sint avari 3), fures injusti aliosque injustitiam doceant ο), quod juventutem corrumpant b), quod in dictis factisque parum sibi constent 6ὶ quod voluptati et pecuniae serviant I), aut
contra quod inutiliter et ridicule coelestia curante terres
Hic autem non minus et plus etiam quam in Diis tres comoediae inter se disserunt Antiqua enim ut satis apparet