Quid comicis debuerit Lucianus

발행: 1865년

분량: 96페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

videbatur, irriserat, omnes homines habuerunt discipulos, emendaverunt, correxerunt illa vitia, illos animi morbos

quos sanari posse omnino dissidebat 4 Lucianus, felicissime sanaverunt illam inter divites et pauperes aequalit tem 2 quam solum inani spe et quodam ingenii lusu optabat potius quam sperabat Lucianus, illi non fictam et

commentitiam, sed veram et certam praestiterunt, et multo potentius mutuo amore et religione confirmaverunt quam ridicula ista Saturni falce et columna 3), quas maxime omnium ipse Lucianus contemnebat.'Non igitur ex omni parte Lucianus mihi probandus videtur, sed neque vituperandus. Imo vero laudo illum, quum adversus divitum superbiam, luxuriam, importunitatem, adversus pauperum humilitatem, ignaviam, stultamque admirationem ardentissime et eloquentissime invehitur, quum clarissime et ingeniosissime siondit nihil discriminis post mortem esse inter opulento et egenos, reges et mendicos, larm080s et turpes, quum praedicat et secundam et adversam ortunam aequo animo serendam HSSe Laud0, quum omnia humanae naturae mala subtilissima ingenii acie perspicit quae nunquam, aut auri fulgore, aut honorum pompa, aut habitus insolentia perstringitur. Laudo,

quum 0mne mendacium, omnem vanitatem sub carminum

voluptate, sub tritis philosophorum palliolis deprehendit,

quum omnem jactantiam, omnem sallaciam acerrime, infestissime et quasi capitali odio insectatur. Si ad dicendi genus venitur, eumdem m0dum tenere conabor Non omnibus numeris absolutissimum et persec-

92쪽

lissimum esse Lucianum contendam, non exemplar et quasi χα,ο, atticismi profitebor, non omnibus satirarum et comoediarum scriptoribus anteponam. Fateri minime gravor, eruditionem, ingenium, dicendi facultatem nimis saepe ostentat, in verbis redundat et superfluit, verisimilitudinem et partium congruentiam negligit. Sed quantum obtinet in dicendo gratiae, quantum in jocando leporis, in mordendo aceti it titillat allusionibus, ut seria nugis, nugas seriis miscet, ut ridens vera dicit, ut vera dicendo ridet, ut hominum mores, assectus, studia quasi penicillo

depingi neque legenda sed pia ne spectanda 3 exponiti

faeterum, si qua merito, non pauca immerito objecta sunt Luciano crimina. Nonnulli enim illum reprehendunt quod sententias frangat neque numerosa Ferborum comprehensione devinciat: sed naturam et quotidianam sermonis consuetudinem, comicos, Lysiam ipsum Sequitur: qui teste Dionysio Halicarnasseo 2), peris dis abstinebat, et rectissime quidem ubi enim ut ait Quintilianus 3ὶ ars ostentatur, veritas videtur abesse. Reprehendunt quod verba, aut aprisco sensu detorqueat, aut nova fingat sed jus et libo

tatem comicis concessam usurpat quod ejus oratio currere potius quam incedere, volare potius quam currere Videatur: sed, ni salior, id ipsum laudi huic vertendum erat: quid enim dulcius et jucundius quam sermonis celeritaS, quid molestius et odiosius quam tarditas et lentitudo

Iam vero atticus-ne fuit Lucianus Si verba singula consideres, neque sui neque voluit esse, ut ex ipsius scriptis salis manifesto patet si perpetuam orationem, non etiam

1 Erasmi sunt verba qui in laudando Luciano Lucianum selieissime aemulatur Epis. lib. 29, p. 53. 2 De Lysia udie. 8. 3 Instit orat, IX, 3, 102.

93쪽

suit, meo quidem judicio, namque id multi doctissimique

homines concedere gravarentur. Sed, ut virtutibus, ita vitiis atticorum caret. Nam ne attici quidem omnino persectediccte mihi videntur Lysiae simplicem elegantiam amo, μο-

ωοτουι respuo; I80cratis numerosam orationem probo, vulgares sententias, multum in nugis impensum laborem, tam ditatem di; latonis sublimitatem et magniloquentiam miror, subtilitatem consuetudinemque illam qua per minutas, tortuosas, pinosasquo quaestiunculas quasi per

quemdam inextricabilem labyrinthum lectores circum agit, et saepe irritos iratos dicere possem, si illius instar doverbis ocari vellem eodem unde profecti erant, reducit,

neque laudare neque etiam aequo animo tolerare poSsum. Aristophane nemo venustior nemo autem obscenior Thu-cidide nemo densior et pressior, sed in obscuritatem saepe et quamdam sermonis tristitiam incidit Demosthene nemo vehementior sed non nunquam ejus orati duriuscula videri potest. Nolim quidem his omnibus summis viris L cianum praeserre, vix etiam Deaeostheni audeo comparare; sed tamen Lysia copiosiorem, magis varium Isocrate sa- cetiorem et incitatiorem, Platone breviorem et minus subtilem, Thucydide clariorem et laetiorem, Aristophane plerumque castiorem, Demosthene molliorem esse assi arenon dubito. Ne attice ergo, dum bene dicat Lucianus, dum sententiarum perspicuitate lectori semper satiss ciat, gravitate doceat, hilaritate recreet, celeritate rapiat, varietate et jucunditate delectet ne inter atticos, dum inter optimos scriptores annumeretur annumerabitur autem, si quidem vere dixit Horatius

omne tulit punctum qui miscuit utile dulci.

caeterum, utcumque de illo judicetur, gallicis saltem lec-

94쪽

toribus unus omnium, qui graece Scripserunt, maxime Semper

et placuit, et, nisi fallor, placebit neque solum quod risua severaque argumenta hilaritate quadam et jucunditate conspersit, oratoriam majestatem levitatibus comicis temper vit; quibus quantum de clemur, qui nescit neque quod res ex intima philosophia repetitas clarissime explicat, et perspicuitate in dicendo eminet qua nullam aliam virtutem aut avidius ab aliis postulamus aut studiosius ipsi seγtamur; sed quod nunquam oblitus se veritatis amorem, mendacii odium professum esse, improbis qui probitatis personam serunt, Speciosam pellem detrahit, et nudata iurpitudine, aeternam infamiae notam inurit, quod praestigiatorum dolos qui vulgo sucum laciunt et e credulitale publica vivunt, denique quod omnem fallaciam, omnem

simulationem insectatur. Hoc enim vitium nullus populus sortasse tam insenSe, quam Galli, execratur, nuSquam gentium tam cito quam apud nos, tam diu tam ridicule, tam acriter scriptores exagitaverunt. Nihil ergo mirum si incredibili quodam erga Lucianum amore incendimur, cum nostrae naturae, ingeni et Studii tantum congruat, et Saepe eum legentes non peregrinum, Sed Vernaculum, O graecum, sed gallicum criptorem nobis legere videamur.

Vidi a perlegi, Lutetiae Parisiorum, in Sorbona, a. d. VI, non mali ann. AtDCCCLXV,

Facultatis Litterarum in Academia Parisiens decanus,

Typis mandetur Acadomiae Parisiensis Rector

FINIS.

95쪽

ERRATA.

1 11 Lycaeo, lege arceo. 4 28 9, me v. 5 22 irrovecundus, lege inverecundus.7 27 et passim Meinea. tege meineh. 11 4 disperit, lege deperit. 14 25 n lege Din. 22 25 respuNicas lege re publicaS. 26 2 eos lege eas. 1 personas, adde sibi. 29 1 mulieres, dele virgulam. y 2 reges, adde pannis miserabiliter indutos, heroas muliebriter eiulanteS.

43 9 dele illis.

3 16 hyaneum, lege IJaneum. 44 27 arantini, lege Iarentini. 45 1 tum lege rium. 48 5 manifeste lege mani&Sto. 1, 18 dele ipse. 24 Omnes, lege r unuS. 57 14 verius, adde hoc. 61 18 ab simili lege simili. 3, 27 Lucianum, adde habere. 1, 29 omni, lege in omni. 67 17 οπι, teste εστι. 69 27 compararit, lege comparari. 72 20 habitu, dele virgulam. 31 31 lege 29-31. 73 5 consultatibus, lege consultantibuS. 16 pellibus, lege e pedibuS. 75 2 opimam, dele virgulam.

96쪽

expresserit 7..... 35

De Divitum superbiam Pauperum humilitate. 36 De Amor gloriae 38 3. - De Superstitione . 44 CAP. III. Qua de humana natura senserint et de moribus praeceperint Comici et Lucianus 44cip. IV. Quomodo in rerum dispositione Comicos secutus fuerit Lucianus CAP Quid in gener dicendi similo Comicis habuerit Lucianus.

FINIS INDICIS. Rhedonibus ectypis car Obemur.

SEARCH

MENU NAVIGATION