Quid comicis debuerit Lucianus

발행: 1865년

분량: 96페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

modo supplere possit Proinde aliam iam ingressus quam comici, eodem tamen tendit et pervenit. Nunc quum demonstravimus quatenus et similis et dissimilis sit comicorum Lucianus, videndum est quid tandem novi de suo protulerit. Id autem ne ignoremUS, ipse nos edocendo curavit, haud magnifice de se loquens et quasi veritus ne minus bene propositum assecutus sit. Volui, inquit, duas res pulcherrimas, dialogum scilicet et comoediam, conjungere sed timeo ne utriusque pulchritudinem ipsa mixtura corruperit. Neque enim consueta inter se atque amnia ab initio dia logus et comoedia suere si quidem ille domi et seorsum, mehercule, in ambulacris cum paucis quibusdam disputationes suas habebat haec vero Baccho se totam tradens, in theatris versabatur simulque ludebat, et ad risum move bat, gaudebatque salibus et dicacitate, et ad numeros tibia incedebat. Interdum etiam anapaesticis versibus vecta Dialogi sectatores, ut plurimum subsannabat, med latores, ac vanos sublimium rerum discepιatores, et id genus alia vocitando. Eique id cordi erat ut eos sugillaret et Dionysiacam istam libertatem in eos effunderet; nunc in aere ambulantes ei cum nubibus versantes illos exhibens, nunc pulicum saltus metientes, ut qui de aeriis et sublimibus istis rebus nimis exiliter argutarentur. Dialogus vero gravissimas disputationes habebat de Diura rerum et de virtute philosophans rata ut musicorum illud bis per omnes chordas ab acutissimo ad gravissimum usque inter eos esset. Ei tamen ausi suimus nos, haec ita sese habentia, inter sese conjungere et coaptare, non admodum obsequentia, neque lacile societatem sus ii uentia 4 s. uod dubitat Lucianus eliciter-ne, an non,

I Prometh in verbis.

82쪽

diversissimas res copulaverit, nimis modeste facit quod autem gloriatur se primum comoediam dialogo conjunxisse, multi sine dubio mirabuntur. Illud omitto quod apud latonem quem tamen ex omnibus dialogorum scriptoribus potissimum innuere videtur Lucianus non semper Dialogus nubes et inania captat, de rerum natura disputat, subtiliter et exiliter dicit, sed nonnunquam in terras descendit, de moribus disserit, amplam, copiosam et poeticam adamat orationem, comicorum sales, dicacitatem sestivitatemque aemulatur. Sed quid quod nova comoedia a philosophis tota dependet ' uam sententiam et supra

defendimus et nunc deserere nolumus. Animadvertendum est autem comicos, quamvis doceant, docere minus quam delectare et mores docte imitari studere, Lucianum Vero, quamvis lectorum voluptati consulat, ad utilitatem tamen potius spectare Deinde, et id gravissimum, non novam aut etiam mediam respicit comoediam Lucianus, sed antiquam, cujus poetas, aut aperte nominat, aut non ambigue designat. Quis enim nisi antiquorum coryphaeus, nisi risin

habemus quid voluerit dicere Lucianus, nec po8SumuSilli non assentiri Aristophanes enim, ut caeteros antiquae comoediae praeteream, plerasque sabulas in privatis et proprie ad solos Athenienses pertinentibus argumentis inclusit. uid sibi proposuit in geharnensibus, Pae et sistrati Pacis bona belli mala Atheniensibus ostendere. 0uid in Nubibus 8 isdem Atheniensibus sophistas invisos sacere. Quid in quitibus 8 Cleonem invisum populo sacere, sua multitudini vitia monstrare ut resipisceret et ad meliorem frugem rediret. uid in anis et Thesmophoriuausit Euripidem insectari quod mollibus

83쪽

et effeminatis versibus juventutis mores corrumperet. Quid in Vespis Atheniensium εὐοδikiα, exagitare. Quid inguibus 'imnia sere civium vitia carpere Eum ita egisse non succenseo : optime etiam de civibus meruisse, quum moneret longo bello sinem imponerent, litium amoremeXuerent, orat0rum nequitiam, tragoediae parum virilis corruptelam respuerent, primus omnium libentissime concedam. Sed tamen civis, non philosophi partes agit, nihil ultra cives et Athenas, nihil ultra suam aetatem et urbem spectat. Si quos peregrinos aut potius barbaros, ut Graeci vocabant, inducit in scenam ridiculam Semper eis perS0- nam imponit Longe alia Luciani ratio : sive enim poetarum sabulas deridet, sive philosophorum vanitatem exagitat, sive gloriae amorem et superstitionem lacessit, non uni populo, sed omnibus consulit, non Suam tantum aetatem, sed omnes respicit Graecos quidem maxime omnium diligit et miratur, non ita tamen ut apud eo omnia probet, et barbaros contemnat imo vero barbarorum tota Graecia contemptissimos magni aestimat, Scythas dic Scytha est Toxaris, quem de amicitia magnificentissima loquentem facit Scytha Anacharsis cui praeclariSSimas partes assignat. Nunquam autem clarius apparet quantum a comicis recedat Lucianus, quam quum eorum Vestigia proxime et diligentissime premit. 0uod enim opus alteri, quam on Luciani

Pluto Aristophanis, similius esse potest In quibus idem

consilium eumdem ordinem, easdem sententia invenis.

Gravissimam tamen disserentiam, illam scilicet, de qua supra diximus, lacile deprehendes, si vel paulum attenderis. Etenim apud Aristophanem nulla persona apud Lucianum omnes sere philosophantur. hilosophatur imon vide enim quam libere, ne dicam impie, de Iove ad Iovem ipsum

84쪽

δια υλαττου. Et eodem modo in Jovem longissima oratione

invehi pergit qualis autem sit ista ratio, e principiis facile est judicatu, quoniam primis et media et postrema

vel maxime respondent et concordant. hilosophaturlaupertas non jam, ut apud Aristophanem, suse et serio, quae corp0ri bona minus use, minus serio certe, quae animo asserat, commemorat et exponit imo vero corpori animum

videtur praeseri e Sapientiam sibi comitem adjunxit, Vim futis nomen in re habet, titutum gravissime incusat quod injuriam et Insolentiam secum trahat Ρhilosophatur Jupiter ipse, quamvis philosophorum immodestiam et impietatem execretur, quamvis philosophum Anaxagoram sulmine obruere c0natus sit . uid enim a lutum avaris et prodigis pariter iratum hortatur ne adversus illos indignetur; ulr0Sque enim satis poenarum dare quum illi si veluti Tantalus ore sicco et jejuno perstent ad auri aspectum rictu diducto hiantes, hi autem ut hineus ex penitissimis saucibus ab Harpyis eripi videant ἈηJ Jam vero ipse ingratos amicos qui imonem egenum dereliquerunt, invidiae 2 t0rquendos tradere satis habet : no um Sane

supplicii genus nec indignum quod ab Epicuro inveniretur. De Thrasycle nihil dico philosophum enim philosophariet suam artem exercere, quis miretur Illud tantum mo-

si Timon, 18. 2 Timon, 10.

85쪽

nebo, hunc totum esse luctaneum neque enim Aristophani, sed Luciano aequalem agnosces, et unum ex istis Cynicis in quibus turpissimam, flagitiosissimam, impudentissimamque lactorum et dictorum discrepantiam tam pertinaciter, tam insense, tam ridicule noster exagitavit. Philosophiam ergo comoediae Lucianus conjunxit quam autem, jam supra diximus Epicuream scilicet disciplinam probat ut Epicurus, vulgus respuit, amicitiam plurimilacit, ut qui de amicitia totum libellum scripserit ex tribus philosophiae partibus dialecticam contemnit et in physicis parum videt. 1itende enim quo modo mathematic0sexagitet si Ridebis, si audias superbiam illorum et prodigiosam in disputando audaciam, qui primum constituti in

terra, et nobis qui humi repimus nihilo eminentiores, sed neque acutius quovis alio cernentes, quidam vero etiam prae senectute vel pigritia caecutientes, tamen et caeli se fines pervidere dicerent, et solis circuitum metirentur, et per ea quae Supra lunam Sunt, incederent et tanquam de stellis delapsi magnitudines illarum et sormas enarrarent; quique, cum Saepe fortasse neque a Megaris quot stadia sint Athena usque accurate nossent, interjecta inter lunam et solem regio quot sit ulnarum auderent dicere aerisque altitudines, et profunditates maris, et terrae circuitus dimetientes, insuper vero describentes circulos, et triangula super quadratis formantes et sphaeras quasdam varias, coelum nempe ipsum permetientes fl) quasi vero Lyncei solum et Iola mathematicam artem exercere possent. Ita intemperanter ingenio Lucianus indulget, ut parum sana effutiat; ita immodice rationi sensum communem anteponit ut non

86쪽

minus a communi sensu quam a ratione abhorrentia essundat. Sed Epicuri sequitur exemplum, cui si creditur,

Nec nimio solis major rota nec minor ardor Esse potest, nostris quam sensibus esse videtur l);

sequitur quoque, quum eam philosophiae partem quas ad mores pertinet, unice diligit, quum se veritatis amantem esse profitetur, mendacio inexpiabile bellum indidit illud tamen habet fortasse proprium quod plus etiam mendacium odit quam veritatem amat. Cur enim tam acriter, tam saepe epicos poetas insectatur Quia sabulosa de iis et Inseris narrant. Cur tantopere philosophos illudit ' Quia impudentissime mentiuntur, dictis probi factis improbi reperiuntur, in publico virtutis personam induunt, is secreto deponunt. Cur divitias, honores, gloriam insectatur Quia veram promittunt, salsam praestant felicitatem Eamdem sere novitatem in Luciani oratione quam in rebus invenies inempe hic quoque philosophiae comoediam copulavit a comicis dependet, quod ridicule et ingeniose: a philosophis, quod epicure dicit Lucianus epicureo dieii Multi sine dubio vehementer repugnabunt, quoniam nec existimator nec scriptor bonus Epicurus vulgo habetur. Respondere possem illum nominis infamia fortasse premi: laudamus Horatium dicentem

Verbaque provisam rem non invita sequentur;

laudamus Bolaeum Horatii dicta ad verbum fere conve tentem

87쪽

Sed Epicuro si libuerit asserere et non laboriosum esse scribere , omnes in illum irrumpent illius vocem oppriment. Quid ergo Solum Epicuri nomen Su8pectum est, et,

quamvis eamdem fortasse quam Horatin et Bolaeus sententiam expromere Voluerit, omnes suspicantur, omne interpretantur Epicurum ita suo Sapientim, αταραξια praeScribere, ut eum vel a scribendi labore deterreat. Possem Senecae auctoritatem allegare qui eamdem virtutem, scilicet elegantiam, Epicuro concedit, quam Tullius non tribuit possem

imprimis allatos a Seneca locos, e0Sque non paUcOS, commem0rare, e quibus mulla acule, multa ingeniose, multa

lepide Epicurum dixisse satis apparet. Sed tamen pleraque ignave et ineleganter Epicurus scripserit est0, per me licet, et Tullio potius quam Senecae credere v0lo. Sed eidem credam quoque declaranti Epicurum, et complecti verbis quod velit et plane dicere . Quod quidem comprobat' Diogenis Laertii testimonium inuem si audimus, ita pro priis et dominantibus verbis uti solebat Epicurus, ut ei vulgarem orationem Aristophanes grammaticus objiceret, ita clarus erat ut in libro de Rhetorica nihil aliud quam clare eloqui ab oratore postularet. Haud equidem ignoro Diogenem contra se quodammodo nobis arma praebere; quum enim tres epistolas Epicuri integras asserat, in prima et secunda multa adeo obscura occurrunt ut vix intelligi queant sed cui assignanda est culpa Epicuro ipsi materiae librariis Gmnibus fortasse, et ipsis legioribus, si qui philosophiam leviter tantum et quasi primoribus labris alligerunt. Nam quid tandem est cur tertia duabus aliis

longe clarior sit, nisi quod in materia versatur minus abstrusa, minus recondita, quam facilius et explicare auctor,

i Dionys Halicarn. de composit verb. 24 in.

88쪽

et lector percipere possit Sed sacri itam Epicuri culpam esse nolim iamen protinus illum inconstantia et obscuritatis, Diogenem, aristophanem et Ciceronem ipsum e roris et inscitiae damnare lum, quod e paucis non omnia Epicuri scripta satis bene judicari possunt: tum, quod in illis epistolis, ut ipse nos monet, totam suam disciplinam breviter et Iuminatim complecti voluit raro autem adcidit ut, qui breviter, idem clare dicat. Num levitalis et temeritatis Quintilianum damnamus, quod in Aristotele suavitatem eloquendi laudat, cum haec virtus ex Aristotelis de Rhetoriea libris nobis omnino abesse videatur Minime. Quis enim

non videt commentarios sestinanter, lariasse etiam negligentius ad usum discipulorum Script0s, non iisdem virtutibus quibus opera lente et accurate persecta, abundare posse ' Eadem sere in causa Epicurum et Aristotelem esse existimo sed etiamsi errem, etiamsi Epicurus quam tantopere aliis commendabat perspicuitatem, ipse neglexerit, epicureum tamen in genere dicendi Lucianum esse contendo, et apud eum magistri praeceptum potiuS quam exemplum valuisse. Nihil aliud tam v0hementerquam clare eloqui

videtur recitare. Neque autem has leges aliis praescribit,ips e non SerVat, im Ver orationem semper sectatur ita illustrem, ut nunquam caligent lectores, ita planam, ut nunquam haereant. Nulloque ali indicio de indiciis solum loquor quae ex ipso dicendi genere colliguntur, dubiis sane

et levibus, non tamen omnino contemnendis), aut facilius aut certius agnosces genuinum-ne sit, an non hoc aut illud

89쪽

opusculum quod sub nomine Luciani fertur si clara, si lucida, si perspicua est oratio, quamvis luxurie quadam, intemperantia, talibusque vitiis non careat, opus Luciano tribui potest: non potest, si implicata, obscura et quasi tendibris involuta, etiamsi eloquentiam quamdam prae se serat, et lepore, venustate aliisque virtutibus abundet. Caeterum, nihil mirum si et Epicurus et Luciapusse spicuitatem tanti secerunt: id enim natura et quasi necessitate quadam omnibus sere accidit qui omnia judicia rerum in sensibus ponunt Ardentibus quidem illis animi motibus et quasi divina flamma ingenii carent quae summam hominum admirationem rapit, summos lacit clamore. nihil elatum, nihil magnificum sentiunt, sed quidquid parum certi, quidquid dubii est, aversantur, nihil sere quaerunt et amant quam quod oculis intuendum et manu sere pertractandum dare possint, plane el0qui unice student, cane privi et angue sermonis obscuritatem fugiunt. Quis enim Lockio clarior Quis Condillacio planior Ouis Voltari lucidior Voltarius autem ita Luciano similis est, ut non immerito gallicus Lucianus vocetur. Ut Lucianus, dialogos scripsit, liberius quidem et minus comicos exprimere quaerens, religionem impugnat, probitatis simulationem maxime omnium execratur, moralem philosophiae partem solam amplectitur, caeteras valde negligit. Neque haec ita dico ut Luciani instar omnes de Deo, de animorum immortalitate disceptationes anilibus labellis annumere L. Minime .imo ero Voltarius hanc enim ejus laudem eo magis mihi libet agnoscere, qu0d non pauci odio abrepti memoriae ejus

αθεοτητος n0tam inurere voluerunt semper constantissimo contendit, et Deum esse, et, in altera post hanc vitam terrestrem vita bono praemiis, malos poenis non posse non assi cere. Sed tamen, cum de immortalitate animorum agit, nihil

90쪽

aliud fere quam latetur se dubitare, haerere, nihil clari videre, rem leviter attingit, non penitus Scrutatur, non alte introspicit veretur nempe ne in obscuritalis crimen cadat quod vel maxime omnium resormidat. In hoc sapienιia, ut ipse vocat, ochi discipulum, ut in Luciano divini Epicuri alumnum facile agnosces. Videndum nunc quid tandem de Luciano existimandum sit, seu ejus sententias, seu dicendi genus consideraveris. filii quid0m illum immodicis laudibus extollunt, contenduntque non solum rhetoricam et philosophiam, quod

quivis facile concederet, sed etiam grammaticam, medicinam, astrologiam, politicam, uno verbo omnes artes optime nosse, omnibus virtutibus abundare, nullo vitio laborare quos si audiret Lucianus, mirarer ni primus omnium ipse suos laudatores irrideret filii contra gravissimis eum opprobriis onerant. Ego vero neque illis, neque his prorsus assentior Lucianum improbo, quum non solum falsam, sed veram religionem philosophiam, astrologiam inse latur, quum non solum leve et contemnendos, sed gravissimos homines et summa veneratione dignos in scenam

deridendos traducit, quum privatos inimicos intolerabilibus probris lacerat et ad indissima crimina descendit Improbo, quum hominum immolationes ridere satis habet, quasi ingenio solum esset praeditus, omni assectu careret, quum patris luctum de nati morte moerentis indigne illudit ipsique silio ingeniosam quidem, sed vel maxime impiam, ora tionem assingit Improbo, quum Christianorum caritatem exagitat, et eos stultitiae damnat quod omnes homines fratres esse crederent. Vide enim quid acciderit Lucianus quamvis ingenio et doctrina floreret, nullum aut lare nullum habuit discipulum qui ad meliorem frugem et ipse rediret et alios revocaret. Isti vero stulti quos lepidissime, ut sibi

SEARCH

MENU NAVIGATION