Compendium medicum practicum per fasciculos distributum

발행: 1780년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

IN ACUTUS.

di, sopor & torpor capitis, & eXanthemata retrocedunt, non sine emolumento Velicatoria nu-char & carpis manuum imponi observationes testantur practicae. In pulsu debilissimo animi deliquiis Vesicantia eXoptatum saepe praestitere essectum, asseverat COLLIN. In miliarium retrocessione, ubi eXanthematum eruptio adjuvanda est, interimque naturae vires languent, vel deficiunt, commendantur a FoRsTEN1o ut pulsus languidus Vim Vitalem stimulando eXcitetur. f. et 88. Raud secus ratione aliorum symptomatum, sbporosorum caeterorumque nemo sorum aflectuum, vesicantia adhibenda ubi nocere valent propter suum stimulum; si febris jam satis ardens, aut si nervi admodum sensibiles quam ut eorum irritamenta impune serant prudenter agendum. In hisce enim putat PERCIVAL spasmos inde adaugeri & motus in ordinatos concitari. In lethargo qui cum seliri conjunctus sit, quae calida respuit, vesicantia non usurpanda esse monet DURETUS. Nocere haec eadem notat BAGLIVIUS in aflectibus nervosis cum sebri ad ardentem declinante, itemque in comatosis aflectibus febrium quor accedunt ad ardentem. Nocent admodum cantharides, inquit

Tisso Τ, in illo sopore, qui ex vi febris&turgore Vasortim oritur. Noxia declaret DL GogΥΕn uideliri is aeque ac BAGLIvi Us cum febri validiori Periculosos vidit effectus ΗUXHAM a praepostera vesicantium applicatione tali in casu.

132쪽

Io8 DE LIMIT. VESICANT USU

f. 289. Utilem demum determinatis in casibus Vest Cantium iis una praedicare cum caeteris licebit in febribus putridis & Dervosis prsecipue eXpe 'rientia decumana edoctiis; huic fulcro enim, licet aliter visum cel. TRALLES Io, innitendum est. SolieXperientiae credendum & adhaerendum in praxime dica. Sic cum WALSCHMIDIO CXclamare audeo, Vesicantium usum nunquam me sesellisse in morbis malignis: neque Vero alia ratione, alioque tempore juVant, quam tibi motus solidorum& fluidorum deficiunt, motus arteriarum languidi sunt, & vis quasi naturae fracta, dum penetrant illo quo sunt praedita stimulo liniversi corporis tubulos nervoso - musculares, ipsisque arterias de novo animant, easque ad vividiorem contractionem & systolen incitant; qua de causa ab eorum applicatione pulsus antea depressi sese attollunt, parvi qua majores fiunt. In sic dicto Meseo totius Medicinae legitur: in febribus nervo

sis quando pulsus est depressus & debilis, spiritus exhausti, & oculi sine signis alicujus inflammationis, melancholica caligine assecti, non condonandum fore, si usus liberalis vesicantium negligeretur. In pulsu tremulo, urina clara & straminea unice indicari usum frequentium vesicato-xiorum habet MostΤON, ut spiritus animales languentes & oppressi tandem excitentur & resuscitentur. Naturam oppressam erigendam quoque vult LANCI Sitis vesicantium applicatione. In se-bribus inquit, BAGL 1v1Us, quae eSilissimo pulsu, extremitatibus frigidis, anxietate, ad morbos soporosos

133쪽

IN ACUTIS.

porosos propensione, stipantur, dictu est incredibile quain profacuos enectus adserant vesicantia. In febri lenta nervosa ob lymphae visciditatem & lentorem toto morbi dechirsu commendantur ab HOME, diu aperta servari suadet HUXHAM, sine piaculo omitti haud posse habet B UcHAN. Haec de vesicantibus susticiant.

CAp. XXVII. .

DE AEGROTANTIUM ET COMVALESCENTIUM DIAETA.

uamvis sub diaeta aegrorum comprehendatur M. & aer & alimenta, de ultimis tantum hic agere animus est, cum passim de aeris regimine ad singulos morbos dictum fuerit; in diaeta autem stricte dicta, commendanda maXime attendendum est ad vires sustentandas ut pares sint morbo serendo : ideo quo longior morbus eo copiosior &solidior requiritur; quo brevior, eo parcior fluidiorque. Sic in acutis potulenta magis, in chronicis esculenta potius conceduntur.3. 29 I. Diaeta aegrotorum instituenda varia quoque, prout morbus est in initio, in statu & in fine aut declinatione, vel & reconvalescentia; uti & in apyregias tempore in febribus intermittentibus videlicet. In accessionibus abstinere

134쪽

DO DE AEGROTANTIUM ET

Oportet monente HippocRΑΤΕ, nam cibum dare Nocivum est & quibus per circuitum fiunt accesssiones, in ipsa accessione abstinere oportet. f. 292. In genere, in omnibus febribus acutis & in calore febrium intermittentium diaeta est una eadem que sere, hinc inde sub certis conditionibus sors a parum mutata. Magna Vero attentio requiritur in conValescentia vel apyrexia febrium intermittentium, ne quantitate eXcedant nimia, viresque superent digestivas; vel k qualitate peccent noXia quae producendo sc. magis quam supprimendo causam morbi favent. f. 293. Quae ergo in ipso morbo concedenda sunt decocta avenacea, hordeacea & ptisana ab HIPPOCRATE jam commendata, quae neque nimis tenuia, neque nimis spissa aliquoties de die, idque calida aut tepida saltem eXhibenda. Jura carniurn quibus alicubi in Germania, HAENIo consentiente, quia aliquid consuetudini dandum, iuuntur, cum facile in putridum abeant, optime acidis, succo citri, limoniorum, aceto vel xcremore tartari corriguntur. Optimum talem correctorem praebet sua natura panis albus bene fermentatus, qui igitur hisce jusculis addendus, vel incoquendus. Iisdem quidem licet uti in variolis benignis, conducunt haec quoque puerperis caeteroquin bene valentibus. Pultes avenaceae, Panatae panatellae BoERH.1ANAE intermediiS temporibus concedendae iis, qui non Valde aegrotant,

neque praedictis fatilem aut appetitum sedare Va

lent.

135쪽

CONVALESCUNT. DIALI A. Iri

lent. Huic scopo quoque favent lac ebutyratum Batavis familiare; cho colata aromaribus orba &hecticis & puerperis nec n0n convalescentibus

concedenda.

. 294. Potus sit in acutis piisana dilutior acidulata, cum rob, sapisque fructuum, ribesiorum sic. cerasorumque. Serum lactis vinosum, cereViliatum aut lythogata Danis in deliciis, vinum aqua dilutum, quo ubi nimis non saevit febrilis aestus praestantius & jucundius eardiacum simulantis epticum & diluens non novisse ait TIsSOT. Tenue & aquosum laudat GALENUs donec mo hiis solvatur tunc temporis liberalius Vult osserendum. Aqua in qua frustum panis incoctum &cum succo citri, tamarin dis & parum vini rhenani aut mosellani gratior reddita. Hydrogata &potus casse cum lacte in variolosis qui febri carent, conceditur, immo ab I UXHAMo commendatur. Non ineptus quoque potus puerperis post quartum diem, ianita tum febris lactea ut plurimum. Lac enim ab HippocRATE febricitantibus damnatum, quia calore facillime in coagula abi re potest. Cerevisia tenuiS quoque non incongrua assuetis speciatim. θ. 29s. Morbo superato acuto, post unam vel alteram alvi ductionem, ubi necessarium, institutam; sensim a tenuioribus ad solidiora pergendum, saepe cibus exhibendus pauca copia sensim quoque aucta. In apyreXia febrium intermittentium non nisi elapsis duabus horis post paro-

136쪽

Ita DE AEGROTANTIUM ET

Xysmum. Alimenta danda in coenam parum admodum exhibendum & quidem duas horas ante

somnum.

296. Replentia & analeptica autem in his, qui a morbo convalescunt, sunt jura carnium, pullorum, vitulinae, agninae meraciora; gelatina, pultes ex oryza, segU; lacticinia quae tamen febri

intermittente laborantibu S minit S convenire credi tur: carneS tenerioreS RVium, pullorum, gallinarum, columbarum, assὰ non autem cum multo

butyro aut pinguedine, quae ficile in stomacho

debili rancescunt. Carnes nigrae omnino rejiciendae, quales sunt anserum, anatumVe, carneS pingues, suillave; OVa quoque minuS tuta ob in putridum inclinationem. Laudantur Vero caro vitulina, ovilla assa; eorundem animalium lingua, thymus, pancreas. Fumo indurata &salita non prorsus deneganda rusticis & robustis qui iisdem assueti. Puerperis esuS carnium non concedatur primis tribus a partu diebus saltem. E piscium genere perca, luscius junior, aselluS minor, ciprini fluviatiles pauco assi butyro. Non probantur autem in usu diaetetico pisces exsiccati aut eXsucci, haleces sive insumati, siVe recentes, sive fa-liti; pisces viscosi aut anguillae, acus, tincae, salmones, cyprini lati, carpiones, musculi seu my- tuli, ostrea, cancrique. Ex oleribus radices dauci sativi juniores, turiones asparagorum cinarae co-s te; fructus seu capita dicta vires stomachi valludior*s requirunt: bona quoque sunt solia cichorei,

137쪽

CONVALESCENT. DIAETA. II 3

rei, acetosae, borraginis, portulacae, lactucae, spinachiae, quae saepe, ut obiter dicam, diu retinentur indigeita in stomacho; tum & utilia habentur brassica rubra, cauli fores. Ex structibus omnes horrei probe maturi, & quidem crudi non contemnendi in ipso morbo praeter poma pFra & pruina cocta, fabae autem, pisa duriora& licca, lentes convalescentibus non concedenda,

Nec non placentae pistrinae & culinariae uti &omnia dulcia, quae fastidium, fatus aliaque mala producere valent. . Male quoque audiunt sarinosa non fermentata, Viscida & glutinosa, nec bene a quam plurimis, in hecticis commendata, cum vix domari possint a stomachi diuturno morbo viribus fractis , quin & lacticinia vix alibi magis conducibilia vix digerere valent; statimque

anXietates percipiunt a novo chylo sanguinem ingresso, ergo tantum multa aqua dilutum aut tenue admodum, quale asininum potandum; eidem saccharum addendum ne adeo facile co guletur. g. 297. Potus reconValescentium optimus, vinum aqua dilutum albumina ovorum in aqua soluta, cereVisia generosior dein, qualis est Mumma Bruns Wicensis, Ale Brittanorum: nec non haustus vini rhenani, canariensis, malvatici, maderae, hungarici cum pane bis cocto. Potus puncti iinterdum conducit praecipue a febri intermittenti sanatis, si pectus habeant firmum. Condimonia quoque g4 cinamomo, Zingibere, nuce

138쪽

ii 4 DE MORBORUM CREL.

myristica, caryophilis, iisdem liberalius quam

aliis convalescentibus concedenda.

CAP. XXVIII.

DE MORBORUM CRISI.

f. 298. Subita praecepsque mutatio in morbis acutis sive ad sanitatem sive ad mortem, sive demum ad alium morbum, abscessum effatu dignum 1c. in statu morbi contingens, crisis dicitur seu judicium. Crises autem lentae in morbi declinatione, quaeque longo tempore fiunt minus fidae tutaeque. g. 299. Fit autem naturae conatibus ad no-Xium excernendum, quod fit vel sudore, urinave sedimentosa, in febribus continuis simplicioribus; in inflammatoriis narium haemorrhagia, in putridis & biliosis diarrho ea; in pulmonibus af- sectis , sputo crasso & viscido: imperfectiores sunt cristes quae abscessus alicubi sormant. g. goo. Ad crisim perficiendam requiruntur vises validae; in imbecillibus nulla crisis. Oritur enim quaedam lucta inter naturam & morbum, quae reciproce vel vincunt vel vincuntur, prout

ulti vel hic viribus valeant.

139쪽

DE MORBORUM CLISI 11s

q. gor. In hoc conflictu ergo plura oriuntur symptomata, quae medenteS a morbis symptomatibus distinguunt cum tantico fiant tempore, ne quid magna moliantur in medicamentis & remediis heroicis, emeticis, laxantibus, velude sectionibus instituendis, aut in linteaminibus mutandis , ne natura in suis conatibus salutaribus frustretur, aegerque potius ab intempestiva medicatione quam a vi morbi succumbat. cet. Crises & dies critici sic. g. s. p. 9. II. I 4. 17. 2I. Ab Hippocrate, Galeno, ab omnique Veneranda antiquitate accuratissime observata &descripta, non adeo certo observari nostro aevo gravissimi testantur authoreS, BAGLIVIUS sc. DE HAEN, VAN SW1ETEN postque eos eXperientia. Rariores autem tales perturbationes criticas non immerito tribueris venae sectionibus crebrioribus, medicamentis emcacioribus, emeticiS, camphorae, cortici DC. nec non vesicantium applicationi

antiquis non adeo familiari. g. gog. DieS non adeo eXactos observari putat DE HAEN, pendere inde, quod raro sint, qui

eXacte atque accurate morbi principium notent; neque inter medentes constet, num a spontaneis

lassitudinibus, leviorique functionum laesione morbum ipsum antecedentibus , num ab ipsa febrioria, dies numerandi.

g. 3O4. Non semper ut nunc sic & olim, Ω morbum solvi & mortem sequi, crisi facta, sed potius sine ulla crisi praevia, reperitur apud GA-H a LENUM

140쪽

DE SIGNIS

II 6

LENUM. Aegros convaluisse absque ullo pepasini signo observavit HippocRAΤΕs, crises adhuc dum saepissime fieri non minus certum est. Contigit mihi non raro videre criticas perturbationeS, symptomatibus ingravescentibus, noctibus inquietis& gravioribus a septimo die, alternis diebus ut plurimum, equorum majori Vel minori intensiatate, noctibuS pacatioribuS aut aeque inquietis sitis, sequentibus, mortem vel salutem praesagire licuit ad undecimum vel quatuordecimuin

diem.

CAp. XXIX.

DE SIGNIS PROGNOSTICIS.

g. 3OS. In opere practico non omittenda signa prognostica ad vitam vel & ad mortem aegrotantium spectantia, quamvis non aeque utique certa aut infallibilia, dum cum pessimis signis convalescunt saepe, cum Optimis moriuntur aegri. Placet autem Omnes parteS corporis a capite usque ad calcem, ejuSque iunctiones omnes percurrere, qua tenus indicia in iisdem comparentia sive ad mortem sive ad sanitatem ordinarie ducunt. 3O6. In capite autem tria inprimis consideranda Veniunt, symptomata prognostica in febribus aut morbis acutis. Delirium nempe sopor

SEARCH

MENU NAVIGATION