Compendium medicum practicum per fasciculos distributum

발행: 1780년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

2 8. Duobus elapsis diebus solvitur apparatus & talum vel gossypium amovetur, incisio sanata videtur. Qilario vero aut quinto iterum

rubescere incipit. Qiunto linea alba apparet in vulneris loco. Sexto margines elevati & albidi conspiciuntur, quod inter signa si iccessus inoculationis numeratur. Eodem die sitiat qui queruntur de dolore sub axillis. Circa octavum aegrotatio adest cum levi horripilatione, facietque rubore, cephalalgia, dorsi dolore aut lumbagine, nausea & vomitu, quod si non contingat, eruptio justo longius procrastinatur nec sine periculo. 1'olt decimum tertium demum diem vidi aegrotationem succedere, mortemque infantis secundo febris die. Post decimum quintum in alia puella, succedentibus variolis confluentibus, a quibus

non nisi magno artis molimine eVassit. f. 249. Caeterum circa decimum sudor aliquando oritur cum eruptione in toto corpore scarlatinae aemula: undecimo die variolae erumpunt, febrisque caeteraque symptomata cessant Eruptionis die vulnusculum arescere videtur,

dein suppurare incipit , quod indies augetur,

maximeque circa Variolarum exsiccationem. Die

18Vo praeter propter persecta adest eonvalescentia; & vulnus tunc temporis maXime manare solet in ulcerisque naturam degenerare. Si vulnus post sextum diem persecte clauditur, neque iterum aperitur, successum inoculationis frustratum iri denotat.

112쪽

88 DC INOCULATIONE

. 2 O. Variolse insititiae raro egent medicina, si autem, quod rarissime mali moris fiant, eodem modo ac naturales tractandie. Praecipue' autem commendant insiti l es balnea frigida & regi men frigidum diversis quidem fine. Qitidam enim iisdem satagunt materiam Variolosam a centro ad corporis peripheriam ducere, ducto exemplo quod in variolis naturalibus, partes minus tectae aerique magis eXpolitae uti facies & manus quam axime variolis infestantur, partesque magiS tectae minus. Unde& facies peplo obvolvenda suadent ut a copiosioribus pustulis prae servetur 9 venti stati & minori periculo consuletur optime. Bectene 3 Malignitas variolarum apud anglos tribuitur a cl. Ros ENsTEN1o lotionibus frigidis, quibus utuntur, quibusque cutis induratur, sobrique certo ad eruptionem necessaria a balneo frigido supprimitur.

q. 2 I. E contra GATTI cum caeteris ablutionem manuum frigidam inlli tui vult, ut eruptio topica remoretur. Potionem si igidam, aeremque frigidum, quo assimilatio virus variolosi praepediatur, eruptioque per cutim minuatur, dum morbi periculum consistit in majori numero, securitaSS benignitas in minori pullularum copia. RHASES quoque Volens cavere, ne pullulae varioloste oculos occuparent, justit saciem frigida saepius de die ablui, eademque etiam oculos adspergi totumque Corpus lavare ut roboratis febris resistere va-Ieret naiasinati varioloso. Caute tamen procedendum cum regimine frigido rigente bruma, supra jam

113쪽

jam monui, assentiuntque mecum gravissimi authores. Caeterum moderate institutum ardent que syrio, symptomata omnia mitigare morbumque tolerabiliorem reddere, dubitare haud sert. f. 2 2. Praerogativae variolarum artificialium prae naturalibus demum recensendae. PAULET unicam praerogatiVam agnoscit, praeparationem

nempe, quae cum hodie tam nihili fiat, nullam esse sponte patet. Medici experientissimi praesentiam & curam ab initio ad finem morbi agnoscit DE HAEN, cum in Variolis naturalibus parentes vel omnia omnino naturae committunt, Vel non nisi tarde medicorum aUXilia quaerunt. TRALLEs laudat quatenuS timorem multos annos aliter torquentem propellit: a timore enim non tantum

morbum nasci siepius, sed & periculosiorem fieri

omneS norunt. Alii, in eo praecipue consistere praestantiam credunt, quod infanteS, qtlibus praecipue instituenda, serena pacataque gaudeant mente, nullaque torqueantur sollicitudine. Caeterum quamVis haec prorsUS non contemnenda sint, praestantiam quaerendam esse puto in eo quod experientia teste licet neutiquam assequatur ratio, variolae insititiae ordinarie benignae, neque copiosae nisi raro; rari ssime mortaleS, dum in naturalibus aut spontaneis Omnia opposita ordinarie

observantur: in facie artificiales paucae ut plurimum , sic Venustas amabili sexui chara & utilis &necessaria conserVatur. VulnuScula enim manantia morbi materiem ad brachia potius alliciunt. Febris suppuratoria in naturalibus adeo exitialis

P ue saepe

114쪽

DE FEBRI

saepe in artificialibus nulla. Consectaria quoque

pessima, in insititiis rarissime occurrunt. Omni- . bus autem hisce rite perpensis inoculationem multis parastingis omnes contagii vias sive per contactum, sive per aerem, uti quibuSdam visum antecellere nemo inficias ibit.

CAp. XXIV.

DE FERRI PUERPERALI.

f. 2 3. ebris complicata ex inflammatione topica &humorum putredine puerperis satis familiaris, puerperalis nunc dierum dicta, praecipue descripta habetur apud medicos anglos HULMER. LEARES, IPHITE KIRRI ANDRE fili Spericulosa, valde diversia est a febri lactea ephemera capite secundo tradita, omnibusque nota, satisque frequente & absque artis auxilio sponte cessante. 234. Oritur sicut aliae febres cum horripi- Iatione frigoreque sitis valido, tertio ut plurimum a partu die & quidem inopinanter fere & di stocitius dum paulo ante nil mali suspicentur puerperae; sequunturque ordinarie pathemata circa uterum, qui ad minimum dolet attactum, nec raro prae dolore totius abdominis ululare coguntur, quod arguit inflammationem uteri ipsius vel & intestinorum & omenti; uti ex inspectione cadave

115쪽

PUERPERALL

rum probare tentant IIULME & LEAris, vidi & ego cadavera hac sebri de&nctarum, abdomen pure plenum Variorum que viscerum corruptionem ostendentia. Num vero haec inflammatio causa, num vero essectus febris, aliis discutiendum relinquo. Praeterea diarrhoea adest biliosa toto morbi decursu vel levans vel summe debilitans noXiaque, inde &lochia minuuntur vel omnino suppri

muntur.

q. et s. Saepe subito admodum & 24. horarum spatio exitialis est, ut plurimum vero circa undecimum diem terminari solet felici eventu, per di-arrho eam, lochia rite fluentia, ventris pathematum imminutionem sudoremque aequalem. f. 236. Causas occasionales quaerit WΗ1ΤΕ in regimine nimis calido, aereque nimis clauso, inde & nos dochii creditur productum. Alii quaerunt in lacte repulso, lochiis suppressis, alii insecretione bilis graviditatis tempore imminuta. f. 237. Cura pro ratione symptomatum varia instituenda. Nam ubi vera inflammationis signa, lochia suppressa, lac repulsum. sanguinis requiritur missio. E contra si putredinis indicia caute cum hac procedendum, & antisepticis, acidis mineralibus, camphora, cortice & vesicanti bus abdomini vel aliis partibus pro re nata impositis tractanda. 238. Emetica quoque ut inflammationis

topicae indicia non facile exhibenda, inessectiva hic

116쪽

02 DE LINTEAM. ET INDUSIOR.

hic inveniuntur quoque, laxantia potius leniora nec salina iisdem substituenda. Ubi vero vomitus biliosus, oris amaror, optime conducunt leniora emetica initio morbi & laxantia cum clyS-matibus toto morbi decursu. Clysmata non tantum alvi si, ilicitandae gratia, sed et uteri partiumque vicinarum fovendarum, lochiorum movendorum blande causa injiciuntur. g. 2 9. Caeterum laXantia hic commendata habentur salia media, magnesia alba cum rheo 48.

somenta mollia ex herbis emollientibus in lacte coctis regioni hyposastricae applicanda quamdiu dolet. Diarrhoea debilitans ex suffragio ΚiRKLANDII parca laudani dosi moderanda. f. 26o. Si in morbi decursu os & dentes sordescunt, deglutitio dissicilior evadit, petechiae vel miliares non critice erumpunt, anxietasque adesi cum animi dejectione magna, deliriis, convulsionibus, non admodum bene sperandum de morbi

CAp. XXV

SIORUM MUTATIONE IN ACUTIS.

Cum in morbis acutis saepissime linteamina & indusia exhalationibus putridis & contagiosis

117쪽

MUTATIONE IN ACUTIS. 93

impregnentur, sudore, potibuS potionibusque medicamentosis inquinentur, urina & excrementiS sepe invite emissiS conspurcentur, pure Variolor se, nec non lochiis in puerperiis imbuantur, non immerito qhuaeritur, num linteamina mutanda in morbis acutis. Negant alii, aliique affrinant. g. 262. Negant qui damna timent a corporis denudatione, ejusdemque refrigeratione & eXanthematum criticorum retrocessione; hocque aliquando contigisse, medico DUNKERs, cum finito sudore purum indusium quamvis calidum induisset: toto enim corpore algere coepit & adeo male se habuit ut de vita omnes desperarent: uti refert vAN SWIETEN. g. 263. Assirmantes quique numero & autoritate forsan majores incommoda metuunt ab impedita transpiratione & resorptione materiae jam eX-halatae; & a retentione ulterius exhalandae; dolentque contrariam opinionem non tantum plebis sed & multorum medentium animis insedisse, ut medicus de fama timens nisi emerserit aeger a morbo , ViX auderet permittere nedum suadere linteaminum mutationes. se Lintea saepius aegris peris mutare piaculum plebi esse videtur, inquit CR1 MOROSIUS, inde siquidem credunt aegros reddi imbecilliores, sed potius ex diutina illorum re

tentione Varia aegri S incommoda contingunt, cor--poris transpiratio impeditur, sudores & sordeuse in in diis iis retinentur, putrescunt & foetorem se contrahunt, sordes & sudores corpus obstruunt,

118쪽

M DE LINTEAM. ET INDUSIOR.

sicque calorem ingeminant, quae quantum aegris issant SVe incommoda sint, norunt medici omneS. MLEUINUS LEMNIus etiam in morbis contagiosis, semorbillis & variolis indusia tegit mentaqtie sub- seinde mutanda consulit ac recentia stibstituenda. Sordidasque vestes corpori eXemptas vento atque aurae salibus identidem eXponendaS, quo contagio & gravis halitus, quibus eX insecto corpore tegumenta imbui contingit & contaminari, discutiantur: si quidem cum multi tetri ac perniciosi vapores seu suligines ut ait, eX hujuscemodi corporibus emanant, quae Vestimenta, quibus

aegrotus integitur ac fovetur concipiunt, fit ut decumbentes circumfusum undique aerem hauriant, imbibant, ac singulis momentis nova recentique contagione ac labe inficiantur, volutantur enim

in sordibus tanquam scropha aut lutulentus sus in.

volutabro coeni.

f. 264. Insurgit quoque graviter contra vulgarem opinionem & nonnullorum medentium, qua volunt aegris decumbentibus mutanda non esse indusia, nec linteamina, RAΜAZINI ; rationemque asserentium, indusia recenter lota vim retinere lixivialem, lentorem inducentem: cum in lixivio

vim detersivam ac resolventem omnes agnoscant. Conducit Vero eX recentiorum opinione, ut indusia succini, olibani & mastichis vapori exponantur prius ut odor saponis, quem tota lintea habere solent, deleatur. Alii suadent eundem in finem ut lintea sani hominis corpori applicentur per aliquot horas saltem, quod a magno non improbatur

119쪽

MUTATIONE IN ACUTIS. 03

tur SWIETENIo, modo hac facilitate obtinere possumus praecipuum scopum, Ut nempe aegri a sorditie liberentur. HUXHAMUs nullo modo id necessarium credidit, & pura vult semper adhiberi lintea aegriS. g. 26s. Peccant vulgares medici, inquit δε-LESIUS, neque tunicam linteam mutare neque lecti syndonein, neque manuS faciemve laVare, nec quicquam aliud quod ad munditiem spectat suis aegrotis permittenteS, nec si longus quidem morbus sit, quasi magni reserat volutare in suis sordibus ac quasi non augeat hoc omnem putrefactionem.

q. 266. In tertio Variolarum stadio ad initium eXsiccationis, linteamina nunc impurissima, rigida & foetida facta , ipsique aegroti maXime molesta mutari vult HuXΗAM, siquidem ait ea aerem conclavis magis polluunt & adeo ineptum ad respirationem reddunt, ut istum quoque ViX homo

perferri possit sanissimus. Quid Z quod is non re-ipirationem solum accelerat, sed ipsa quoque hujus venenatae mephitis Inlasmata continuo iterum per vasa inhalantia, pulmones caeteraque ad sat guinem deVeniunt, eumque magiS corrumpunt. Ob eandem rationem quoque suadet VAN Sw1ETEN mutare linteamina quae Variolis jam maturis

pure & pejori ichore confluentium plena rigent non tantum saepe molestissima sunt aegris, verum& pessimo foetore nocent quam plurimum. 9. 267.

120쪽

96 DE LINTEAM. ET INDUSIOR.

*. 267. Mirandum vero DIEMERBROEK Iuriaegros hortari, ut ad decimum quartum USque diem scetorem hunc patienter ferant, auctui terque assii mare se millies vidisse, hunc aliqualeans Oetorem nunquam aegris nocuisse. Dum ab hoc sanissimi quidem adeo si pe assiciantur, ut in animi deliquium labi possint, quod sibi ipii contigisse ait v SWINTEN. . Ex allatis patet rationem stare pro suadentibus linteaminum mutationem in acuti S, dum damna a putrefactione magis timenda sint, imo certiora quam illa quae a corporiS refrigeratione metuenda: haec enim cautionibus adhibitis vitari possunt, illa vero inevitabilia videntur. f. 269. Requiruntur Vero cautiones maxime irecessariae ut hoc fiat sine periculo & cum emolumento. Sint ergo probe sicca & calida indulta. Aer in cubiculo sit quoque temperate calidus. Cortinae ante lectum hoc tempore adducantur, senestrae & januae claudantur, citoque hoc perfici debet, ne nudato corpore incipiant algere aegri& eXhorrescere, cutisque contrahi tota; pallor& anxietas sequantur infausto augurio. NarratvAN Sw1ETEN se vidisse hoc contigisse, dum rigidum pure indulium non poterat satis cito tolli de corpore, & purum induitum allatum quam ViS calefictum jam frigescere inciperet antequam sordidum auferri poterat additque se jussisse semperiit omnes hae morae tollerentur, sordidum tale in

dusiura discindi, ut citissime auferri posset, dum

SEARCH

MENU NAVIGATION