Compendium medicum practicum per fasciculos distributum

발행: 1780년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

seger non moritur a Variolis, morietur forsan a pleuriti de vel peripneumonia. 224. Aeger vero quotidie e lecto eximendus quousque ejus vires constant. In lecto leviter tantum tegendus. Linteamina saepius mutanda leviter prius calefacta, idque eo saepius, quo plus morbi curriculo, sudore vel sordibus inquinata. Nec inde refrigerium corporiS metuendum, modo cum neces aria cautione, cortiniS ante

aegrum sic. adductis, satisque cito fiat. Haec omnia quam maXime necessaria habentur & ante & post eruptionem, ubi calor maximus pulsusque sortis. . etas. Ad diaetam quod attinet a primo stadio statim tenuis commendanda; abstinentia a Carnibus, ovis, piscibus, caseo, farinaceisque uti & a vino, cerevisia sorti, & potu casse. ΡΟ-ma costa concedenda, lacticinia nonnunquam, sic.

ubi febris non valida aut nulla, uti in benignis. 9. 226. In hoc stadio quoque pediluvia tepida quotidiana, aliquando & bis de die per horae dimidiam ab omnibus sere laudantur, quibus satagunt copiam variolarum a facie derivare & ad extrema allicere. Non enim Venustas tantum insequiori praesertim sexu e quantitate pustulorum majore in facie laeditur, sed & inde maximum

discrimen instare , neminem latet. Num vero scopum iisdem attingant nescio. Compertum enim est, neque pedituVia neque Vesicantia a CLossio huic scopo commendata, ad suras adhibita minuere copiam Variolarum ad faciem. Quae quia nudo Reri

102쪽

78 . DE VARIOLIS.

aeri eXposita, neque adeo perspicabilis ergo, quam caeterae partes vestimentis teste, Vel quia uti videtur naturaliter in omnibus eruptionibuSinfantum, acriorem ac mobiliorem partem materiae morbosae sit periora versus tendere, uberrime iisdem assicitur. Valent tam eri ut hac occasione

aegri non continuo sub M agulis detineantur; sicque febris ardor eXcedenS mitigetur. q. 227. In naturaliter debilibus vel morbo chronico eXhaustis . languentu calore, pulsusque

parvo existente, & si delirium adiit obscurum urinaque ejiciatur pallida, nullus venae sectioni

locus, & potius cardiacis vires eleVandae, cauteque cum regimine nimis frigido procedendum. Conducunt hic vinosa, camphora, decoctum corticis peruViani, nec non grispastica, sinapismi, quin & vesicantia ad nervos excitando S pigreS. Diarrhoea hic semper noxia, anima rhei cum liquore anodino minerali, decocto albo, clysmate ex partibus anaticis aquae calcis ac lactis , immo S laudano liquido frenanda. Alvus enim adstricta sine Ventris meteorismo hic melior fuga. Epi- themata etiam eX camphora scrobiculo cordis imposita simili in casu laudantur. 9. 228. Si eruptio post quartum diem remoratur & quidem cum febri ardente, requiruntur

eadem quae ante eruptionem in tali febri commendata habentur. Praeterea & balnea tepida toti corpori applicanda, ut cutis laxetur. Vapor &iomenta tepida c*mmendantur a RHASI ad suppurationeni

103쪽

79 DE VARI .

rationem promoVendam. Inde & optime valere possunt in earundem retrocessione ut iterum eleventur. Iisdem tentat VAN DER HAAR avertere se-brim secundariam , exitum praebendo puri Va rioloso. f. 229. Atqui frequentius cum sebri languida, retardatur nimis pustularum eruptio. Tali in casu valent quae dicta habentur aet7. in simili febri ante eruptionem. Hic si unquam emeticum ex radidice ipecacuantia in variolis dandum, si sero uti saepe fit vomitus abnormiS, clySinate, anima rhetvel & celebri an temetico RIVERII 36. compescendus. Convulsiones in hoc statu, moscho sedentur; si dolores dorsi lumborumque colicive Vehementiores morae sunt in causa. ClySmata eX decocto corticis cum camphora, epithemata ex herbis leniter aromaticis in aceto Vini cortis abdomini applica- . ta optima sunt. 23O. Suppuratione rite procedente nihil moliendum, atqui si circa octaVum aut nonum diem variolae recedunt Vel collabuntur pure Varioloso omnino ad interiora delapso, facie subito detumescente nec manuum tumore insequente, summum adest periculum. Videndum autem quid ars in tristi hoc statu valeat, Vesicantia, Cataplasmata ad carpum statim apponenda: laxan, tia & diuretica exhibenda; optatis dolores & in. quietudines lenienda. f. ag I. Variolae ad persectam maturationem

deductae, riteque itantes , lanceola vel sorticibus saepius

104쪽

DE VARIOLIS.

saepius de die incidendae spongiaque laete tepido

imbuta piis abluendum, ne mora acrius factum partes subjacentes corrodat, ulceraque sordida& cicatrices foedas creet, vel ne resorbeatur sanguinique misceatur , sebrisque secundaria mali moris sequatur. et a. Haec febris semel orta est vel valida inflammatoria , Vel putrida Omnino. In priori casu venae sectio imperanda si possibilis ob variolarum copiam. LaXantia hic quam maxime indicantur. Diari licea hoc tempore suborta transpirationis supplet desectum febrimque mitigat secun

dariam.

f. 238. Evacuationibus necessariis rite institutis, febrisque vi imminuta ad corticis usum accedendum & in summa inquietudine ad syriapum diaco dii & laudanum. In altero casu ubi saepissime animi dejectio totalis, deliria obscura, artuum tremor . tendinum subsultus, animi deliquia, petechiae, diarrhina colliquativa, dysentelia, peripneumonia putrida, haemorrhagiae a sanguinis dissolutione, mictus cruentUS, haem OptoeS, nihil praestantius invenitur quam acida vegetabilia, vapor aceti s c. haustus; nec non mineralia,

haustibus & potibus instillata pro infantibus; majorique dosi adultis exhibita; neque hic cortici

peruviano parcendum.

s. aqq. Restat ut quaedam adhuc de symptoniatibus praecipuis leniendis dicatur, itaque ut ab oculis incipiamus, hi toto morbi decursu &statim

105쪽

statim ab initio fovendi lacte tepido in quo parumcnoci immittatur. Frontale eX camphora ad oculos muniendos a variolis proficuum saepius inveni. In quibusdam Vero cephalalgiam eXcitat molestam . A vividiore luce aegri arcendi & in obscuriori loco potius detinendi. . aqq. In faucium dolore, difficilique deglutitione, in primo sc. stadio, cataplasmata emollientia collo circumducenda, sinapi sint ad plantas pedum adhibendi. In tertio stadio gargarismata syringae ope in fauces injicienda: emetica ex o melle squillitico cum kerme minerali in sus

cationis periculo. .

f. et 6. In suppressione urinae, dylaria quae

non a VelicantibuS, aeger e lecto eXimendus SYDEN HAMO docente; introrsa cremor tartari, D regimen frigidius in usum vocanda; crustae nimis tenaces oleo amygdalarum dulcium illinire conducit vel & decocto menaceo saepiuS madefacere, ut citius faciliusve decedant. Ulcera sordida cum melle rosarum & spiritu vitrioli deliganda. f. et 7. Morbo superato cathartica mercurialia debitis intervallis aliquoties exhibenda, quoturunculi , variolae succenturiatae, tubercula, glandularum indurationes praecmeantur. Qiis vero statim ac apparent omni molimine ad matu rationem ducendae.

106쪽

C Ap. XXII.

DE PROPHYLAXI ADVERSUS

VARIOLAS.

inime sicco pede praetereunda prophylaxis L I in variolis a quam plurimis equidem laudata , paucis Vero admodum comprobata. Cum

vero ex ulceribus diu manantibus in variolis insitivis, plurimi deduxissent benignitatem variolarum artificialium, etiam in prophylaXi commendarunt cutis incisiones varias, sonticulos uti inpelle a DIEMERARogKro aliisque loimiatris profi-cuos inventos, epidemia Variolosa regnante. Ab ulceribus naturalibus credunt quoque malignita tem & quantitatem variolarum minui. InfanteSvidi siepius tinea S achoribus laborantes benignas admodum habuisse variolaS. CLOSSIUS totam spem mitigandi variolosi virus ponit in maturiori vesicantium applicatione, atqui eXperientia me docuit omnino spem esse vanam minimeque votiS respondentem. In ipsis insitivis vult MEAD emplastra duo vesicantia brachio alterutri & cruri imponi nequaquam dubitans, hanc medicinam eX usu fore, dolendum vero hoc ubique Verum noug. 239. Nec magis fixo pede stat sententia eorum qui in camphora externe S interne adhibita,

107쪽

ADVERSUS VARIOLAS. 83

bita, assas cetida, ipsoque cortice quaerunt antidota hujus morbi. Certe cortici & caiiaphorae quibus addendum & acida mineralia, acetum ejuS-que Vaporem, non deneganda sua laus, in hoc uti in caeteris morbis putridis, dum quam maxime putredini resistunt. Atqui minime valere ad fugandum morbum variolosum unicuique patere debet. . et O. In stibio, mercurio quaesivit BogRHAvg sed sine successu. In aethiope minerali Lops, merito vero dubitatur num haec massa ponderosa ac iners sanguinem ingrediatur. Verum enim vero cum omnia praeparata mercurialia sanguinem dissolvendo, eundem magis ad putredinem disponant, non immerito suspecta habentur. Inde quoque videre licet, quid sentiendum cum LETsOM, qui mercurialia in confluentibus malignis, depressis, quo ad suppurationem & elevationem ducantur, commendat, nec plus etiam sperandum de aqua picis a BERCKLEY laudata, aut de pitulis ex calomela, camphora, eXtracto aloes &gummi guayaco a ROSErqSTE IN IO consectis. g. 24r. Verum enim Vero nihil tutius, nil ceditius ex mea sententia dari potest ad vitandum contagium variolosum quam ejus extirpatio a pAvLET

aliisque plurimis proposita. Vitando nempe

omne commercium cum VariolosiS, omnemqtie contactum cum linteaminibus eorumque vestimentis: quae vel comburenda, vel alte sepelienda haud secus quam in ipsa pelle cum qua SVarrulae quo

F et ad

108쪽

8ή DE INOCULATIONE

ad originem, malignitatem que e ctinim conveniunt. Nec desunt experimenta in variis locis instituta possibilitatem propositi comprobantia. Sed cum dentur magnae disticultates quo minus praXis haec communis inat, extirpationi insitio substituenda, quae ergo paulo accuratius describenda.

CAp. XXIII.

LARUM.

f. 242.

on animus est de insitionis origine historiave L dicere, neque indagare num theologice, philosophiceve aut medice licita; non nostrum est tantaS componere lites. Sed breviter tantum agendum habeo de methodo administrandae ejusque prae rogatiVis. f. 248. In Oculatio autem seu variolarum insitio in genere commendanda, in specie filutaris, aliquando vero & fatalis & infausta , consistit in eo quod miasma variolosum peculiari erchireisi, corpori sano Olim variolas non passo communice tur, ut inde variolae boni moris procreentur: qua operatio sequentibus instituitur modis. f. 244. Simplicissimus inoculandi modus est tranSplantatio vulgaris, quae & emptionis nomen habet , quia in t per obolum unum Vel alterum par

109쪽

VARIOLARUM.

vum probe lotum, pustulis cujusvis aegri benignioribus variolis decumbentis impolitum & aliquamdiu ibi relictum deinde, madore purulento calidum pueri sani brachio aut pedi, pectorive &aliis partibus alligatum. Aliquando succedit ope

ratio fausto cum eventu, aliquando nullo, frustraneaque evadit. 9. 24s. Sirienses ins1tionem faciunt naribus in- trudendo mi asina variolosum gossypio aut filo tu-rundae in morem contorto, inhaerens, periculosa vero striaca censetur methodus morbi transserendi ob cerebri viciniam,quod inde facile laedi

potest.246. Regulariter vero tali instituitur modo variolarum inlitio a medicis. Primo nimirum apud aegrum variolis benignis laborantem, pustula bene matura in brachio inprimis aut scemore nata aperitur, & flum crassiusculum ex linteo carpto contortum aut goisypium essuente materia

purulenta probe imbuitur. Filiam hoc vel goosypium in pyxide optime primo charta cerea inVo-1utum includitur & ad variolarum candidatum defertur, & frustum semipollicare, levissimo cutis vulnusculo seu potius incisurae, vel lanceola, vel acicula, GATI I docente, in utroque brachio& eo quidem in loco ubi sonticuli excitari solent, aut etiam intra pollicem & indicem factae immittitur. Alii vero pus purum eX Variolis probe maturis empressum in lagenula clausum ad locum destinatum deserunt. Qiiod si recens calidumVe

110쪽

86 DE INOCULATIONE

optime habetur; sin minus aqua calida solvitur,

in eoque tingunt lanceola, qua incisura fit. Iterumque alii pulverem variolarum jam eXssiccatarum incilioni inspergunt, denique linteo vel &emplastro Diapalmae apparatum firmant; sunt qui

more Italorum loco lanceolae, Vesicatorio vulnusculum eXcitare amant.

f. 247. Praeparatio olim praecedebat insitionem per quatuor aut plures hebdomatas, dum indiscriminatim sanis, vegetis, debilibus & morbo habituali assectis variolas transferre volebant medici. Toto hoc tempore a carnibus, ovis, piscibus, potibus vinosis, spirituosisve abstinebantur, variaque medicamenta ex stibio, camphora, mercurio, repetitaque cathartica eisdem exhibebantur. Atqui hodie experientia edocti, optimet iasItionem succedere in corporibus sanissimis, morbosa omnino exulant, sanaque quantum possibile eliguntur, quae nulla ergo praeparatione egent. Excluduntur infantes rachitici, labe venerea insecti, dentitionis negotium aut tempuS nondum egressi, gravidae puerperae & menstruatae. Annique tempora praecipue ver & autumnum, aetatem intra quatuor & quatuordecim annOS commendant in oculatores; neque aliam instituunt praeparationem quam primarum viarum purgationem per aquam laxativam; aut catharticum mercuriale si Vermium suspicio, semel aut bis ante Operationem pediluviis utantur noctu ad eruptionem. Variolarum usque.

SEARCH

MENU NAVIGATION