Pauli Orosii presbyteri Hispani, Aduersus paganos historiarum libri septem. Vetustorum librorum auxilio a mendis vindicati, & annotationibus ex vtriusque linguae historicis illustrati, opera & studio Franc. Fabritii Marcodurani. Addita nunc demum Lud

발행: 1615년

분량: 751페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

381쪽

Liber quintus

interemptis. Viriathus autem cum per Uatuordecim annos Romanos diaces atque exercitus protrivisset,insidiis stiorum interfectus est in hoc solo Romanis circa eum forti 'ter agentibus , quod percussores eius indignos praemio iudicarunt. At cgo non modo nunc,veru metiam saepe intertexere Orientis illa inextricabilia bella poteram , quae raro unquam niti sceleribus aut incipitit, aut te minantur sed Romanorum,cum quibuS nobis actio est,tanta sunt, ut iure fastidiantur faliena Mithridates tunc siquidem rex Parthorum, sextus ab Arsace, vicito Demetrio praefecto,Babyloniam urbem finesque eius uni- uersos victor inuasit. Omnes praeterea gentes, quae inter Hydaspem fluuium Indum iacent,subegit. Ad Indiam quoque cruentum extendit imperium. Demetrium ipsum sibi secundo bello occurrentem , vicit Scepit: quo capto , Diodotus quidam cum Alexandro filio,regnum eius regium noment usurpauit:qui postea ipsum Alexandrum n-lium, quem participem periculi inpertiadendo regno habu evat,ne in obtinendo consor tem haberet,occidit.

M.AEmilio Lepido, C. Hostilio Mancino ,

Coss. prodigia apparuere diuersa, cli quan tum in ipsis fuit,ex more curata sunt: sed non semper aucupatoribus eliciatu uim Sc structoribus fallaciarum aruspicibus, opportuNi casus sustragatur. Nam p MancinusConsul postquam a Popillio apud Numantiam suscepit

382쪽

33o Pauli Orosi

exercitum adeo infeliciter praelia cucta gesssit,atque in id suprema desperatione perductus est,ut turpissimum foedus cum Numantinis facere cogeretur: quamuis& Pompeius iam aliud aeque infame foedus cum iisdem Humatinis paulo ante pepigisset.Senatus dissolui foedus, ct Mancinum dedi Numantinis Praecepit,qui nudato corpore mliuibus post tergum reuinctis , ante portas Numantinorum expositus, ibique usque in noctem manens,a suis desertus, ab hostibus autem non susceptus,lachrymabiIe virisque spectaculupraebuit.

C A P v T V. Stiam iniusti Romani Mancinum Numam linis dediderint. De Bruti in Galiacos ira ,Lepidi a Vaccaeis clade.

Exclamare hoc loco dolor exigit. Cur

falso vobis Romani magna illa nomina iustitiae,fidei, fortitudinis , misericordi et vindicatis A Numantinis hic verius discite. Fortitudine opus fuit' pugnando vicerunt. Fides exigebatur credentes aliis secundum se,quos occidere potuerant,pacto foedere dimiserunt. . Iustitia probanda erat i pro bauit eam vel tacitus senatus,cum iidem Numantini per legatos suos aut inuiolatam pacem solam,aut omnes quos pignore pacis aecepto vivos dimiserant,reposcebant. Misericordia examinanda videbaturi satis docu-. . i . mentio

383쪽

Liber quint .

menti dederunt vel emittendo ad vitam inimicum exercitum, vel ad poenam non rhoipiendo Mancinum. Mancinusne rogo dedendus fuit,qui victi exercitus impendente trucidationem, praetento umbone pacti foederis dispulit, qur periclitantes patriae vires in meliora tempora reseruauit Aut si displicuit foedus quod pactum est, cur miles hoe

Pignore redemptus,aut cum reuerteretur,receptus est,aut cum repeteretur,redditus non

est Aut si placuit seruati militis qualiscunq; Prouisio, cur Mancinus, qui hoc pepigit, s Ius deditus fuit

Nuper Varro ut praepropera pugna inir tur, collegam Paullum obluctantem impulit, trepidantem praecipitauit exercitum, ininfelices copias apud infames ilia 3Romanis cladibus Cannas non disposuit certamini , sed opposuit morti, plus quam quadraginta mil-tia ibi militum Romano iam sola impatientia sua, de qua sibi victoriam iamdudum Annibal praesumebat, amisit. Collega etiam. Paullo (quo tandem viro ) perdito, nouissime in urbem pene solus impudentissimo redire ausus est , meruitque sua; impudentiae

praemium. Nam gratiae ei, quod de rep. non

desperasset, quam tamen ipse fecerat despei et ratam,publice in senatu actae sunt. Porro autem Mancinus, qui sorte bellica circuntientum exercitum ne perderet laborauit,ab eo dem senatu deditione danatus est. 'Sic Ro- 'Sciomanis stillud in Varrone displicuit,sed tem inani.pori concessum est: ct in hoc Mancino placuit.

384쪽

mentum

Pauli Orosi

cut i,sed secundum tempus praesumptum est: atque ideo ab initio perfecistis, ut nec ciuis

consulat conuenienter ingratis,nec hostis fideliter credat infidis. Interea Brutus in ulteriore Hispania , sexaginta millia Gallaeco rum,qui Lusitanis auxilio venerant,asperri mo bello de difficili, quamuis incautos ci cuia uenisset,oppressit. Qii orum in eo praelio quinquaginta millia occisa , sex millia cadi pia referuntur,pauci fuga euaserunt. In citeriore Hispania Lepidus proconsule Vaccaeos innoxiam gentem re supplicem,etiam senatu prohibente,pertinaciter expUgnare te-tauit. Sed mox accepta clade grauissima improbae pertinaciae poenas luit. Sex millia quippe Romanorum in hoc iniusto bello iustissime caesa sunt: reliqui exuti castris,armis et iam perditis euaserui.Nec minus turpis haec sub Lepido clades , quam sub Mancino fuit. Ita nun bi haec tempora loco felicitatis ascribant,ut non dixerim Hispani tot pulsati fatigatique bellis,sed vel ipsi saltem Romni tam continuis subacti cladibus, totiesque

superati: ut non exprobrem, quot praetores uorum,quot legati , quot consules, quot IegioneS,quantassi exercitus consumpti sint . Il- Iud solum reuoluo, quanta fuerit timoriS amentia.Miles Romanus hebetatus,vi iam ne

ad F exprimentum quidem belli cohibere pedem, aut obfirmare animum posset : sed mox conspecto Hispano specialiter hoste, diffugiens,vinci se pene prius crederet,qta videri.Quo argumento patet,apud viros i. V misera

385쪽

Liber quintus. In

mi sera illa tempora iudicata,cum ct Hispanii et si vincere poterant,inuiti tamen desereret otia sua dulcia, ct bella externa toIerarent,re Romani quanto impudentius alienae quieti sese ingererent,tanto turpius vincerentur.

ructationeis bello strino in Sicilia.

SER.Fuluio Flacco, Q. Calpurnio Pisone

conssilibus,Romae puer ex ancilla natus est quadrupes,quadrimanus, oculis quatu-or,ataribus totidem,natura virili duplex. In Sicilia mons Aetna vastos ignes eructauit, ac fudit:qui torrentum modo per prona prxcipites, proxima quaeque corripientibus exussere flammis ; longinquiora autem fauiIIis calidis cum vapore graui late volitanti-btas torruerunt,quod Siciliae semper vernaculum genus monstri,non portendere malua 'let,sed inferre. In Bononiensi agro frugea in arboribus natae sunt. Igitur in Sicilia bel- tum seruile ortum est,quod adeo graue rea I trox multitudine seruorum , instructu copiarum, , magnitudine virium fuit,vi, non ' dicam praetores Romanos,quos penitus profligauit, sed consules quoque terruerit.Nam septuaginta millia seruorum , tum in arma conspirantium fuisse referuntur,excepta urbe Messana; quae seruos Iiberaliter habitos in pace continuit Ceterum Sicilia in hoc quoq;

. . O

386쪽

miserior , quia insula de nunquam erga statum suum iuris idonei, nunc tyrannis sub tecta,nunc seruis: vel illis dominatu impro bo exigentibus seruitutem,vel istis prauumptione peruersia commutatibus libertatem, maxime quia clauso undiq; mari,egerere foras non facile potest intestin u malum. Viperinam quippe conceptione perditionis suae aluit, a libidine auctam , sua morte victu ram. In hoc autem seruilis tumultus excita- l

tio quanto rarior caeteriS, tanto truculenti

or est: quia intentione commouet 'r libera multitudo, utpotriam augeat s seruilis ut sperdat.

De I mantia,eiusque per Scipionem Afris

num deletione.

ANno ab urbe condita DCXX. cum maior pene infamia de foedere apud Numantiam pacto,q uam apud Caudinas quondam furculas pudorem Romanae frontis oneraret, Scipio Africanus consensu omnium tribuum Consul creatus,atque ad oppugna- ldam Numantiam cum exercitu missus est. i Numantia autem citerioris Hispaniae haud procul a Vaccaeis ct Cantabris in capite GaI Iaeciae fit a vltima Celtiberorum fuit. Haec Per annoS quatuordecim cum solis quatuor millibus suorum,quadraginta millia Romanorum non solum sustinuit, sed etiam vicit,

rudendisque foederibus affecit. Uitur Scipio

387쪽

Liber quintus.

Africanus Hispaniam ingressus non ilico se ingessit hostibus , ut quasi incautos circun-

ueniret,sciens nunquam id genus hominum adeo in ocium corpore atque animo resolui,ut non ipse qualitate habitudinis suae apparatus aliorum praecelleret,sed aliquandiu militem suum in castris velut in scholis exercuit. Et cum partem aestatis totamque hyemem,ne attentata quidem pugna trans

egisset, sic quoque parum propemodum hac profecit industria. Nanaque ubi copia pugnandi facta est, exercitus Romanus

oppressus impetu Numantinorum,terga co-

uertit: sed imprecatione a minis obiectani tis sele Consulis,manuque retinentis, tandas indignatus in hostem rediit: dc quem fugiebat,sugere compulit. Difficilis tunc in relatu fides. Numantinos & fugere, ct fugientes videre Romani. Vnde quamuis Scipio, quia praeter spem acciderat , laetatus S gloriatus esset,lamen ultra bellum aduersus eos auderidum non esse,professus est. Itaque Scipio insistendum inopinatis prouentibus censuit, urbem ipsiam oblidione conclusit , dc fossa circumdedit cuius latitudo pedibu S decem, . Valtitudo viginti fuit. Ipsum deinde vallum

fudibus praestructum, crebris turribus com- muniuit: ut siqua ab erumpete hoste in eum tentaretur irruptio , iam non quali ob se sor cum obsesso, sed versa vice obsessiis cum obsessore pugnaret. Numantia autem in tul mulo sita, haud procul a flumine Durio, tria millia passuui nabitu muri amplexabatur;

388쪽

quamuis aliqui asserant eam ct paruo situ desine niuro fuisse Unde credibile es quia hoc

spatij cura alendorum custodiendorumque pecorum,uel etiam exercendi ruris commodo cum bello premerentur, incluserint, i-pli arcem paruam natura munitam obtinentes. A lioqui tantam paucitatem hominum , tam amplum urbis spatium non m Unire magis quam prodere videbatur. igitur conclusi diu Numantini, de fame trucidati, ii deditionem sui obtulerunt, si tolcrabilia iube centur,saepe etiam orantes iustae pugnae facultatem,ut tanquam viris mori liceret. Ultiano omnes duabus subito portiS eruperui,

larga prius potione usi,non vini, cuius feraxis locus non est , sed succo tritici per artem confecto, quem succum a calefaciendo Ce- Iiam vocant. Suscitatur enim illa ignea vis germinis madefactae frugis, ac deinde siccatur , post in fari nam redacta,molli succo admiscetur,quo fermento sapor austeritatis ciccator ebrietatis adiicitur. Hac igitur potione post longam famem recalescentes, bello sese obtulerunt. Atrox diu certamen & usque ad periculum Romanorum fuit: iterumque Romani pugnare se aduersu na Numantinos fugiendo probauissent , nisi sub Scipione pugnassent. Numantini interfectis suorum foditissimis bello cedunt compositis tamen ordinibus non separantes se , nec sicut fugienteS, IN urbem reuertuntur , corpora interfectorum ad sepulturam oblata, accipere No-Iuerui. Nouissime spe desperationis in morte

omnes

389쪽

Liber quintus. Is

omnes destinati,clausam urbem ipsi intromsum succenderunt, cunctique pariter ferro, veneno, atque igne consumpti sunt. Romani nihil ex his penitus habuere victis,praeter securitatem suam. Neque enim euerta Numantia vicisse se magis Numantinos, quam euasisse dixerunt.Vnum Numantinum victo

ris catena non tenuit, unde triumphum dederit, Roma non vidit. Aurum vel Argentu;

quod igni superesse potuisset , apud pauperes non fuit. Arma&vestem ignis absum, psit.

CAPUT VIII, De Gracchorti editione, i Attalique regis Pergami haereditate.

I Gitur ea tempestate cum haec apud Numa tiam gesta sunt , apud Romam Gracchoes rum seditiones agitabantur. Scipio autem, cum deleta Numantia ceteras Hispaniae gentes pace componeret , Tiresium quendam Celticum principem consuluit, qua ope res Numantina aut prius inuicta curasset , aut post fuisset euersa ::Tiresiis respondit; Concordia inuicta , discordia exitio fuit: quod Romani tanquam sibi ac de se dictum,exempli loco acceperunt,quippe quibus iam de seditione discordantis totius urbis nuntiabatur.Carthagine Numantiaque deleta,oritur apud Romanos utilis de prouisione collatio, oritur infamis de ambitione contentio.

390쪽

iano

quod inter auctores Numantini foederis notat US esset, agrum a priuatis eatenias posses sum,populo diuidi statuit. Octauio tribuno plebis obsistenti ademit imperium, de suc- Iul. m. cessorem Minucium dedit. His cactsis sena st Pigh. tum ira , populum superbia inuasit. Ati l Mummi- tunc forte Attalus, Eumenis filius, moriens, dra, ad ann testamento populum Romanum imperio Q AP Asiae succedere haeredem iusserat. Gracchus gratiam populi pretio appetens, legem tulit,uti pecunia quae fuisset Attali , populo distribueretur. Obsistete Nasica,etiam Pompeius spopondit,se Gracchum,cum primum magistratu absistet acciis ituriam.

C A P V T I x. Em

De interitu Gracchi, di belli simili in Sicilia, apud Athen senses SDelum.

GRaccbus cum eniteretur, ut ipse tribu nos plebis subsequenti anno permane-Tet,cumque comitiorum die seditiones populi accenderet, auctore Nasica inflammata nobilitas, fragmentis subselliorum plebe . fuga Uit. Gracchus per gradus, qui sunt super lCalpurnium fornicem , detracto amiculo lsugiens , ictus fragmento subsellij corruit. Rursusque assurgens , alio ictu clauru cere-hro impactae exanimatus est. Ducenti praeterea in ea seditione interfecti, eorum qiae compora in Tiberim proiecta sunt: ipsius quoque Cracchi inhumatum cadauer eoabuit. Orta praeterea in Sicilia belli seruilis contagio

SEARCH

MENU NAVIGATION