Joannis Saresberiensis ...

발행: 1848년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

272 OΑΝΝI AAREABERIEΝSIS A. D. tuosam esse non reputet atres et earundem filias incestat pariter me timet aut erubescit palam temerare conjugum sanctitatem sornicationis abusum comparat necessitati. Proletarius est adeo quod paucis annis ei soboles tanta succrevit, ut patriarcharum seriem antecedat. Inter assertores turpitudinis ejus, quorum maxima erat copia religiosissimus presbyter de cujus sinceritate nemo dubitat, nobis retulit quod in una duntaxat villa et alaceritiis ejus X. ei vii.

genuit spurios. Quot in aliis effuderit referre longum est, o indicibile nobis. Et, ut ab expressione hujus

immunditiae quandoque lingua nostra recedat, novit Deus et spiritus ejus, qui animae nostrae praesidet, quod tot spurcitias in homine religionis nomen aut

habitum praeserente numquam audivimus, nec tantum sensimus manare saetorem Totus conventus unanimiter stabat adversus eum, et clerus et Populus patriae. Quia ergo patenter advertimus quod sine amotione ejus res emendari non poterat, et nos vestro artabamur

mandato, qui Praeceperatis ut eum si ita esset omni occasione et appellatione remota amoveremus Dei et vestra auctoritate freti postposito timore et gratia eum amovimus et fratres ab obedientia ejus, et laicos a subjectione ejus absolvimus, decernentes etiam mi probatae majorum institutiones de caetero inyiolabiliter observentur salva in omnibus auctoritate vestra. Erit itaque Deo et apostolatu vestro dignum opus roborare quod factum est, ne pestifera arbor semel avulsa radices iterum figat in horto vestro, et ad ignominiam apostolicae sedis et religionis opprobrium fructus laciat toxicatos Quum autem sententia lata esset, universi fratres a nobis veniam petierunt et absolutionem super eo quod servientibus lecti, scilicet G. Μarescalco et quibusdam aliis, qui cum aliis sicariis a mensa ejus recedentes gloriosissimi martyris sancti Thomae sanguinem

292쪽

effuderunt, et iterum ad eum reversi sunt, communicaverant, inviti tamen, sed domino suo, quem ut abbatem venerabantur, et timebant ut familiarem rogis, eisdem palam communicanti resistere non audebant. Νos autem Pensantes contritiones cordis eorum et necessitatis articulos, et de vestra quidem misericordia praesumentes, ipsis in sustentatione ecclesiae vestrae

modicam injunximus poenitentiam, et quam licuit interim contulimus absolutionem, rogantes ut si placet

praescribatis quid eis amplius injungendum sit. Si

quidem necessitas ecclesiae, et meritum martyris vehementer exposcit, ut tam sicari qui pretiosum sanguinem effuderuut, quam complices et fautores eorum gravius puniantur, ut illorum Poena terreat alios. Hoc autem indubitanter noverit serenitas vestra quod quicumque huic resormando operam dederit, inimicus Dei et ecclesiae subversor credetur in nostris partibus.

Domino Papae Manneδ. A FINIBUs terrae ad vos clamat Anglicana ecclesia, ut miserabilis illius ecclesiae, quae prae caeteris omnibus in partibus occidentis undata et solidata in cruore martyrum crevit et dilatata est in variis agonibus consessorum, minuatis angustias, et electum suum, quem legatorum vestrorum Procurante industria tandem obtinuit, jubeatis, accepta consecratione vigere plenitudine potestatis. Petunt hoc episcopi et abbates: petit clerus et Populus, quorum votis et vocibus meae parvitatis non est fas abesse suffragium. Et quidem electionis suae sormam ipsa mater mea Cant ecclesia litteris suis vobis luculenter expressit, quae tam PiScoporum quam eorum qui ad vacantium occlesiarum

293쪽

274 JOANNIS SAREABERIEΝSIS A. D. regimen electi sunt, assensu et testimonio roborata

est ipsius quoque electi merita retulerunt tanti Et tales viri, ut tam ab electo quam ab electione procul arceatur omnis sinistra suspicio. Quum ergo canonion sit electio et electus omni acceptione dignus, non ob aliud forte credendum est tanti patris consecrationem

fuisse dilatam, nisi ut illustrius splendeat et sortius

Vigeat quum a sanctitate Vestra acceperit firmamentum. Plura loqui vereor in auribus majestatis veStrae, Prae- Sertim quum materiae excellentiam deprimat stilus humilior, et ad expolienda susceptae causae merita, quae Per se patent, mens inops et victa lingua succumbat. Pietatem vestram doceat Spiritus sanctus ut fidelium vota Promoveatis prout ecclesiae expedit et celeritate adjiciatis quod oratio non praesumit. Si calamus, serenissime Pater, excessit, necessitati quae legibus arctari nescit, ascribatur, non homini Angustiae enim

nostra multiplicatae sunt super numerum. Valeat semper et vigeat sanctitas Vestra.

legato, auus Ioannes de Saresberia salutem, et felices semper ad Optanda umeMu8.ΝIs membra capiti cohaeserint, corporis incolumitas non subsistit, et merito publicus hostis arguitur quisquis ecclesiae profectibus adversatur. Quia ergo me Sanctae Cantuariensis ecclesiae membrum, licet

modicum esse constat, neceSSe est, ut Votis communibus pro acultate seram suffragium, et tota dili-

294쪽

l 178. EPisTOLAE. 275 gentia prosequar id in quod se ostendunt studia potiorum. Et vestra quidem sanctitas eidem ecclesiae semper astitit in laboribus suis, et meritorum Vestrorum concurrentibus titulis gloriosus martyr agonem suum feliciter consummavit, et clerus optata diu consolatione respirat. Quum enim dominus noster rex Anglorum praefatae ecclesiae, sicut per ossiciales suos episcopis et clero innotuit, liberam concessisset

eligendi sibi archiepiscopum facultatem tandem concurrentibus eorum qui in majori degunt ecclesia, et

aliorum votis, canonice convenerunt in virum, cui

divina praeeunte gratia litterarum eruditio a doctrinam suffragabitur, vita proficiet ad exemplum, elegantia morum promerebitur gratiam cohabitantium, lacundia verbum Dei salubriter dispensabit. Si quidem indubitata spes est, quod sanctissimus, quem semper dilexit et coluit, necessitatibus ejus patronus

accedet et quem successorem elegisse et vocasse

visus est ad laborem, promovere disponat ad participium consolationis et gloriae. Is est venerabilis vir Ric., quondam prior ecclesiae overensis, Pro quo sanctitatis vestrae genibus Provolutus, quanta POSSum devotione supplico, quatinus ei dexteram gratiae et opem consilii clementer porrigat excellentia vestra: et ecclesiae, quam de naufragio traxistis ad portum, labores et angustias optato solatio relevetis. Id ita demuni proveniet, si dignatio vestra obtinuerit, ut electus, accePto consecrationis munere, plenitudine gaudeat potestatis, ut Deo debitum reddere possit obsequium, et indigentibus solatium exhibere. Quod, serenissime et dulcissime pater, tanto magis necesse habeo postulare, quanto majori meo discrimine quidam mentiri ausi sunt, quod ego apud vos et per os consecrationem ejus debuerim impedisse. oc autem falsissimum esse novit Deus, et sinceritas conscientiae

295쪽

l l 276 ao NI AARESBERIENSIS A. D. vestrae et meae. Placeat itaque sanctitati Vestrae, qui in hac parte novistis innocentiam meam, divinae mi-- rationis intuitu eam, quum optimum fuerit, XeUSare, ut Deus vos et vestros ab omni discrimine tueatur.

A. et T. sancto Romanos eccleδio presbyteris essedis apostolicae legati I de Sar. 8anctitatis eorum servus, alutem, et promptin devotionis et reverentiae famulatum. DivIN praeeunte et obi cooperante gratia, spes

consolationis illuxit ecclesiae, et in sedibus apud nos vacantibus tandem rite licuit idoneos ordinare pastores. Unde et contigit ut ecclesia in toti sibi in patrem et pastorem elegerit virum quem ut fidelium spes est ad hoc ante Dominus praeelegerat, Ut te e magna parte talem qualem Paulus episcopum praecipit ordinari. Is est devotissimus ecclesiae Romanae filius Ricardus quondam Pictavensis archidiaconus, cujus

elemosynae consolantur ecclesia sanctorum, cujus

facultates sunt egenorum subsidia, cujus potestas est firmamentum justitiae et iniquitatis exterminatio. Est autem vir prudens in consiliis, discretus in opere, modestus in Verbo, cujus ut opinor indu triam et affectum potuistis Vos ipsi quandoque experiri. Sic enim ad Deum tota mente creditur esse conVersus, ut sua Omnia contemnat pro lege Domini, et se ipsum in necessitatis articulo paratus sit offerre

sacrificium Deo. Electio ejus primo in episcopali sede

celebrata est, in episcoporum conventu solemniter approbata, et tam electionem quam approbationem regius roboravit assensus Placeat itaque sanctitati

296쪽

I178. EPISTOLAE. 277 vestrae perficere quod per vos tam laudabiliter coeptum est, et providere quo modo maturitate adhibita possit accepta plenitudine potestatis, divinae vocationis implere munus. Erit enim, propitiante Deo firmissima columna in domo Domini, et tam propriae quam aliarum ecclesiarum necessitates sortissime sustinebit.

tionis b8equia. VERERER tantam alloqui majestatem, nisi me vestra benignitas relevaret, et animaret ad verbum illius verse caritatis recordatio quam Prae caeteris fere mortalibus

ad sanctum tunc consessorem, nunc gloriosum martyrem habuistis, cui me pro libertate ecclesiae coexulare divina fecit misericordia. ac fiducia roboratus audeo sanctitati vestrae attentius commendare virum proculdubio commendabilem Ric Winton electum, cujus facultates sunt egenorum subsidia ecclesiarum consolatio. Cujus potestas iniquitatis exterminatio est, et justitis firmamentum. Is tanta affectione amicum vestrum gloriosum martyrem Christi diligit, ut se illius constituerit servum, ut alumnos qui multi ad

eum confluunt in suis necessitatibus consoletur, et eum pro viribus studeat imitari. Sanctitatis itaque vestrae pedibus provolutus me et eorum qui nobis coeXulaverunt nomine precor attentius, quatinus negotia ejus sic gratia vestra promoveat, ac si eum videretis sancti Thomae negotiis insudantem. Nam et ipse sua omnia, immo et se ipsum, gloriosissimo martyri, quem Patronum praeelegit, mente devotissime con

297쪽

EPISTOLA CCCXV.-AD GRATIANUΜ ΝΟΤARIUM. A. D. II 78. JDomino Gratiano M. VERITA Christi, quam in vobis esse prae caeteria qui missi fuerant in negotio sancti Thomae mundus

agnovit, mihi confidentiam praestat, ut eo quo PrB fato martyri devotos esse constat dilectioni vestrae

Secure audeam commendare. Horum unus est et

numerandus in primis, venerabilis vir R. Winton. clectus, quondam Pictaveras archid pupillorum pater, et moerentium consolator, fautor ecclesiasticae libertatis, justitiae cultor, et iniquitatis adversarius, quantum pro tempore licet, immo ulterius, ut in eum saepe pro Domino contendentem non sine periculo malorum impetus excandescat. Homo devotus est apostolicae

sed et cujus familiaritas honori vestro valeat inservire. Et quidem desiderat ut sedulitas ejus vobis ossiciosa possit esse in aliquo, magnique censebit instar muneris si ei quicquam injungere voluerit dilectio

vestra. Quia ergo secundum Deum ad regnum ecci sine salubriter et ad consolationem multorum vocatus est caritatis vestrae genibus provolutus quantacumque

possum instantia supplico, quatinus et personam ejus et causam habeatis propensius commendatam, et sic ipsius promoveatis negotia, sicut expediendas nisuistis Anglicans ecclesiae necessitates. Se enim totum, ut indubitata spes est, Christi devovit obsequio, paratus etiam propriam animam pro ecclesia victimare. Valete.

298쪽

li 78. EPI8ΤοL E. 279 EPISTOLA CCCXVI.-BARTHOLOMAEI EXOΝ. EPIS. AD ALEXANDRUΜ PAPAM fA. D. II73. JDomino Papa Emmiemis Episcopu3. SACROsΑΝCΤ Romana ecclesia sicut indignos ab ecclesiarum regimine depellere consuevit, sic ad sollia citudinem pastoralis ossicii personas idoneas vocat, et sis apostolicae tuitionis impendit gratiam et munimen.

Winton Vero ecclesia quum ex absentia pastoris multis et magnis periculis subjaceret tandem coelitus ut speratur ei data est consolatio, pastor secundum Deum electo, cui justum est si vobis placet gratiae vestrae ulteriorem accommodare favorem. Is est devotissimus filius vester Ric quondam ictaven archid. cuju8.elemosynae consolantur ecclesias sanctorum cujus facultates sunt egenorum subsidia, cujus potestas est

firmamentum justitiae, et iniquitatis exterminatio. Est autem vir prudens in consiliis, discretus in opero, modestus in verbo, et qui in habitu et gestu, temperantiae normam sequitur, sic ad Dei cultum ut exanimi sententia loquamur, tota mente conversus est, ut non modo sua omnia sed et se ipsum impendero

paratus sit pro lege Domini. Sic pater credimus, et multis ot certis signis inducti sumus ut quod loquimur credamus. Convenit in eum libero tota inton.

ecclesia, et canonice acta electione postmodum in praesentia nostra et fratrum nostrorum regius est idatus assensus. Quod quum Dominis nostris legatis vestris innotuisset, gratum admodum sicut ex litteris eorum percepimus habuerunt. Et merito quia non apparebat alius qui tam commode posset praelatae ecclesiae ruinas instaurare, qui sedis apostolicae posset apud nos tam emcaciter solidare vigorem Suppli-

299쪽

camus itaque paternitati vestrae quatinus eum adhibita maturitate promoveri faciatis, ut promotus ecclesiae necessitates lacilius et felicius expedire et promoveris possit utilitates Valete. EPISTOLA CCCXVIL-EJUSDEM AD UNDE M. A. D. li 78. Alexandro Papae Bartholomaeu8 Exoniensis EpiscoRM.

ΜΕΜBRΙs est vigor a capite, et a sancta Romana ecclesia post Deum salus est omnium ecclesiarum.

Domini cardinales legati vestri, desolatis apud nos

compatientes ecclesiis, districta Praeceptione jusserunt, ut postposita omni occasione et mora sibi secundum Deum patres eligerent et pastores. Itaque Heresordensis ecclesia, quae diutius luxerat et languerat pastore proprio viduata, pari voto, unanimi consensu libere et secundum instituta sacrorum canonum elegit venerabilem virum R. archid. xenesord ecclesiae

suae canonicum tam morum quam litterarum honestate conspicuum, natalibus nobilem habentem utriusque juris peritiam, qui domui suae praeesse novit, et ecclesiae Dei sollicitudinem gerere, gratiosum et boni testimonii apud omnes Electioni ejus in praesentia nostra et fratrum nostrorum, qui omnes in facto isto laetati et roborati sunt, regius est datus assensus, et omnium qui audierunt lavor accessit Pietatis itaque vestrae genibus provoluti supplicamus attentius, quatinus eum faciatis maturius promoveri ad expediendas tam suae quam aliarum ecclesiarum neceSSitates. Valete.

300쪽

salutem.

APOSTOLATUI vestro pluribus ex causis Anglicana solito magis congratulatur ecclesia, sed alias ad conciliandam omnium gratiam antecedit quod gloriosum Christi martyrem sanctorum catalogo praecepistis ascribi, et legatorum vestrorum industria desolatis ecclesiis spes vestrae consolationis illuxit, ut ad plenam libertatem confidentius audeant aspirare. Inter quas

mater nostra sancta Cant ecclesia, quae tot et tantorum martyrum sanguine laureatur, et se ab initio pro justitia, pro libertate ecclesiae, pro sedis apostolicae fidelitate poriculis semper exposuit tandem Post labores, post damna, post calamitates innumeras quas reserre superfluum est, quum totus eas Christianus orbis agnoverit, meritis ejus divina respondente clementia videatur ad finem naufragii pervenisse nuper enim quum et hi qui in prima sede degunt, et sustra- ganei provinciae, et omnes ad quos pertinebat electio, convenissent praeeunt desiderio et prece populi unanimi consensu tota ecclesia libere et secundum institutionem sacrorum canonum sibi in patrem et pastorem elegit virum, cui vita ad conscientiam et exemplum, litterarum eruditio ad sormam vitae, et ad doctrinam facundia sumagatur. Ricard videlicet Cantuariensis ecclesiae monachum priorem monasterii Doverensis, cujus sollicitudinem a multis annis tam laudabiliter gessit, et athletae Christi proscripto, et pro libertat occlesiae agoniganti in necessitate fidem exhibuit, ut nunc dignus habeatur ejus succeSSione. Impetrato itaque aegis assensu ad metropolitanam

SEARCH

MENU NAVIGATION