장음표시 사용
261쪽
ad votum procedere arbitrarer Festinanter indo ad matrem meam deflexi iter, quam jam altero languentem anno, et amodo jam diem Domini cum gaudio
praestolantem, ex quo me vidit, vestris et sanctorum quibus cohabitatis orationibus precor attentius commendari. Receperat autem responsum a Spiritu se mortem non visuram, donec me et fratrem meum
videret ab exilio redeuntes. Interim illi votores amici domini Cantuar et ecclesiasticae libertatis propugnatores, dominus Eboracensis, episcopus Londoniae et complices eorum, consilium inierunt cum publicanis, legatione transmissa ad dominum regem, ne praefatum Cantuar in Angliam redire pateretur, antequam renunciaret legationis ossicio, et restitueret ei universas litteras, quas emΘ-ruerat ab apostolica sede, et repromitteret se regni jura inviolabiliter servaturum, ut sub obtentu cautionis hujus ad observantiam consuetudinum artaretur. Dicebant enim quod reditus ejus domino regi damnosus et probrosus futurus erat, nisi ista praecederent. Fecerant etiam do singulis vacantibus ecclesiis senas evocari personas, in quas de pastore eligendo unive sitatis arbitria conferrentur, ut electiones de ecclesia in aliud regnum et palatium protractae celebrarentur ad nutum regis ubi si Cantuar ob reverentiam canonum pro ossicii sui debito obloqueretur, regiam offenderet majestatem si consentiret reus esset in Deum et convinceretur in constitutiones ecclesiasticas incidisse. Saepedictus autem dominus Cantuar ex
mandato domini regis Rothomagum venerat, inde expromisso liberandus ab obligatione creditorum, et cum honore in patriam remittendus. Sed lassilit eum opinio, Joanne de Oxenesord asserent litora domini regis, quibus rogabat et monebat, ut sine mora rediret ad ecclesiam suam, et antedicti Joannis conductu et
262쪽
1170. EPISTOLAE. 243 solatio in itinore frueretur. aruit archiepiscopus, et in redeundo aemulorum per amicos machinamenta cognovit, qui jam ad mane profecti ventum commo dum expectabant, archiepiscopo nostro in littoro opposito similiter expectante. Ubi quum de transitu eorum et machinationibus certior fieret, conatus eorum via qua potuit elisit, mittens archiepiscopo Eboracensi litteras apostolicas, quibus ipse et Dunetinonsis episeopus propter usurpatam novi regis coronationem ab episcopali ossicio suspenduntur. Alias quoque O rexit nuncius London et Saresb. episcopis, quibus in
sententiam anathematis revocantur, et suspenduntur
omnes episcopi, qui praefatae coronationi intersuerunt. Quo sacto prosperior aura spirans a Flandria dominum
archiepiscopum in Angliam solici navigatione perduxit,
venientemque ad portum cui SandWicus nomen est,
regii satellites exceperunt, custodiis per littora dispositis, ut creditur, ad nocendum, et armatis perstrepentibus, quos antelatus Ioannes xenosor cohibuit et compulit arma deponere, non tam, ut utatur, saVOre nostrorum, quam ne temeritas eorum dominum regem et liberos suos nota proditionis inureret. Exegerunt tamen ut alienigenae qui cum archiepiscopo Venerant, Sacramentum praestarent de servanda fidelitate regi et regno. ec apparebat quisquam alienigena praeter Simonem Senonens archidiac qui ad praestandum juramentum facile fuisset inductus, si archiepiscopus permisisset, qui, exempli perniciem
veritus, respondit bonis moribus hoc prorsus esse contrarium, ut inaudita barbarie compellerentur hospites et peregrini ad hujusmodi juramenta et fortasso
satellites vim parassent, nisi eos compescuisset tumultus popularis verentes plebis impetum, quae sic de recepto pastor gavisa est, ac si de coelo Christus inter homines ipso descenderet. R2
263쪽
Quum vero se die sequenti Cantuariae recepisset, veneruiit ad eum et alterius archiepiscopi et episcoporum suspensorum nuncii ad sedem appellantes apost
licam, licet eis indubitanter constaret, quod summus pontifex omnem appellandi praecluserit acultatem. Venerunt ex alio latere domini regis ossiciatos suo rogantes nomine, et publica denunciantes auctoritato, ut archiepiscopus latam in archiepiscopum Eboracens. et alios episcopos sententiam relaxaret, nisi regis et regni docerni vellet publicus hostis, ut qui novo regi coronam moliebatur auferre. Ad quod archiepiscopus respondit, se nullo modo impugnare regiam dignitatem, sed potius vires, opes, et gloriam pro viribus in Christo augmentaturum. Moc tamen nulla rations impetrari posse, quin adversus praesumptores episcopos ecclesiae suae justitiam prosequatur. Illis autem instantibus, acrius adjecit, quod pro honore domini
regis, licet ei periculosum esset et vires ejus eXcε- dorsi, quia judex inserior superioris non potest relaxam sententiam, paratus orat duos episcopos absolvere, recepto prius ab eis secundum morem ecclesiae jur
monto, quod domini papae, qui eos vinxerat, mandatis obedironi. Ossiciales autem non permiserunt ut floro dicontos hujusmodi juramentum ab episcopis nondobore praestari, quia regni consuetudines impugnabat. Roplicavit ad hoc archiepiscopus quod quum dominum papam modis omnibus antea sollicitassent, ut eos absolveret a vinculo anathematis, quo solius Cantuar ecclesiae auctoritate suerant innodati, non nisi
praestito juramento absolvi potuerunt. Quod si neco sarium sui ad unius episcopi sententiam dissolvon dam, quae longe est infirmior edicto summi pontificis,
luco clarius est quod sententia apostolica sine eo, praesertim a judico inseriori, solvi non dobst Ad hujusmodi et sinules allegationes episcopi moti sunt et,
264쪽
I170. EPISTOLAE. 245 sicut pro certo relatum est, ad clementiam archiepiscopi confugissent, nisi sos saepe nominatus Eboracens. seduxisset, dissuadens o quid rege sacere ut inconsulto quem patronum habuerant in omnibus operibus
Illis itaque cum indignatione properantibus ad
dominum regem, noster archiepiscopus ad novum regem iter arripuit. Quum vero Londonias pervenisset denunciavit ei rex junior ne progrederetur, nec civitates ejus aut castella intraret, sed reciperet se cum suis infra ambitum ecclesiae suae, et suis denunciatum est ne regni fines exeant, nec prodeant in publicum: sed, sicut se ipsos diligunt, caveant sibi. Qua denunciatione publicata, se et suos Cantuariae recepit archiepiscopus, ibique salutare Dei cum multo discrimino Praestolamur neque nobis via consolationis aut securitatis alia patet, quam ut vestris et sanctorum orationibus evadamus insidias eorum qui nostrorum sanguinem sitiunt et quaerunt, ut de terra penitus avellamur, aut clerius pereamus in ipsa. Licet autem persequutio gravissima sit, et ad archiepiscopum rarus de numero divitum vel honoratorum visitator accedat ipse tamen
cunctis ad se venientibus pontificali gravitate jus
reddit, reducta prorsus acception personarum aemunerum. Frater meus ad nostrum Exoniensem, quem
mihi nondum licuit visitare, prosectus, lateri estus adhaeret, in timor multo et jugi sollicitudinε. bongum erit, et vereor ne taedium generet, si cunctas angustias nostras coepero replicare; sed quae desunt
epistolae supplebuntur ossicio portitoris. Sit itaque, si placet, miserationis vestrae sollicitar sanctum priorem et amicos Christi do monte Dei et vallo S. Petri, et abbates sanctorum Nicasii et Crispini et alios sanctos familiares ostros, quatenus nobis apud Altissimum suffragentur, ut eorum meritis salubriter liberemur,
265쪽
246 JOANNIS SARESBERIENSIS A. D.
qui periclitamur ex nostris Carissimos autem fratrea nostros et dominos, qui beatissimo Remigio jugitersamulantur, vix sine gemitu et suspiriis, aut madorolachrymarum possum ad animum revocare, recolens me quondam instar paradisi feliciter incoluisso, dum illorum praesentia fruebar, et caritatis experiebar imaginem, quae in aeterna vita speratur. Illos, quaeso, diligentius sollicitate, ut alumnorum suorum Sminerint in orationibus suis. Quam cito Deus prospera donabit vobis currentium literarum ministerio, Christo propitiante, communicare non differam. Valeat semper et vigeat sanctitas vestra, et totius ecclesiae pros- poritas in bonis omnibus provehatur, et, si Placet, Pauperem sacerdotom S. Cosmoe commendatum habeatis. EPIST. CCCI. D BARTHOLOΜAEUΜ EXOΝIEΝSEM EPISCOPUM fA. D. lI70 4 Idem Bartholoniae Montenε Episcopo. ECCLESIA in arcto est, et ex dissensione regni et sacerdotii eam undique premunt angustiae. Nam quam rex perimit, illa vendicat libertatem, et si velleta status sui defensione cessare et acquiescere jussionibus tyrannorum, illico indignationem apostolicae sedis exciperet. Sed quia longe tolerabilius est incidero in manus hominum, quam derelinquere legem Dei, ossiciosissimum et consiliosissimum reputo non modo facultates et fallacis dona sortunae pro tuenda libertate, pro legibus paternis, exemplo Sanctorum exponere: sed et ipsum corpus, quod quibuscunque flagellis atteratur, quibuscunque tyrannorum carnificinis tor-qucatur ad praesens, velint nolint Persectu utores, Pulchrius o sortius, prout merita praecesserint, glorifi-
266쪽
Il70. EPIsToL E. 247catum in illa die restituet Christus, pro cujus fide et
obedientia nunc salubriter exponitur aut deponitur. Sed etsi eo usque tyrannorum rabies invaluerit,
Facilis est jactura sepulchri,
ubi coelo tegitur qui non habet urnam. Consilium in ambiguis duntaxat habet locum nec debet esse ambiguum quod gerendum praescribit lex divina. Νam nec minimum de mandatis Dei, si quod tamen, quod vix crediderim, parvum est, pro temporali vita,
ne dum pro mundana supellectili vel quiete vana consiliove deseritur. Nam et minima servata vitam acquirunt, et plerumque martyrii gloriam Dromerentur. Neglecta vero ex crimine inobedientiae et contemptus internam ingerunt mortem. Captam aviculam cum pullis occidi prohibet Dominus, subjiciens praemium esse hujus mandati si observetur, ut longo vivas tempore quod quidem adjici mandatis aliis non sacile reperies, nisi ubi patrem et matrem praecipit honorari. Idem ergo magno et ei quod minimum videtur subintulit praemium, ut doceret quoniam et minimi diligens observantia vitae promeritoria est. Νumquid non scriptum est quoniam qui minima
spernit paulatim decidet et qui in modico fidelis
est, super multa constituetur Νec hoc dixerim quod omnes capiant verbum istud aut quod ego minima diligenter observem, qui saepe et multum in magnis delinquo et maximis. Si quidem obedientia maximum est mandatum, sine cujus diligentiori custodia salutem ProVectorum nullus assequitur. elior est enim obedientia quam victimae. Sicut e latere crimen ariolandi est, repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Et ut ad obediendi virtutem sortius animeris, domini papae te munit auctoritas, sicut habes ex litteris, quas episcopo igorn nuper scripsit, consulenti
267쪽
an ad episcopatum suum potius redire deberet, et regis obsequi voluntati, an assistere domino Cantuar. pro libertate ecclesiae et defensione divinae legis, Omnia supra quam dici possit pericula in se et suis sortiter sustinenti. Exemplum litterarum in serius subjectum est. Exequutorem voluntatis suae te faciat Dominus, et eam fidei sortitudinem et perseverantiam conserat, ut fratres coaevos et posteros in timore Domini et cultu justitit seliciter valeas roborare. EΡISΤ CCC ΙΙ.-ΑD CONVENTUM CANTUARIE-ΕΜ. A. D. I 170.JIdem Cantuariensi Conventui. VEAT saepius, si Bminisci placet, commonuicaritatem quatinus patri vestro et domino pro liba late occlesiae agonem in sextum annum, quod hactenus
exegit necessitas, protrahenti fideliter ut oportabat)assistereris, et ut communicaretis necessitatibus eorum
qui acerbitatos exilii, proscriptionis injurias contu- molia detrahentium, psrsequutorum molestias, ne furores dixerim pro verbo Domini pertulerunt. tutinam salutaria et honesta monentem audissetis, vel audiatis adhuc, ne vos quod absit nimis sero poeniteat incredulitatis et duritiae vestrae. am ego hactenus vobis ut Cassandra Trojanis semper Vera pronuncians vidsor insanire et ab incredulis dicitur, Homo istode corde suo prophetat Et ut simpliciores inducat in erroris et insortunii sui consortium, vanis terret oraculis et nunc rectum sapientibus intentat adversa, nunc acquiescentibus prospera pollicetur. Sod occo in cervices inimicorum ecclesiae Ρetri gladius potentor exertus est, et Μalcho nisi declinet ictum amputabit
268쪽
l170. EPISTOLAE. 24sauriculam dexteram. Quid alchus Latino sonet eloquio, nostis loquor enim scientibus, tenentibus, diligentibus, et amplectentibus legem. on credebatur quod episcopus Londoniensis et alii auctores schismatis et incentores essent anathematis gladio percellendi: sed illos jam a corpore suo rejecit ecclesia et exclusit.
Non credebatur quod condemnationem eorum Romanus pontifex approbaturus esset sed ex eo constat ratam esse sententiam, quod nunci a sede apostolica missi sunt, qui eos praestito juramento secundum morem ecclesiae sub ea conditione absolverent si rex cum ecclesia secundum quod dominus papa praescripserat, saceret pacem. Cujus spe data Cantuar.
archidiac et aliis qui erant in partibus transmarinis absoluti sunt praemissa juratoria cautione. Et quia
pax infra festum beati ichaelis ut condictum fuerat)sequuta non est, in eandem sententiam anathematis juxta condictum reducti sunt Liquet ergo quam periculosa sit participatio eorum: nam re ea Xcommunicati erant quos oportebat absolvi. Superest autem ut animadversi procedat ulterius quia aer
ditas Domini non potest liberari de manu hostium nisi in manu sorti. In quo conflictu patenter agnoscet Dominus qui sunt ejus, et qui pluris laciunt ollas AEgyptias, Pane coelesti, verbo scit. Dei quod dat
vitam mundo. Quicumque vero fuerint hi, sortem damnationis suae recipient cum his quos terra vivos absorbuit. am qui peccatis communicat alienis, communicabit et morti. Exite ergo quaeso de medio eorum, Ponite corda Vestra super vias Vestras et qui ex magna parte quod cum rubore et dolore confusus
eloquor privigni fuistis hactenus vel nunc tandem
transeatis in sortem filiorum communicando paternis necessitatibus, fructus poenitentiae et Obedientiae exequendo, et infamiam ab ecclesia propellendor quae,
269쪽
250 JOANNI SARE8BERIENSIS A. D. quod Deus avertat nisi praecaveritis, vestra duritia promerente perpetuabitur in sempiternum. onuerat hoc immo praeceperat dominus papa, sed nec ipse Pro sua reverentia exauditus est. Numquid et vos
infidolium more dicturi estis Cliristo iterum pro ecclesia patiente, os non habemus pontificem aut papam nisi Caesarem p unquid adeo timetis illum,
qui accepta divinitus potestate corpora vexare PoteSt, non perdere, ut illum contemnatis qui totum corpus potest et animam perdere in gehennam pos certe praecepit, ut praelatis obediretur, ut filii parentes honorent, eorumque necessitates excipiant promtissima caritate. Quam profecto non habere convincitur, qui fratrem in tribulatione positum pro facultate sibi data non consolatur. Assectum namque mentis validissimo convincit exhibitio operis. Valeat semper sanctitas vestra, et in his quae monui, verbum Dei potius consulat quam vicinos. EPISTOLA CCCIII. AD ILLELΜUM SUBPRIOREMCΑΝTUABIEΝSEM. A. D. 1l70. JSuo Britoni suus I. Salutem et pium in futura
Ex his quae universitati vestrae scripta sunt colligere poteris, quid te oporteat sacere. Nec est quod nugatorias, ut hactenus, praetendas excusationes, quia tempus est ut ecclesia vestra patiatur aut compatiatur. Si enim communicaverit necessitatibus patris, in consolati nibus, quas indubitante Deo propitio speramus, in brevi reflorescet. Et quidem a centum annis tempus extitisse non arbitror, quo tam lacile posset ad repa- 'nda omnia antiqua privilegia respirare si patri in
270쪽
117 l. EPIsTOL E. 251 his sollicito viriliter et mcaciter vellet assistere, et necessariis participare sumptibus. Sed nescio quo pacto regnare vultis sine onero et sollicitudine quum certum sit
ΝΟ nisi supremo magna labore peti.
In his autem eatenus jam profecit per Dei gratiam industria pauperis et proscripti ut in his emerendis
duo millia arcarum antecessorem suum, si data esset Occasio, Θxpensurum suisse non dubitem. Dicitur quod candelabra alienastis in usus vanos, ortassct non sine conscientia sacrilegii si adeo tenaces estis in ecclesiae necessitatibus et honoribus reformandis.
Circa hoc sollicita fratres tuos et si illi contemnendo desipiunt, tu ecclesiae et tibi providere memineris. Si opiscopus Londoniensis iter arripuerit ad curiam, procura, sicut tibi injunctum est, ut duo monachi sussicienter instruantur, et quum vocati fuerint occur
EPISTOLA CCCIV.-AD 1ΟΑΝΝΕΜ PICTAVIENSEM EPISCOPUΜ A. D. li 71.JIdem Ioanni Pictaviensi episcopo. Ex insperato et in transitu mihi gratia Dei propitiante, nuper innotuit, quod ad vos erat lator praesentium transiturus. Gavisus ergo divinitus ministratam occasionem scribendi ad amicum eam gratanter arriapui, arbitratus mihi longae calamitatis magnum dari solatium, quod in tutis auribus licebat angustiarum cumulum deplorare. Sed unde sumetur exordium 8 Nam dicendi parit inopiam materia copiosa et e uberans, et quae non nisi tempor nostro malitia e crevisset ad summum, fidem excedit. Publicas a gustias an domesticas deplorabo Sed generales mundus agnovit Sua quemque miseria perurit acrius: