Joannis Saresberiensis ...

발행: 1848년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

262 IOANΝI SAREABERIEΝSIS A. D. Ventu praestitae, statui suo consulens, Romam profectusos ad illum famosissimum negotiatorem, quem Semper odio habuit anima vestra Gregorium Sancti Angeli cardinalem. Et per illum in multitudine

SParsorum in curia munerum obtinuit, ut justificatus rediret in domum suam incertum, qua Dei dispensatione reservatus ad majora sagitia perpetranda, sicut praesens testatur dies, qua sanguine innocentis Purpuratur ecclesia, qui sceleratum Stum, eo quod concurialis ejus erat, Daterna caritate compatiens, et frugem vitae melioris expectans, debitae subtraxit ultioni.

EPISΤΟΙ Α CCCVI.-AD ILLE UΜ ΕΝONENSEM EPISCOPUΜ A. D. IIII. J Venerabili domin et patri carissimo illelmo Dei gratia Senonem archiepiscopo, et sedis apostoliem

LicE Anglicans ecclesiae adhuc quoad multa sit ingens desolatio, tristitia tamen illius jam ex maxima parte in gaudium transiit, et luctus in cantica felici prorsus et laeta mutatione conversus est: si quidem jam adeo ad memoriam martyris inaudita miracula crebuerunt, ut, si alias inaudita illic provenerint, vix censeantur illius miraculis ascribenda. Sicut enim in omni conditione nobilis animus studuit

conniventibus praeminere, sic et nunc, ut aliorum

sanctorum pace dixerim, alios, de quibus legerim vel audierim, in miraculorum exhibitione praecedit. Quod ideo facile crediderim provenisse, ut fidem in phiribus

orbis nostri partibus non tam sopitam quam sere prorsus extinctam Pius Dominus excitaret, spem erige-

282쪽

li 7 I. EPIATOLE. 263ret, solidaret caritatem, et obstrueret ora iniquorum qui sancto viro detrahebant in vita, et odio personae causam Christi persequebantur. Quis enim amodo veram et fidelem dubitet doctrinam Christi, qui verbis suis adhaerentem hominem nobis notum tanta selicitate remunerat Z Quis causam fuisse iniquam nisi

daemoniacus dicet, quae Patronum suum tanta O

nat gloria pDubitatur plurimis an pars domini papae in

qua stamus de justitia niteretur sed eam a crimine schismatis gloriosus martyr absolvit, qui si fautor

esset schismatis, nequaquam tantis miraculis coru caret. Erat namque vir tantae prudentiae, ut non

facile posset errore quolibet supplantari in tanto periculo animarum. mirarer itaque supra modum cur eum dominus papa in catalogo martyrum recipi non praeceperit, nisi quia in ecclesiastica historia legisse me recolo, quod quum Pilatus missa relatione Tiberium Caesarem consuluisset, an Christum qui tot et tanta secerat, et a plurimis colebatur ut Deus, coli oporteret ut Deum : senatus ab imperatore consultus respondit colendum quidem fuisse ut Deum, nisi quia id provinciales citra senatus auctoritatem Praesuminserant. Et quidem sic nutu faciente divino responsum est, ne deitas Christi, cujus nomen erat Judaeis et gentibus praedicandum, terrenae potestati videretur obnoxia, et eam emendicatam dicerent infideles, qui velint nolint coguntur audire: quoniam mominus regnavit, irascantur populi, et exultet terra in qua Christi fundatur ecclesia. Sic ergo nutu divino arbitror evenisse ut martyris hujus gloria, nec decreto Pontificis, nec odicto principis attollatur, sed Christo Praecipue auctore invalescat, cujus honorem, quoad vixit, studuit dilatare, honorem Christi salvum ore semper expressit. Et Christus o vicem non reseret p

283쪽

Absit ut veritas allax sit in promissis Legitur in Actibus Apostolorum quod quidam nondum baptisaticitra auctoritatem apostolorum Spiritum sanctum acceperant: sed numquid hoc senatus apostolicus

infirmavit 3 rosecto ubi Deus auctor est, frustra superior desideratur auctoritas. Si quis autem hujus tanti martyris gloriam evacuari desiderat, quicumque sit ille, antequam ei credamus, aut majora aut saltem similia operetur. Alioquin peccare creditur in Spiritum sanctum cujus operibus detrahere non veretur. EPISTOLA CCCVIL-AD ROGERUΜ ARCHIEP. ET ALIOS EBORACENSEA fA. D. I 17 l. JRogerus si gratia Eborac archiepiscopua et is stoliem aedis legatus uenerabilifratri H Dei gratia Dunelm Episcopo, et dilectis suis R. Decano, et

Willelmo Cant et universo captitulo Eborac omnibusque Canonicis amotae Mariae de Suthewelle sanctique mi id de Ripum, anctique Ioannia de Beverisia abbatibus, Prioribua, Clem ει univem

εο populo per Ebor provinciam eo titutis salutem et gratiam. Νo ignorat dilectio vestra quanta pro dignitate ecclesias nostrae hac tempestate sustinuerim, in qua tantum invidiae mandari adversum me licuit, ut vix aliquis locus veritati relinqueretur. Familiare eat omnibus iniquis, quoties nancisci possunt occcasionem, maledictis eos quibus invident inurere, et venenatis verborum jaculis figere innocentes. Fecerunt hoc

qui jampridem sederunt mihi in insidiis. Et quidem

Primo paraverunt laqueum suspensionis, quo dominus papa plus eorum salsas suggestiones quam juris ordi-

284쪽

ll71. EPIATOL E. 265nem sequutus, me innodavit. Deinde ne quoquo modo

solvi posset, iniquitatem iniquitati addentes, hinc maximorum virorum libellos arte multiplici sicut jam

a pluribus retro annis instructi fuerant conquirebant, . inde peregrinorum et qui me numquam viderant multitudinem subornabant, ut ea quae non noverant mentientes, apud summum ontificem et curiam Romanam quocumque modo famam onerarent. Α, Sens eram, et qui ex parte mea in curia pauci tantae

multitudini vix resistere poterant, tam exquisitis Pressi mendaciis, maxime quum quidam solo habitu religiosi videntes illos prosperari in iniquitatibus suis cum illis currebant, et neglecto Dei timore ad versionem dignitatis ecclesiae nostrae, una cum meretricibus suis quas secum duxerant, nequis seXus Persequutioni meae deesset, multa dixerunt. Hi omnes in unum convenientes proposuerunt in cordibus suis

gigantes imitari, parietem ex maximis quasi quibusdam lapidibus et multis mendaciis, fictis ad tempus su piriis et gemitibus, non solum domos, sed et plateas

replentes diurno et nocturno ululatu, eundemque ipsum parietem tanquam quodam indissolubili bit mine, vim natura iacientes, simulatis lachrymis linierunt, sperantes hoc modo coelum claudere se Posse, et Veritatem perpetuo carceri deputare. Quid

plura Idem Pharao illorum, ille spiritualis, cujus ipsi membra sunt, in tali equitatu incedere videbatur

cum corona, et ego, misera cophini servituti deputatus, respiciebam ad auxilium hominum, et non erat cutienim meae consumptis carnibus os meum adhaeserat. Levavi ergo ad coelum oculos, et angustia spiritus mei ad Deum clamavi, et intercedentibus meritis et orationibus vestris exaudivit me pro Sua reVerentia,

qui malleo bonitatis suae innatae praedicto pariete confracto et in nihilum redacto, fugientibus Ba -

285쪽

squalore carceris deters liberam in publicum exire praecepit. Quae simul ac suae reddita est libertati, ad

me velociter advolavit et in praesentia dominorum R. Rothomagensis, et eorum quos episcopus Ambianensis delegaverat, quibus negotium meum a domino Papa commissum erat nec non et episcopi Ebroicensis, multorumque religiosorum tam abbatum quam priorum a dextris mihi luce liquidior adstat Crius faciom gravem et fulgentem praedicti archiepiscopus et viri religiosi a domino Ambianensi destinati, intuentes,

gavisi sunt gaudio magno valde et nullam moram sustinentes juxta sormam quam eis dominus Papa praescripserat, incontinenti me a suspicione qua tenebar absolverunt, universis qui aderant benedicentibus

Dominum qui superbos humiliat, qui sapientes in

astutia sua comprehendit, qui de misericordia sua Praesumentes liberat, et vinctos educit in fortitudine. Ipsi gloria et nunc et per immortalia secula seculorum. Amen. Veniam autem ad vos Deo volente in proximo, ut gaudium meum in vobis impleatum. Quos ego

ultra quam dici possit videre desidero. Benedictio Dei atris et Filii et Spiritus sancti descendat super

VOS Pro nobis orantes Acta sunt haec secunda seria Post Dominicam qua cantatur, Gaudete, die festo sanctae Lucis apud Albamariam. EΡISTOLA CCCVIII. ΕΝR1cI REGIS AD ARTHOLOΜAEUM EXON EPISC. A. D. I 17l.JHenricus Rem Anglim et viae inman et Aquit et Comes Andegav. B. Exoniensi Episcuo salutem. SCIATIA quod concessi pacem meam omnibus qui exierunt de Anglia propter Thomam Cantuar archi-

286쪽

Il7l. EPIATOLAE. 267 episcopum, et omnes res suas sicut eas melius habuerunt, quando eadem causa exierunt de Anglia, et beneficia quae idem archiepiscopus eis postea contulit. Quare eos secure venire faciatis, et res suas habeant

bene, et in pace, salva fidelitate mea, quam mihi sacient. Testibus Gavis archid. Cant. Hic archid. Pici Ric demum Const. Bac de Luci Reginald de Curtena apud Cloec. EPISTOLA CCC IX.-ΕaUADΕΜ Α EUΝDΕΜ. A. D. IIII. JHenricus Rei angi et Dum Norman et Aquitan et cimes Andeg. B. Episcopo Emon. caro et/deli δυο

salutem.

SCIATIA quod per gratiam Dei prospera navigatione applicui in Normanniam, et inveni totam terram meam cismarinam in summa pace et tranquillitate disponente Deo constitutam, et homines ac fideles meos de adventu meo ut oportebat uberiori laetitia perfusos. Accessi deinde ad dominos legatos et quam quum eos in principio duros invenissem, et, ut videbatur,

penitus flecti non possent, tamen contra SPem OmniUm, contra opinionem singulorum pax denique sequuta et ad honorem Dei et ecclesiae et meum et regni mei inter nos est reformata, sicut ex sequentibus vobis plenius innotescet. se enim sunt quae me ad eorum instantiam observaturum promisi quod scilicet ab instanti festo Pentecostes usque in annum tantam

pecuniam dabo, unde ad arbitrium fratrum templic milites ad defensionem terra Hierosolymitans Perannum valeant teneri, et quod licebit fieri appellationes ad dominum papam liberet cita tamen ut si

287쪽

268 ΟΑΝΝis ARESBERIEΝSIS A. D. quos suspectos habuerim, antequam de regno exeant, jurent quod in itinere illo nec malum meum, nec dedecus regni mei perquirent et quod consuetudines quae tempore me contra ecclesias terrae meae inductae sunt dimittam : quas quidem aut paucas aut nullas aestimo: et quod possessiones Cant ecclesiae si quae ablatae sunt plene restituam, sicut habuit uno anno antequam archiepiscopus de Anglia egrederetur Clericis praeterea et laicis utriusque sexus Pacem meam et possessiones suas restituam, qui occasione Praenominati archiepiscopi destituti fuerunt. Et hoc mihi ex

parte domini papae in remissionem omnium peccatorum injunxerunt observandum. Ego autem Pace resormata statim in Angliam venissem, nisi quia

Domini legati colloquium habituri sunt apud Cadomum

die artis proxima post ascensionem Domini. Quum autem rediero, vos mihi statim occurrere non praetermittatis. EPIST. CCCX.-BARTHOLOMAEI EXON ET ROGERI WIGORN AD ALEXANDRUM ΑΡΑΜ fA. D. IIII.J

Sanctissimo Domino et Pat=i carissimo a Dei gratia summo Ponti l . Exon et . Miso . dicti Episcopi, et C dictus abbas Favereamen. alutem

et omnem cum summa devotione obedientiam. APOSTOLATUS estri mandatum suscepimus, ut ad monasterium sancti Augustini Cantuariensis pariter accedentes diligenter inquireremus, an vera SSent quae do dilapidatione bonorum ecclesiae, et enormitatibus C. electi, et dissolutione ordinis, et subversione bonarum consuetudinum, et alii malis quae ex conque tione conventus Per ejusdem electi incuriam vel malitiam provenisse audieratis, et monasterium ipsum

288쪽

studeremus modis omnibus ad honorem Dei in statum pristinum resormare. Praecepistis etiam sub arta districtione, quatinus si nobis constaret ecclesiae statum reformari non osse absque amotione electi et quorumdam onachorum, tam electum quam illos auctoritate vestra omni occasione et appellatione cessante, postposito timore et gratia nullatenus amovere differremus, et loco illorum personas honestas et utiles Deo auctore substituere ut ex fructu resormati in melius monasterii deberet sollicitudo tam vestra quam nostra apud Deum et homines commendari. Praeceptorias quoque vestras ad saepedictum direxistis electum, ut nostro qui nullam in eo jurisdictionem habebamus nisi ex delegatione vestra, omni occasione et appellatione remota, pareret judicio. Quum vero in capitulo fratrum ei vestrae fuissent litterae prs Sentatae, tandem praecepit ut eas Cantor aperiret et legeret: sed antequam plene perlegerentur dixit se et sua in vestra protectione consistere, et eo qui litteris uti decreverant ad vestram audientiam appellare, sicut nobis postmodum sacramento testium rite praestit et relatione conventus, scilicet quinquaginta

duorum monachorum innotuit. Ostea vero ad se reverSus, in coetu fratrum mandatum vestrum totum

plene audivit. Publica vero iam sic consonabat his quae ad vos perlata fuerant, ut nulli provincialium veniret in dubium quin excessuum electi magnitudo,

ne dicamus et criminum monachorum querimoniam Vinceret mirumque sere omnibus videbatur, quod ad ruinam et lacrymas domus vestrae tam sero, quos

toti mundo debetis oculos reflexistis. os itaque receptis litteris vestris non pepercimus laboribus nostris aut sumptibus, sed ad obedientiam Prompti,

Postposito ut praeceperatis timore, die congruo, quem Praefixeramus partibus, accessimus ad monasterium.

289쪽

Et plane, sicut solemni juramento majoris et sanioris partis conventus constitit, intelligentes, quod saepe dictus electus in fraudem mandati vestri, et perniciem monasterii, asportatis ornamentis et libris et pecunia non modica, praeelegerat fugam, aditurus ex proposito aliquam potestatem quam Deo et apostolicae sedi posset opponere, tanto studiosius veritatem studuimus inquirere, quanto nobis ex assertione plurium certius constitit ipsum antequam sugam iniret dixisse multis audientibus se abbatiam ara

mano pontifice non habere, sed curam Paucarum, de quibus non curabat animarum, securumque esse de

temporalibus bonis, quia ei Romanus pontifex Praedia auferre non poterat, quae ab alio possidebat. Invenimus ergo tantam dilapidationem bonorum, ut de reparatione possit nostra et conniventium aetas merito desperare. Ecclesiae lapsum et desolationem, claustrum et ossicinas imbribus et ventis pervias, et ruinam aedificiorum, his qui ea viderant inspicere miserum est. Audire calamitates colonorum ecclesiae, quas electi illius, aut potius a Deo reprobati hominis concupiscentia, et rapacitas secit, piis auribus est tormentum. Alienationes praediorum multas secit, enormes, et e minus tolerabiles quod patrimonium Christi patronis immunditis et conciliatoribus turpitudinis suae repertus est sedissimo commercio distraxisse. Sigillum ecclesiae fratribus abstulit, ut male lactas alienationes possit pro libitu roborare. Pecunia, Super qua nomine ecclesiae Judaeis et Christianis saeneratoribus cavit, in immensam et prorsus importabilem monasterio, excrevit quantitatem. Seditiosus eSt, ut conventum, quia bonorum quae distrahere moliebatur auctor esse renuit, militari, quod vulgo notum est, cinxerit obsidione, et conficere inedia conatus

sit. Periit hospitalitas in diebus ejus, quae quondam

290쪽

li 71. EPIsTOL E. 271 in domo illa floruerat. Cultus religionis, quantum ad ipsum et familiares suos, abiit in exterminium. Quasistratam publicam adolescentulis et servientibus suis, quos suo, id est, militari modo congesserat, secerat claustrum, dolentibus et reclamantibus his qui religiosius fuerant instituti. Pro monachandis pecuniam palam recipiebat, nec aliquem admittebat in monuchum nisi vestris patrumque decretis omnino pessundatis, manus ejus prius sordibus adimpleret. Ab uno talium lxx arcas accepit, quod negari non Potest, qua consumpsit enormius, quam nunc dici expediat. Quae ad fabricam ecclesiae et sartatecta in diebus ejus a fidelibus collata sunt, maximam quidem summam

faciunt, sed eam ecclesiae necessitate contempta, penitus erogavit in pravo usus, honestas consuetudines domus probabiliter a patribus institutas et observatas, ex maxima parte Per eum abolitas esse conquesti sunt,

nec fuit qui posset inficiari Magnus et venerabilis

conventus monachorum enormiter imminutus est. Vestrae sanctitatis aures veremur offendere, si de incontinentia ejus retulerimus, quod ut dici solet lippis

et tonsoribus notum est: sed quantumcumque Verecundia pudoris obsistat, silere tumen non possumuSquae tacita perniciem bonis 'ribus ingerent, et Scandalum religioni, et apostolicae sedi opprobrium, ad quam domus ista specialiter dicitur pertinere Polluentur fortasse labia nostra proserendo, quia in nimis polluta versantur materia sed ea Deo propitio Purgabit calculus quem vobis mittet Seraphin de altari, Praesertim quum non sit haec nostra, sed popularis assertio, cui non audet aliquis refragari, nisi mendosus et mendax apud nostrates haberi non formidet. Electus ille aut potius equus emissarius, jugi, quod Leviticus damnat, fluit semine, et hinnit in seminas, adeo impudens ut libidinem, nisi quam publicaverit, Volui

SEARCH

MENU NAVIGATION