Joannis Saresberiensis ...

발행: 1848년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

252 OANNI 8ΑRESBERIENSIS A. D. nisi forte quispiam sectatorum Christi tanta sit caritate succensus ut universorum subeat Ouera, et uratur in scandalo proximorum. Et quia vobis de passione gloriosi martyris Thomae Cantuariensis archiepiscopi, qui non modo ecclesiam propriam, sed utramque provinciam Anglorum miraculis multis et maximis irradiat, constare non dubito, in ea non censui mihi diutius immorandum praesertim quum et tempus scribendi breve sit, et, ut opinor jam fere per orbem Latinum ex relatione plurimorum sit nota et vulgata materia. Hoc tamen in tanto divinae dispensationis munere silendum esse non credidi, quod ad Dei et martyris sui gloriam universi mirantur. Quia sic omnes circumstantis concurrunt in agone pontificis, ut patientis titulum perpetuo illustrarent, et persequentium revelarent impietatem, et nomen sempiterno macularent opprobrio. Si enim personas hinc inde intueri et metiri placuerit, occurrit hinc religiosus archiepiscopus, Britanniarum Primas, sedis apostolicaelmatus, judex incorruptissimus, ut te nec acceptor Perwnarum nec munerum, assertor ecclesiasticae libertatis, et quasi turris erecta in Jerusalem contra laciem Damasci, malleus impiorum, sed pauperum et maerentium consolator. Viderit qui noverit, quis e regione procedat. Et si causa martyrem tacit, quod nulli rectum sapienti venit in dubium, quid justius, quid sanctius causa ejus p qui opes et Omnem Diundi gloriam, qui amicorum et totius cognationis affectionem pro Christi amore contemnens, exilium subiit, se et suos omnes exposuit Periculis, et paupertati: qui pro lege Dei sui tuenda et evacuandis abusionibus

veterum tyrannorum certavit usque ad mortem nec

in aliqua obligatione, postquam semel lapsus St, captus insidiantium dolo, induci potuit ut aliquid eorum quae ab ipso exigebantur promitteret, quin in

272쪽

I17 l. EPIATOL E. 258 omnibus adjiceret honorem Dei et honestatem occlesiae salvam sors. eo ad modicum et quasi ad horam

credens, et in articulo temptationis eredens, adversa Perpessus est, sed exilium et acerbissimam proscriptionem in annum septimum protelavit tanta quidem Virtute constantis via regia incedens, et Christi et apostolicorum virorum sequens vestigia, ut invictus ejus animus nec ortunas saevientis impetu posset

frangi, nec blanditiis emolliri. Sed et ubi sit immolatus advertite. Certe in

ecclesia, quae caput regni est, et aliarum omnium mater in Christo, coram altari, inter consacerdotes et manus religiosorum quos armatorum carnificum tumultus secerat ad stupendum et miserabile spectaculum convenire. Qui ergo se ipsum a multo tempore exhibuerat hostiam Vivam, sanctam De Placentem,

qui carnem suam in orationibus, vigiliis, jejuniis et

asperioris cilicii usu continuo, cum vitiis et concupiscentiis crucifixerat, qui dorsum, quod sancti lamiliares ejus noverant, tanquam Christi puerulus exponere consueverat ad flagella, qui Christi corpus et sanguinem solitus erat offerre in altari, coram altari prostratus effusum manibus impiorum obtulit proprium. Nec licuit ministris Sathanae in immolatione discipuli et servi, quod praeambulis eorum in crucifixione agistri et Domini Christus enim, ne civitas sedaretur, ne pollueretur sabbatum, judicio licet iniquo praedamnatus, qualem qualem allegandi

pro se acceperat facultatem, et ab urbe ductus, extra portam crucifixus est, ministerio utique gentilium, qui Dominum non noverant, et auctoritate publicae potestatis, his reum deserentibus quorum legem visus

est impugnare, discipulo filio perditionis proditionis

perfidiam procurante. At iste non modo in urbe, sed intra ecclesiam, non tempore prophano, sed die

273쪽

quem nativitatis dominicae solemnitas consecrabat, et omni jure decuit ut natalis ejus, qui innocenter et sanctissime vixerat, ad gloriam Dei, natalem sanctorum innocentium sequeretur. Et quidem, ut creditur, necem ipsius traditores procuravere discipuli, sacerdotum principes sormaverunt, tanto in malitia Annam et Caipham Ulatum et erodem amplius Praecedentes, quanto diligentius peccaverunt ne in judicium

traheretur, ne conveniretur ab accusatoribus, ne

appareret ante aciem praesidis, ne privilegio sacri loci, vel temporis aut dignitatis, aut gradus, aut

reformatae pacis, et datae Securitatis conditione sacrilegas manus evaderet, non gentilium, non hostium,

sed eorum qui legem Dei profitebantur et amicorum fidem. Sane mira Dei omnipotentis cuncta et sapienter et salubriter ordinantis dispensatione contigit, quod qui haec tam male tam impudenter et imprudenter permisit fieri, eadem non est passus abscondi: ut hic etiam temporaliter impleatur quod veritas protulit, nihil scilicet esse occultum quod non reveletur. Νam quod de signifero proditorum uda sermone celebri vulgatum est, pari tire trahendum est et ad complices ejus, eo quod de similibus rebus idem constet esse judicium, ut Christianis omnibus o fidoliqueat, quod coeli revelabunt iniquitatem ipsorum, et

adVerSos eos terra consurget. Quis enim fidelium audeat dubitare quod Deus auctores et perpetratorestanti sacrilegii aut convertet aut conteret 8Ρassurus autem in ecclesia, ut dictum est, coram altari Christi martyr, antequam seriretur, quum Se

audisset inquiri, militibus qui ad hoc venerant in

turba clericorum et monachorum vociferantibus, Ubi est archiepiscopus occurrit iis e gradu quem ex magna parte ascenderat, vultu intrepido dicens: Ecce ego,

quid vultis cui unus unestorum militum in spiritu

274쪽

l 17 l. EPIRTOLAE. 266 furoris intulit: Ut modo moriaris, impossibile enim

est ut ulterius vivas. Respondit autem arcitiepi copus non minori constantia verbi quam animi, quia quod omnium martyrum pace ex animi mei sententia fidenter dixerim nullus eorum videtur in passione isto fuisse constantior. Et ego pro Deo mori paratus sum, et pro assertione justitiae et ecclesiae libertate. Sed si caput meum quaeritis, prohibeo ex Parte omnipotentis Dei et sub anathemate, ne cuiquam alii sive monacho, sive clerico vel laico majori vel minori, in aliquo noceatis, sed sint immunes a cena, sicut extiterunt a causa non enim illis, sed mihi imputandum est, si qui eorum causam laborantis ecclesiae Susceperunt. ortem libenter amplector, dum modo ecclesia in effusione sanguinis mei pacem consequatur

et libertatem. Quis isto videtur in caritate serventior pqui dum se pro lege Dei persequutoribus offerebat, in id solum erat sollicitus ne proximi in aliquo laederentur. Verba ejus nonne Christum videntur exprimere in passione dicentem: Si me quaeritis, sinite hos abire piis dictis, videns carnifices eductis gladiis, in

modum orantis inclinavit caput, haec novissima r serens verba Deo et Sanctae,aris et sanctus hujus ecclesiae patronis et beato Dionysio commendo meipsum et ecclesiae causam Caetera quis sine suspiriis, singultibus, et lachrumis referat singula persequi Pietas non premittat, quae carnifices immanissimi Dei timore contempto, et tam fidei quam totius humanitatis immemores, commiserunt. on enim suffecit eis sanguine sacerdotis et nece Prophanare ecclesiam, et diem sacratissimum incestare, nisi corona capitis, quam sacri chrismatis unctio Deo dicaverat, amputata,

quod etiam dictu horribile est, funestis gladiis jam

defuncti dicerent cerebrum, et Per pavimentum cum cruore et ossibus crudelissime spargerent immaniores

275쪽

256 IOANNIA ARESBERIEΝAIS A. D. Christi crucifixoribus, qui eius crura, quem obiisse viderant, sicut adhuc viventium, non censuerunt esse frangenda. Sed in his omnibus cruciatibus invicti animi et admirandae constantis martyr nec verbum protulit, nec clamorem emisit, nec edidit gemitum, nec brachium aut vestem opposuit serienti, sed caput inclinatum, quod gladiis exposuerat, virtute admiranda, donec consummaretur, tenebat immobile et tandem in terram procidens recto corpore non pedem moVit

aut manum.

Carnifices autem, non minus cupidi quam crudeles, inde tam in regis potestatis quam divinae majestatis injuriam ad ecclesiae palatium redeuntes, universam supellectilem et quicquid in scriniis aut clitellis archiepiscopi et suorum potuit inveniri, sive in auro, sive in argento, aut vestibus aut Variis ornamentis, aut libris, aut privilegiis, aut aliis quibuscumque scriptis, aut equitaturis, insatiabili avaritia et stupendo ausu diripientes, ea, ut libuit, inter se diviserunt imitatores eorum facti qui inter se Christi vestimenta partiti sunt licet eos quodammodo praecedant in scelere. Et, ut pontifici jam per martyrium coronato hominum gratia auferretur, omnia scripta quae sacrilegus praedo surripuit, ad regem in ormanniam transmissa sunt. Sed nutu divino contigit quod, quanto magis athletae sortissimi gloriam offuscare nitebatur humana temeritas, tanto eam amplius Dominus illustraret ostensione virtutis, et miraculorum manifestis indiciis.

Quod viri impii, qui eum insatiabiliter odorant intuentes, inhibuerunt nomine publicae potestatis, ne miracula quae fiebant quisquam publicare Praesumeret. Caeterum, frustra quis obnubilare desiderat, quod Deus clarificare disponit. Eo enim amplius percrebuere miracula, quo videbantur impiis studiosus occultanda. Homo videt in facie, solus Deus est qui renes

276쪽

117 I. EPIsΤOL E. 257 et corda scrutatur. Nam quum beati martyris

corpus sepulturae tradendum esset, et de more Pontificalibus indueretur, quod admodum pauci familiares ejus noverant, inventum est cilicio pediculis et vermibus reserto involutum, ipsaque semoralia ejus interiora usque ad poplites cilicina, quod apud nostr te antea fuerat inauditum, reperta sunt. Exterior tantum habitus caeteris e formabatur, juxta sapientis edictum dicentis, Frons tua populo conveniat, intus omnia dissimilia sint. Quis reserat quos gemitus, quanto lachrymarum imbres sanctorum caetus qui aderant, in revelatione sic adumbratae religionis emiserit Z Nec tamen in his omnibus persequutorum quievit furor, dicentium compus proditoris inter sanctos ontifices non esse humandum, sed projiciendum in paludem viliorem, vel suspendendum esse patibulo Unde sancti viri qui aderant, vim sibi timentes inserri, eum in crypta, antequam satellites Sathanae qui ad sacrilegia perpetranda convocati fuerant convenirent, ante altare sancti

Joannis Baptistae et sancti Augustini Anglorum apostoli in sarcofago marmoreo sepelierunt: ubi ad gloriam omnipotentis Dei per eum multa et magna miracula sunt catervatim confluentibus populis, ut videant in aliis et sentiant in se potentiam et clementiam ejus qui semper in sanctis suis mirabilis et gloriosus est. Νam et in loco passionis ejus et ubi ante majus altare pernoctavit humandus, et ubi tandem sepultus est, paralytici curantur, caeci vident, surdi audiunt, loquuntur uti, claudi ambulant, evadunt febricitantes, arrepti a daemonio liberantur, et a variis morbis Sanantur aegroti, blasphemi a daemonio arrepti confunduntur, Illo haec et plura, quae reserre per longum est, operante, qui solus est super omnia benedictus in

secula, et eos praeelegit esse gloriae suae consortes quos

277쪽

pro veritate fidei, gelum justitiae, consessionis virtutem, et invictae constantiae Perseverantiam, facturus erat de veritatis ae fidei adversariis triumphant . Quae Profecto nulla ratione scribere praesumpsissem, nisi me super his fides oculata certissimum reddidisset. Superest itaque ut nostram Parvitatem vestra instruat eruditio, an citra Romani pontificis auctoritatem tutum sit in missarum solenniis et aliis publicis tionibus eum in catalogo martyrum tanquam salutis Praesidem invocare, an adhuc ei, quem Deus tantis

miraculorum clarificavit indiciis, quasi alii defuncto

orationes subventorias teneamur exsolvere. Timetur

enim ne sic orandi instantia beati martyris injuria videatur, et incredulitatis praetendat imaginem post tot signorum exhibitionem nondum secura devotio. Jam super hoc consultus esset Romanus pontifex, nisi quia facultas transeundi adeo omnibus Praeclusa est, ut nussus ad navigium admittatur nisi iteras regis ante porrexerit. Nobis tamen interim consultius esse videtur ut assistamus Domini voluntati, et quem ipse

honorare dignatur ut martyrem, OS, Sive Cantemus, siVe Ploremus, ut martyrem Veneremur. a sere

in omnibus mundi partibus Deus, non expectata cuju cunque hominis auctoritate, potuit et consuevit clarificare quos voluit quod sapienti non potest esse ambiguum, qui varias scripturas solerti indagatione diligentius perscrutatur. EPISTOLA CCCV.-ΑDAEENONENSEM ARCHIEPISCOPUΜ A. D. 117 l. JDomino Senonem miseri iuri qui quondam fuere

Cantuarienμου. ΑGONEWnostrusta, quem cum martyre glorios Pertulinuis viderunt oculi vestri, quos tam innata, quam

278쪽

l171. EPIATOL E. 259ccelitus per gratiam provecta et persecta liberalitas aperuit ad videndum calamitates ecclesiae Anglicanae, et in subventionem pauperum Christi portastis pro ea pondus diei et aestus, et sic athletam pro lege Dei adversus impios dimicantem, dum licuit, custodistis

tanquam pupillam oculi vestri. Fidem vestram et diligentiam, qua nobis pacem procurastis, remuneret Deus, qua nihil ex contingentibus a vobis omissum est, ut insortunia nostra vobis debeant imputari. Forma siquidem pacis solemniter initas cunctis visa est utilis et honesta, quum in illo celeberrimo con- Ventu tantorum regum maximi et sapientissimi principes convenissent. Reformata ergo pace regna gavisa sunt. Sed quid a membris diaboli tunc ageretur, rei exitus indicavit, si tamen ad suum finem pervenisse

credendi sunt, qui in contumeliam Dei sibi vindictam

reservantes tantum facinus commiserunt. Absit enim,

ut hanc gloriam suam, alteri cedat terribilis ille, qui aufert Spiritum principum, et eos qui inauditum

flagitium perpetrasse noscuntur, nota, et non Potius miraculosa percellat ultione. am sanctus pontifex,

sicut vobis aliis literis fida relatione significatum est, de aerumnis hujus saeculi glorioso martyrio migravit ad Dominum, ut jam sedeat cum principibus et judicet eos, qui se angustiaverunt, et haereditatem Christi delere conati sunt. Quum enim Christus, velit nolit

Persequutor sit Deus super omnia benedictus in saecula momentune potestatis elatae, sicut saepe audiens doluistis, praesumpsi suum honorem et abusiones Veterum tyrannorum perpetuis legibus et honori Dei machinatus est anteferre. Et, ne quis obloqui audeat aut mutire, alii nostrum capti sunt et retrusi in carcerem, alii proscripti, alii condemnati exilio, alii quibus melius divina providit clementia, sibi fuga consuluerunt, ne paterentur aut viderent miseriam fratrum, S 2

279쪽

conculcationem sanctoriam, et quod pace ipsius di tum sit, ignontiniam Christi. Sedent e regione blasphemi, qui sub nomine et honore sacerdotali, sacerdotium persequuntur, Principibus adulantes, Persequutorum ecclesiae justificantes caussam, exultantes in rebus pessimis, scilicet quod potestatibus adstiterunt adversus Dominum et adversus Christum ejus, cujus sanguis, per eos effusus licet militum ministerio, de terra clamat ad Dominum, magis quam sanguis

Abel justi, quem frater ipsius interemit.

Horum caput est ille Eboracensis, quem vidistis et audistis palam in curia archiepiscopum Persequentem, et qui indignus fuerat ore sacrilego, quo necem martyris procuravit, ipsius proserre nomen eum plane mendosus et mendax jam inauditis coruscantem miraculis adhuc, sicut ex literis ejus patet, nominat Pharaonem. Sed non movemur, si flagitiosa bellua

martyrem non honorat, quae, sicut opera manifesta convincunt, Deum utique non veretur. Dicitur tamen

quod parat ad curiam proficisci, ut Purget vitae sordidae notam, quasi homo qui justitiam secerit, et non

dereliquerit judicium Dei sui. Et ne ipsius purgatio

valeat impediri, procuravit ut nulli nostratum liceat transfretare, nisi domini regis impetrata licentia. Quod quidem obtineri non potest, nisi praestetur cautio, quod nihil queretur contra martyri Persequutores. Quid ergo facient miseri gelantes legem, videntes justitiam opprimi, et sibi exitum denegari pSed certo verbum Dei non est alligatum, et vobis

libertas est, et os patens ad ecclesiam Romanam, et notissima veritas. Novistis enim martyrem in vita gua, novistis cauSSam ejuS, novistis et nos qui coexulavimus illi novistis et istum Caipham temporis nostri, qui sub specie conquerentis persuasit expedire,

ut unus moreretur aut caperetur, ne tota gens periret.

280쪽

ὶ III. EP1sTOLAE. 26l Eratis in Anglia cum patruo vestro domino intoniensi, quando idem nunc Caiphas tunc archi-diabolus

Walterum illum, cujus adolescentis admodum Venusta facie inductus nesario concubitu nimis consueverat delectari, hispidum et procaciori lingua evomentem probra, quae in contumeliam naturae Perpessus fuerat, oculis orbari secit. Et postmodum scelus arguentem

idem archi-diabolus judicibus qui saecularia negotia exercebant corruptis, adegit suspendio. Sic vir ille non minus benignus quam pudicus, columbi sui acceptavit assectum. Sic veteris amasi diu exhibitum

obsequium remuneravit, ut primo stuprum inserret misero, deinde miseriori, quia de consensu tam sordidae immunditis poenitebat, capulationem et Oculorum avulsionem infligeret, et tandem miserrimum, quia clamore, ut poterat, sua Protestabatur angustias,

suspensum in patibulo secerit jugulari.

Haec non fingimus, sed in vestram studuimus eu care memoriam, si tamen excidere potuerunt, quae velut ungue adamantino, multis et magnis, et plenis fide viris saepius reserentibus in pectore nostro Pr

fundius resederunt. am usque in hodiernum diem in opprobrium ecclesiae, eique contemptum tristis haec historia cantitatur. Sed sortasse quaeret aliquis, quomodo tantum flagitium, et tam manifestum, impune pertulerit, et praesertim beato Eugenio tunc summum administrante pontificatum Z Et quidem, ut indubitanter credimus, nullo modo evasisset, nisi per beati Thomae industriam, qui per Venerabiles viros Hilarium Cicestrensem et Joannem Wigorniensem episcopos essecit, ut ejus a bonae memoriae Theobaldo Cantuariens archiepiscopo purgatio reciperetur. Deinde sentiens ecclesiam Romanam indignatam esse super exhibitione purgationis sactae clam, utpote in capitulo monachorum, non in solemni con-

SEARCH

MENU NAVIGATION