Historia rerum memorabilium in orbe gestarum, ab anno mundi usque ad annum Christi 1125. Quam ordine chronologico ex optimis scriptoribus compendiose digessit, Timannus Geeselius, m. d. Tomus primus secundus

발행: 1661년

분량: 836페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

quos Christus instituit: quia nec alius patrem novit nisi filius & cui filius revelavit, nec aliis videtur revelasse si-,lius, quam ApisItolis, quos misit ad praedicandum, quod illis revelavit. Quid autem praedicaverint, id est quod illis Christus revelaverit & hic praescribam non aliter probari debere, nisi per easdem Ecclesias. quas ipsi Apostoli condiderunt, ipsi eis praedicanda tam viva ( quod viunt voce quam per epistolas postea: s haec ita sunt, constat proinde omnem doctrinam . quae cum illis Ecclesiis A D. stolicis. matricibus & originalibus fidei conspiret, veritati deputandam, id sine dubio tenentem, quod Ecclesiae ab Apostolis. Apostoli a Christo. Christus a Deo ius cepit:reliquam vero omnem doctrinam de mendacio praejudicandam, quae sapiat contra veritatem Ecclesiarum & Apostolorum & Christi, & Dei. Et lib. q. d Marcionem cap. s.

In summa si constat id verius quod prius id prius quod&ab initio. ab initio quod ab Apostolis, pariter itaque constabit. id esse ab Apostolis traditum . quod apud Ecclesias

Apostolorum fuit. sacrosanctum. Videamus quod lacalo Corinthii hauserint . ad quam regulam Galatae sint recorrecti &c. quod didicerunt ab Apostolis Ecclesia idem est didicerunt viri is postolici, Hr primitivae Ecclesia Patres. Vincentius Lirinensis in suo commonitorio: Quod si ve ego, sive quis alius vellet exurgentium haereticorum fraudes deprehendere laqueosque vitare & in fide sana sanus atque integer permanere, duplici modo fidem suam, adjuvante Domino, munire deberet: Pismo scilicet divinae legis auctoritate: tum deinde Ecclesiae catholics traditione. id est, antiquorum Patrum in fundamentalibus fidei articuliseonsensu approbata es confirmata . Hic forsitan requirat aliquis : cum perfectus scripturae canon . sibi ad omnia satis

superque lassiciat, quid opus est ut ei Ecclesiasticae intelligentiae jungatur auctoritas 3 Quia videlicet scripturam. sacram

32쪽

sacram pro ipsa sui altitudine non uno eodemque sensu oniversi accipiunt sed ejusdem eloquia aliter atque aliter, alius atq; alius interpretatur, ut pene quot homines sunt, tot illinc sententiae erui posse videantur. Aliter namque illam Novatianus, aliter Photinns, aliter Sabellius, Donatus, Arrius &c. Atque idcirco multum necesse est, plo. Pter tantos tam varii erroris amfractus; ut Propheticae &Apostolicae interpretationis linea, secundum taclesiasticita Catholici sensus normam dirigatur. In ipsa item Catholica Ecclesia magnopere curandum est, ut id teneamus. quod ubique quod semper, quod ab omnibus creditum est: hoc Ctenim est vere proprieque Catholicum (quod ipsa vis nominis ratioque declarat) quod omnia vere universalitet comprehendit Sed hoc ita demum sit, si sequamur universitatem, antiquitatem. consensionem &c. Quae tamen antiqua S. Patrum consensio, non in omnibus divinae legis quaestiunculis solum . ceri/ pracipue in fidei regulmagno nobis studio&investiganda est & sequenda. Et

eorum duntaxat Patrum sententiae conserendae sunt, qui in fide & pommunione Catholica sancte, sapienter, constanter viventes docentes & permanentes. vel mori in

Christo sideliter . vel occidi pro Christo feliciter meruerunt. Quibus tamen hac lege credendum est. ut quidquid

vel omnes vel plures uno eodemque sensu manifeste, frequenter ' perseveranter . velut quodam consentiente sibi magistrorum concilio accipiendo, tenendo, tradendo si maverint . id pro indubitato. certo ratoq; habeatur. ia- quid vero quamvis ille sanctus & doctus,quam vis Episco.pus quamvis Confestar &Martyr prpter omnes. aut etiam contra omnes senserit, id inter proprias & occultas & pii vatas opiniunculas. a Communis, publicq& generalis sententiae auctoritate secretum sit &c. Non uni sed unive stati credendum , inquit Tertu ianis. Lege totum illum

33쪽

Vincentii Lirinensis aureum libellum , ubi ilia plurimare

peries.

Anglicana Ecclesia, quae deliberato consilio & convo Lees. catis ex aliis regionibus viris prudentissimis&doctissimis. rem m- -- resormationem aggressa est , hoc se propositum in reformatione sua habuisse diserte profitetur; .nimirum ut in controversiis fidei &-decernendis, illud firmum ratumque semper haberet. ut sacris scripturis primae, dein primorum seculorum Episcopis Martyribus, scriptoribus Ecclesiasticis. secundae deferrerentur. ut loquitur Henricus Hammondet de jure Episcopatus assertatione prima in se, druidere e fit in ipsorum Litur iis,M hihin. Phthraus Emelinthon, vir eruditioneo I ietate insignia iuprafatione locorum communium Theologicorum hac habet: Haec exempla furorum haereticorum) omnium aetatum considerent pii & commonefacti voce recte docentium, amplectantur utraque manu & toto pectore libros Propheticos & Apostolicos a Deo tradito' & adjungant enarrationes & testimonia purioris Ecclesis , ut Symbola (seu regulas fidei I Apostolorum & Nic enum ut lucem Euangelii retineant: nec in furores tales incidant, quales, ut dixi,

sequuntur , luce Euangelii extincta Qui vero pio studio legent Propheticos & Euangelicos libros & S,mbola &quaerent purioris Ecclesiae sententiam . sacile judicabunt, quibus humanis enarrationibus deinde adjuvari possint.. &intelligent. quid utilitatis adserant piorum explicatio- . nes, recte & dextro scriptae, & ex sontibus simia testi

monia.

De patribus accidit quod de canonibus, qui quanto

sunt antiquiores, tanto sunt meliores. de quo recentiores

34쪽

tiores eo corruptiores. oemadmodum enim lumen , quo 'caelo vicinius . eo splendidius fulget: sic venerandi uti Patres. quo Chrso i potiolis viciniores . eo puritatem antiqui talis fidelius est simplicius, iradunt O quo magis a nativita ie O infantia Ecclesia distant, eo longius ab L potiolica veri.tate abeunt. mare apud Cyprianum bene' inquit Stephanus Episcopus Romanus: nihil innovetur, sed quod traditum est servetur. vatiamus Cassandrum virum ad pacem natum, libet, C. ind-.lo de officio pii viri. omnies Lirinens consentientem: Non inepte igitur Vincentius Lirinensis inquit, qui sub tela.tem x et ini vixit, cum jam multae & variae haereses Ecelesiam vexarent. eum, qui se adversus haereses omnes munitum & tutum esse velit, haec duo sibi proponere debere coii firmat: Canonicam auctoritatem .& Catholicam traditionem : non quin Canonica auctoritas lassiciat, sed quod scripturae verba in varias senotentias ab impiis & imperitis hominibus distrahantur.

Quare certam aliquam sententiam Constituendam, quae a Catholica traditionc petatur. Quae quidem catholica traditio tribus notis deprehenditur: antiquitate. universitate, & consensione. Primum ergo eam doctrinam, ut veUm & catholicam habendam esse judico, quae sacris literis est expressa: deinde quae ex mente & intelligentia earundem literarum ab ipsis usique Apostolorum temporibus est tradita & per lac cessionem ad nos usque derivata. Tertia est quae ab omnibus Ecclesiis, vel majore saltem parte est recepta & probabilibus rationibus e sacris literis confirma

35쪽

Audiamus Gallisium prafatione in Irenaeum i Equidem lateor, fundamenta pietatis & religionis e sacris literis petenda, atque ex iis regulam sumendam .ad quam omnem doctrinam metiamur. Verum ut id dexrre ac fideliter esticere possimus. ut intelligamus quomodo plerique sacris litteris abusi sint, & qua ratione occurrendum sit illorum fallaciis, quaenam sint aptae expositiones, aut alienae&contort*, quam vanae& futiles sint sophistarum argutiae.

nos certe veterum exemplis edoceri neces est . atque enitendum , ut pia illorum st udia, vigilias. curam ac diligentiam imitemur. Antiquitatem admirari omnes ac suo picere videmus. Cur id fiat, si non inquiris neque aves intelligere quq nam sit vera antiquitas, nonne vecordis negligentis reus eris 3 Cum hoc nomine sucum plerique faciant, ac veluti pr*Tnsa larva & inani terrore pavefaciant omnes, tu, Cui propius accedere & fallaciam detegete licet. securus illa contemnesti ridebis3 Pastores at loquor

ac Doctores, quorum certe incuria ac socordia excusari nullo modo potest, quod veterum libros vix attingant ut expendant argumenta & locos, quibus adversarii nos oppugnant&c. Vos igitur ad inraneo atque obtestor. quotquot ad messem sitam colligendam Dominus excitavit. qui lolium a tritico exacte cupitis discernere . ut in istis veterum libris versemini. neque tantorum virorum pios labores negligatis. Ego certe ut pium quemque incitarem ac prasertim ut tyronum studia juvarem, adhortante& impellente me doctissimo viro ad dilectissimo fratre

Theodoro Bera, istum laborem non reos lavi: maxima

quidem gratia habenda est magno illi viro Def. Erasmo qui nostro tempore Irenaeo Se aliis priscis doctoribus manum adhibuit, ut nobis eorum . qui prius negligebantur. usum restitueret. Hactenus Gallasius, cum hae criberet, Professor Theologia apud Genevenses. Eodem

36쪽

Eodem modo de Patrum primuisa Ecclesia consensu sesque Et seu auctoritate Hr, passim sequitur magnus ille vir. eximium i lud notira Batavia decus. lucidissima ilia pia ct docta antiqui- Desiderius Erasmus. Audiamus Scultetum in Theologia Patrum versatissimum, Sciatetu . epistoia nuncupatoriapra a libro de Medulla Theologiae Patrum: Equidem agnoscimus ultro minimeque inficiando negamus, scripturam solam esse cujus hrmamentis hostia in Deum fides nitatur: sed fit tamen nescio quomodo, ut cum mens nostra in istos Ecclesiae primitivae proceres intuetur & quas nobis dogmatum sacrorum leges a rege nostro Christo scit esse latas eas a clarissimis Apostolorum succetaribus . non modo diligenter conservatas, sed ad rogum usque constanter videt esse defensas. arcano quodam laetitiae motu perfusa exiliat, Se tot beatarum animularum consensu mirifice confirmetur. udiamus Casubonum sussculi lumen in epistola ad Per- CU -- ronium: Catholica Ecclesia, cui necessario vel reipsa de actu vel voluntate saltem & voto est adhaerendum, minus est hodie quam erat olim illustris, minus exposita oculis hominum. magisque alis pie e minμ . Quo studiosius faciendum sibi Sereniss. Rex putat . ut in tanto variarum opinionum diluvio, ad montes Sacrae scripturpse recipiat. 8c quod olim beatus Augustinus Donatistis con- rustis.

ilium dabat, in verbis Christi Christi Ecclesiam qui rat. Sic & Beatus Chrysostomus cum alibi tum ex pro se in homilia in actas 3 tractans illam quystionem. Quo pacto vera Ecclena inter plures societates. quae hoc sibi nomen vendicant . possint discerni: duo docet esse instrumenta judicandi & qu*stionis hujus decidend(: primo quidem verbum Dei, tum autem antiquitatem doctrins . non ab aliquo recentiore excogitatae et sed ab ipso Ecclesiae nascentis principio semper cognitae. Haec duo Rex cum Ecclesia Anglica-

37쪽

na, tota voluntate amplectens pronunciat eam demum se docti inam pro vera simul & necessaria ad salutem agnoscere, quae e fonte S. Scripturae manan S, per consensim Ecclesiae veteris, ceu per canalem ad haec tempora erit derivata. Eodem modo insuis exercitationibus plerume loquitur doctissimus d agacissimus Casubonus:haec habet exercit. IJ. c. 1 . Sticcessit in locum unius templi Ecclesia Catholica toto orbe diffusa in qua salus proponitur omnibus mortalibuS, nullo neqvi personarum neq; locorum discrimine Unum templum unius Ecclesiae fuit typus. Extra Templum non crat foedus, extra Ecclesiam non est salus,

sed hujus ecclesiae forma illud ,inquam quod ipsi dat esse& vivere non tam est hominum qui subinde boni subinde mali inveniuntur, verum doctrinae, quam docuit in initio Christus quam postea ejus Apostoli docuerunt, perpetua successio & inconcussa. saltem in fidei iundamento, conservatio. Haec verissima est & certissima Ecclesiae Dei nota. Et paulo post: Successioni personarum addatur quod longe pluris est, imo in quo sunt omnia posita; successio doctrinae & in dogmatis ac disciplina cum primitivae Ecclesiae Doctoribus consensio. Et exerci t. I S. Quis etiam dubitet repertum iri ejus instituti atque praecepti perpetuam in Ecclesia praxin atq: eam tum maxime illustrem. cum maxime florebat doctrinae Christi puritas atque integritas 3 Quare in verbo Dei & praxi primitivae Ecclesiae quistionis hujus decisio est omnino quaerenda, &in eo standum, quod ibi fuerit inventum. Audiamus Grotium virum illum,qui nihilnescivit inprole. gemenis in lib. de jure belli es pacis: Hoc vert est Christianae Ecclesis ossicium, ea quae sibi a Deo tradita sunt tradere,& quo tradita sunt modo. Sed &mores apud Christianos illos vetetes viros dico Apostolicos recepti & laudati .merito pro canonibus valent. Secunda post hos auctoritas

est eorum , qui suis quiq; temporibus pietatis & doctrinaeis laude

38쪽

Iaude sortierunt neq; gravis cujuspiam erroris notati sunt: nam & hi quae dicunt magna cum asseveratione & quasi Comperta . momentum haud exiguum habere debent ad interpretanda, quq obscura videntur in sacris litteris: eoq; majus quo & plurium apparet consensus . & propius acceditur ad primae puritatis tempora, cum nec dominatus adhuc nec coitio ulla primitivam, nudam, simplicemque illam veritatem adulterare potuit. Neque enim probabile est, inquit idem Grotius. Ecclesias . quae ab Apostolis constitutae sunt, aut subito aut omnes defecisse ab iis, quae Apostoli breviter praescripta ore liberalius explicaverant, aut etiam in usum introduxerant. Et: Certe veteres Christiani, qui recentes ab Apostolorum & Apostolicorum virorum disciplina, eorum praescripta & intelligebant melius. & perfecti us im plebant: lib. i. dejure belli , pacis. Sic

passim loquitur, sic plerumque agit in suis doctissimis annotationibus in Evangelia-epistotis Apostolorum Magnus ille vir: quod abunde fatis teliatur in se praefatiohis ad lectorem in libros Euangelicorum his verbis: Testor autem, si quid uspiam a me scriptum est, pugnans cum iis S. Scripturq sensibus, quos Ecclesiae Christianae, a prima aetate acceptos, perseverante consentii tenuere . quod repertum non iri satis confido, me id pro non scripto habere, ac mutare paratissimum. Audiamus virum acci ratissimum cst insinuae eruditionis Vos sum, in praefatione Histor. Pelagiana: Cum humana infirmitas proclivis sit in errorem quod tot graves praecel lentiumvirorum lapsus ostendunt: ne quod alteri contigit, nobis quoq; alicubi usu veniat, jure formidamus. At plurimum de sententiae nos veritate confirmat. quando quem in Callite aliquo Christianae religionis esse scripturarii sensum, echione earum persuasi sumus, eum approbari videmus a primis de purioribus seculis, stpe etiam ab Ecclesia vetere universa. Et sane antiquitatis iste cum Ecclesiis nostris

39쪽

consensus utcunque varient in multis in fundamento religionis perpetuus est. Fundamenti autem nomine ea chpita appello, quorum summa A postolicosymbolo continetur, plenior vero explicatio traditur iis, quq orbis Christianus quatuor Conciliis cecumenicis & olim sancivit de antea credidit & exinde amplexus semper fuit. Nec si in iis quae ad structuram magis quam fundamentum pertinent aliquis aliquorum fuerit dissensus . ea antiquitatis collatio, cum recentioribus magistris fructu suo caret. Nam cum nec veteri Ecclesiae defuerit Spiritus Domini,

ea res excitare nos debet. ut, cur illa aliter quam nonnulli juniorum crediderit.inquirere ne gravemur: nec minus sanctorum Patrum & eorum qui hos sequuntur auctores quam illorum qui aliter docent argumenta ponderemus. Quod si absq; partium studio a nobis fiat, suturum

arbitror, ut pro iis aut semper aut plurimum stare comperiamus scripturarum veritatem,quorum sententiam i

ta antiquitas comprobavit. Et paulopost: Atq: haec juste imprimis postulamus si quando juniores non solum abeunt ab antiquis. sed etiam inter se discrepant, in quo eorum dissensu, utProphetici &Apostolics interpretationis linea dirigatur (ut verbis Vincentii Lirinensis utar plaiie scite juvat:quid ubiqhquid semper.quid ab omnibus creditum

sit: Nam quid animu magis oblectet,quid in veritate ma- .gis confirmet,quam cum ubi junioribus inter se non convenit, ibi Deum orando. scripturas versando, alios consulendo, verius esse didicimus. hoc in veteri etiam Ecclesia constanter creditum esse cognoscimus. Nec enim audirimerentur qui in antiquis ultu inveniri consensum negant. Et lib. de baptismo dig=ut prima deSacramentorum natura Prosecto cum Ecclesia non tantum sentiendum sed etiam loquendum: Antiquoru hac in re consuetudinem ruspari

ac sequi non tantu eruditae est diligentis,sed etiam pis curiositatis. Sic loquitur doctissmus Opia vetustatis perui amara.

40쪽

Hamus incomparagilem se erudius munimasium in praef. --σ- lib. de primatu Papae. In Ecelesiasticis disquisitionibus alii historica malui & antiquitates alii philosophica d est, sophistic a de his agendi ac disputandi rationem praeferunt. Nonnulli utrium: rationis atq: artis mixtura potentissima ad id essiciendu quod quis proposuit evincere,existimant. Hoc quide etiam lateor & illis accedo,qui ita putant, sed' video eos, qui his armis perite utuntur, sive ut defendant sua sive ut aggrediantur aliena, cu intelligunt se hac parte valere, plus in illa argumentandi palaestra firmitatis & fiduciae reponere, quam in historiae antiquq pondere ac veritate. Quinimo haud raro eade arma expedire contra veritatem quae & pro ea advocarui. Nullus praetcrea finis est in ea praeliandi ratione, nec bona causa sperare inde bonuexitu potest, nec mala malu timere, quia pendet eventus ab industria patroni,cujus tanta saepe vis est ut salsu astrinere possit & aliis approbare.& id quod veru est convincere ac refutare,quas falsum. Nullum est tam forte argumentu,

quod alio argumento non possit destrui. saltem eludi &cavillatione enervari, ut ars semper eluditur arte. Non idetalet evenire cum res agitur testimoniis S. Scripturae vel Patrum & cum antiquitas pro teste citatur, aut praxis veteris Ecclesiae adducitur. Consuevere quidem & Sophistit

de interpretatione scripturae & locorum ex Patribus productarum, non artis cavillatoriae immemores disputare.&in dubium vocare. etiam quae luce meridiana clarius nitent: sed facilius tandem vi vetitatis fracti concidunt, aut si concidere nolunt pertinacia &improbitate muniti judicio tamen aequioru aestimatorum, qui non desunt ubique, Cito condemnantur. In his autem obligationibus si recte exponantur, promptius quod sit verius homines vel mediocriter intelligentes animadvertere queunt quam inextricabiles penetrare argumentationum offucias & perple

SEARCH

MENU NAVIGATION