Historia rerum memorabilium in orbe gestarum, ab anno mundi usque ad annum Christi 1125. Quam ordine chronologico ex optimis scriptoribus compendiose digessit, Timannus Geeselius, m. d. Tomus primus secundus

발행: 1661년

분량: 836페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

doxis, vera a fabis disceruere distam: et scire quam si Christi,

no necessarium.omnis pra deus rartulanus videt. Nam quemadmodum quae vera sit in Christum es ex sancta Scriptura accepimus , ita orbis secularumque consensum in lavoria cognoscimus ex collatione doctrinae . quam ct vetus et nostri temporis Ecclesia amplexatur et quod hisce tempori us penitus ignorare indecorum est viro Chrimano Hr de salute sua solutio. Praeterea quemadmodum Euangelium plurima dr optima formanda vita pracepta suppeditat . ita multa es naclara subminiurat exempla Hictoria , Olongum iter est per praeceptat , inquit Seneca. breve & efficax per exempla: pracipue apud eos, qui in eo versantur errore, ut credant pracepta esse nimis di ilia, nec posse observari ab iis, qui ib hoc mundo, ut loquuntur, degunt quasi Christiani us in solis consister et crarii ca tibus d prosus eremis desertis, ct monacterius sinuituius: cum confiet per Imperatores A reges, homines Lucos, non semel fuisse convocata concilia pro emen tione Ecclesiae Dei. e loquuntur ipsa concilia id in ad corrigendos Canonicoram, Monachorum es t 'vi cleri mores, tam in capite quam in membris.

Sed hac d similia multa, ipsa docebit historia. Initium ergo dum hi o a Veteris Testamenti compenaeium, ordine arena glico dispositum. Sed antequam exordiar, Da mihi Deus pacis, , cor quod te timeat, mentem quae te diligat, sensum qui

te intelligat, aures te audiant, mulos qui te Vir i

52쪽

SYNOPSIS HISTORICAVET TESTAMENTI

brevi serie digesta.

Eus creavit prima die Coelum, Terram, & Aquas, rudi indigestaque mole, tum ti Lucem, &separavit lucem a tenebris & fecit Diem & Noctem Secunda die fabricavit Firmamentum,id est,totum illud a terra ad supremam mundi partem , & separavit aquas superiores ab inferioribus, maria a nubibus. Tertia die separavit aquas a terra, fecit Mare & Terram & terra produxit herbas & arbores. rta, creavit Solem, Lunam & Stellas. Quinta,Pisces & A ves. Sexta, Animalia quadrupedia de bestias terrae sed praecipueHominem ad sui similitudinem, eique imperium dedit in uni ersas terrae' 'creaturas,& afflatu diviniSpiritus eum animavit & deduxit in amo nissimos Paradisi hortos e ubi dormienti Adamo detractam costam, formavit in Foeminam, sociam & adjutricem Adami, cui nomensiit Eva. Inter caeteras in hisce hortis duae sud te arbores, altera vitae, al*ra Scientiae boni & mali, Adamo vetitae:sed mulier astu seducta Ser--δ'pentis, etiam Adamo esum interdicti fructus persuasit. Cujus inobedientiae noxam , mox ejectus Paradiso in hujus mundi calamitates, luit ipse, & in posteros derivavit. . . Septimi die Deus quievit, id est, ab incoepto opere cessavit, &Sabbatum instituit. Duo in creatione Mundi maxime consideranda veniunt: primo, quod is factus sit ex nihilo, secundo, quod ita di

visus, ita moveatur.

Adami & Evae primi fuere filii Cain & Abel; ille agricultur ae, crastioni pecorum deditus, Deo ob vitae integritatem acceptior, piae respexit Deus munera Abelis sacrificantis, id est, igne de coelo n., D.

53쪽

a SYNo Psis V. T. BRE v I immisso, oblata consumpsit, ac sic sibi grata esse probavit: aut, non tam munera quam animum offerentis respexit:.quare invidia effer e xi u . A. tus , fratrem occidit; hinc fugiens conspectum Dei, errans dc dii fratrem. vagus impiam procreavit sobolem. Inter cujus posteros illa idololatria,qua sidera planetaeque in honore esse coeperunt,locum habuisseverisimile est,cujus m minit Maimonides quam tamen Enos Sethiis . r. pii. asscribit,ex locoGeneseos male intellecto.Nam Sethus exAd Gen. 6. v. mo natus, centenis plus minus annis post A lis caedem , metuens Dei, genuit filium Enos, cum coeptum es invocari nomen Dei, ut

. IT ' Scriptura testatur, idque per publicos coetus, cum etiam antea privatim id actum ess eti ''s' u Quid posteri Sethi fecerint tacetur. At Enoch sextus a Sethmvir fuit pius&sanctus; quem mori Deus vetuit: viventem enim G n. cap. s. corpore integro ad beatas sedes traduxit. Postquam Enochus terras

reliquit, illa ipsa Sethi familia . quam Dei filios scriptura vocat , &C A quam Ecclesia Dei continebatur, moribus in peiora lapsis,m trimonia cum stirpe Cain, Deo invisa , contraxerunt. Haec res contagionem dedit, quae ab impiorum filiabus prosecta, manavit latius. Protinus in omne aevum erupit omne nefas. Perierat jus, integritas, fides, & qui semel dimissus, nunquam rediit in gratiam,

pudor. Nullum scelus exemplo caruit, nec vacabat cuiquam vetus odisse crimen, cum quotidie oriretur novum. Tum immedicabile malum aspero indiguit remedio, nec poterat improbitas exstirpari, nisi cum hominibus. Perdendum erat mortale genus. Supere- o, e R. rat adhuc unus Noachus vir justus, scelerum purus &Deo obse- Gen. f. s. quens, quem B. Petrus praeconem vocat justitiae, quia voce illius me, usus est Deus, ut ad sanam mentem flecteret nefarios. Datum est

' illis spatium centum & viginti annorum,intra quod res piscerent. Judaeorum sapientissimi statuunt sex res fuisse,de quibus edictum Numinis acceperit primus omnium parens, nam & coelitus didi- ' c , celebrandam divini nominis Majestatem esse, atque jura dici mortalibus debere: & rursum interdictum illi fuisse, ne sanguinem humanum iunderet: neve idola coleret: aut rapinas exediceret: tum, ne multiplicato mox hominum genere,incestis se num sis foedaret. Tanilem coelesti voce admonitus Noachus, ne carnem cum

54쪽

sERIE Dic Es TA. δcum anima, id est, sanguine ejus, comederet. Ita septem praecepta confecta riunt, quibus tantisper gens mortalium regebatur, donec Abramo posita lex de circumcisione fuit: sed cum omnia illa pr(cedestitia Ad mo data praecepta negligerent Adami post eri, infensus iis Deus, omnes diluvio homines perdere decrevit. Quare paucis ex hominum pecudumque numero servandis, Arcam fabricareNoacho jubetDeus:centum annos in ea fabricanda consumpsit, cui inclusi homines & pecudes a diluvii aquis liberi, reliqui terrarum eluvione intereunt,quam o. dierum continuus imber esse- cerat, sic ut altissima montium juga, quindecim cubitis unda sit supergressa. Conservati in arca, sunt Noe cum uxore, tres Filii & tres Nurus, in totum capita octo. Cessante vero diluvio(decreverunt aquae post dies iso.) a Deo admonitus machus, arca egressus, in montibus Armeniae rite sacra Deo fecit, & rectum numinis cultum instaura vit. Erat Ecclesia tunc paucorum hominum, & in minorem num rum sit contractio: Etenim cum Noe tres filios, Semum, Chamum

P Japhetum genuisset,in unius Semi stirpe Ecclesia haesit. Post Senium c qui vixit annos coo, ut Noe pso. pauca memoratu digna

inveniuntur. Cumeus.

Cum autem hae tres stirpes numero plurimum accrescerent, nomvae regiones & alia domicilia erant quaerenda,& antequam discede rent, in campo Sennaar, altissimam qdificare turrim statuunt, commune monumentum posteris futurum: sed Deus ut eorum conatum frustraretur, unam de communem linguam in varias distraxit,

ct eo modo impeditum est aedificandi consilium. Unde Babel, a permistione seu confusione linguarum, ea turris dici coepit. Demum Abramus, inquit Cumas, qui de Semi nepotibus, per Heberum, erat inter vetusti seculi heroas,illustre extulit caput, sub quo juventa quaedam Ecclesiae dc veluti robustior maturitas suit. Etenim hic est ille justus (ille pater credentium & seminis benedicti,specimen pietatis& obsequii suturus,columen,ut altasamonides,' stabilimentum sui secuti quem ex Oriente excitum, t eloquem insimus vatum Esaias: terram enim Chaldaeam &civitatem Ur, qua primo nascentem exceperat, patriosque lares & caetera omnia,

A- ARAM

55쪽

is A AC

ham Gen. 12. v.

STN o Psis V. T. OEvt quae long8 jucundissima mortalibus sunt deseruit, ut ignotam adiret regionem, in qua pedem ubi poneret, non habebat: sed parendum

Deo erat, cujus auspicus vocabatur ad majora. Intellexerat vir divinus, regnum Cananaeae fato posteris suis deberi; hoc solatio pri- sentem moerorem edulcabat. Caeterum spem eam, quam de posteritate habebat multa morabantur. Ipse senex erat &per aetatem defluxerant vires. Uxor vetula, qu ae nec florentibus annis peper rat prolem; & tamen, quoniam caelitus ingentia promissa animum ejus firmabant, credidit Dei immensa virtute fieri id posse, quod negabat naturae infirmitas. Natus dein Isaacus est,is nempe,ex cujus familia olim Messias orire.tur. Hic iterumNuminis consilia non iniqua certe,sed arcana tamen mirari lubet. Ex Agare Ismaelem susceperat Abramus;a quoSarac ni, (de quibus vide Stale. in Eusebii Chroniton. Arabesque traxere orbginem. Et rursus Cetura, enixa illi erat non unam prolem: tot liberorum pater erat religiosissimus senex. Caeterum ex omnibus unus

modo exstitit, cui praecipue addiceret suam benevolentiam summus rerum arbiterDeus. Ab una Isaaci gente coli,ab hac una religionem sacraque & ceremonias sitas suscipi voluit. Saepejam habitus ejusmidi delectus fuit. Ex Adami liberis tantum Sethus: ex hujus stirpe Noachus: ex machi filiis Semus: ex illius posteritate Abramus ac postremti,ex numerosa Abrami sobole,unus Isaacus placuit electuli: est. Cujus familia Ecclesiae nomen atque dignitatem, ineffabili ratione,veluti persuccessionem sibi vendicavit. Cyters gentes tanquam profanae,spretae a numine posthabitaeque sunt: Donec Messias terrarum orbem ingressus, intemerinum disjecit parietem, effecitque, quod dudum Abramo promissum erat, uti per sobolem ejus, cunctis nationibus sine discrimine daretur sperata salus, hactenus Curialis. Haec promisso primo a Deo Abramo facta est in Caran urbe Mesopotami , in qua annis circiter quinque cum Patre Thare vixit, mox Dei monitu, cum uxore Sara & Lotho fratris silio migravitin regionem Canaan, annum agens septuagesimum quintum, a quo ad exitum Hebraeorum ex AEgypto anni sunt qam Abram Hebrone,ad convallem Mambre, Loth Sodomis habitavit.

Cum vero Loth, una cum semilia, a vicinis regibus captus esset, , Abram

56쪽

Abiam fusis & fueatis hostibus, Lothum cum suis liberavit. Victo. m. I rem Abramum Melchisedec Rex Salem, mystica panis & vini

oblatione excepit. Anno deinceps decimo, cum ancilla Agar pepe- risset Abramo filium Ismaelem , anno aetatis y'. ex foedere cum Deo inito, circumcisusest Abraham cum Ismaele & omni familia. Eoc eodem anno Sodoma & Gomorrha ob execranda sceleia con- mundi rem flagrarunt. Centesimum agenti Abrahamo annum,de Sara antehac sterili etiam nonagenaria, nascitur Isaacus; qui postea, Iussu i , , ,e Dei, a patre immolandus in monte Moriali, ejusdem imperio libe- mo iam. ratur. Moritur Abrahamus vir dirinafamiliaritatis, ut loquitur Te rellianus, vitae anno centesimo & septuagesimo quinto. Isaacus ex uxore Rebecca, quae erat filia sui patructis Bethuel, ex Gen. 26.

Nachor fratre Abrahami,suscepit filios geminos Esau & Jacob. Pater annos natus Is . vixit annos i 8o. cum filio Esau primogenito bene precari proposuisset, Jacob, hortante matre, dolo obrepens, paternam benedictionem accipit: quare fi atris iram fugiens, apud Labanum avunculum in Mesopotamia vixit annos Eo. ubi exLea &Rachaele, Labani filiabus de Bala & Zelpha,earum ancillis undecim suscepit filios Sc filiam Dinam. Benjamin filiorum duodecimus natus est ex Rachaele in Cananaea. losephus a fratribus venditus, ductu Dei,postea toti AEgypto priscitur; quo, urgente fame, & peti- ' tione Josephi, cum omni familia proficiscitur Jacob, ibique mori- 3T tur, annum natus centesimum de quadragesimum septimum, & Jo- I, seph annum decimum supra centesimum. Cum autem posteri Jacobi inAgypto cito & plurimum numero

accrescerent, ideoque Rex sibi metueret, masculos omnes Israelitarum necari jussit. Moses vero Dei beneficio, per filiam Pharaonis Exia. r. m aquis extractus , servatus& educatus est et &cum ob caedem .E- diptii ad Madtonitas fugisset,ubi Sephoram SacerdotisJethro filiam Exae cxorem duxit, excitus monitis divinis per ardentem rubum properontem Orcb, in AEgyptum cum suis, redit. Eodem fere tempore io' ciditur vixisse mortalium patientissimus Jobus, ex stirpe, ut pluri-i opinantur, Esavi natus. Hoc praecedens mundi tempus vocatur, mus ante legem. M.; . .

iam Moica in AEgyptum reversus esset, ex mandato Dei, de

57쪽

A. M.

g SYNopsis V. T ARE ut liberandis 1 tyrannide Pharaonis Israelitis cogitat , & assumpto se tre Aarone, missum se 1 Deo ad Regem Regi dicit, ut dimissionem populi Hebrsi peterer.Quod non permisit,antequam,post multa prindigia,& novem plagas seu poenas, hac decima,in quaque familia primogeniti totius Regni, ab Angelo occisi essent. Quibus peractis, celebrant Israelitae festum Paschatis, in memoriam partae libertatis institutum, & discedunt virorum sexcenta millia, ex septuaginta quinque familia: Jacob ae in eum numerum aucti. Ita propere hgressis columna nubis interdiu, noctu columna ignis prs ferebatur. Fugientes persequitur Pharao cum exercitu. Moses cum suis tanquam in continenti mare rubrum transit et Pharao cum suis ibidem submergitur. Deinde aggrediuntur Israelitae iter quadraginta annorum per eremum & loca deserta; quo tempore Deus multa fecit miracula: aquas amaras edulcavit, coturnicum gregibus castra omplevit, per o. annos manna, cibo suavissimo eos nutrivit, ex petra

montis Oreb Moses aquae copiam elicuit & Amalechitas suis precibus profligavit. Exin ad montem Sinai perventum est: ubi popu.lo lex data duarum tabularum, aliaque edicta profana. De Tabernaculo, Aarone & filio EleaZaro pontificibus, de ingratitudine &rebellione populi,de serpente aeneo,& plurae alia memoranda videat curiosior apud ipsum Mosen. Omnium eorum qui ex Aegypto venerant soli duo Josue & Caleb, qui e numero erant exploratorum,

Cananaeam ingrediuntur, idque ob summam Israelitarum contumaciam & in Deum & in Mosen. Ipse Moses, ut primum eam vidisset, in monte Nebo moritur, annos natus I ro. Sane eum virum, super omnes homines mitissimum, ex communi mortalium conditione Deus exemerat, postquam loqui coram & una esse cum illo, atque ab illo etiam aspici dignatus est, quae omnia esse negata aliis,adn latum in sacro codice est. Ciuisus.

Mose defuncto succedit Jesus Nave,seu Josue filius Nun, qui po

pulum per siccum Jordanis alveum in Cananiam seu Palaesi inam traduxit. Exinde oppida plurima eorumque incolas ferro fammisque consumpsit. Hierichuntis moenia, circumlata septem diebus arca, conciderunt. Gabaon, opulenta urbs, ultro se Hebraeis

dederat, quare quinque vicini reges eam obsidione cingunt. Josue

58쪽

, obsidentes c dit & fugat,qui ne effugerent, Solem lunamque inter, vallo unius diei jussit consistere, ita ut dies ille fuerit 36. horarum 2 Π. . quinque teges capti & interfecti sunt. Denique uno & triginta regibus debellatis peremptisque, ac sex annis masori Palaestinae parte subacta eam in duodecim tribus divisit, Levitis in Sacerdotium a

sumptis,nulla portio data est. Josue decimo quarto imperii sui ,& us, A.

centesmo decimo aetatis anno, moritur.

Eo mortuo, populus Judaicus suos habuit Iudices seu Rectores, I, quos saliendo usque ad Samuelem transibimus. Interim hoc loco ut&passim admirari satis nequeo, constantem Dei erga populum

hunc amorem & benevolentiam;& contra,Judaeorum in Deum imgratum, contumacem & retractarium animum. In secundis re- ibus, immemores coelestium beneficiorum, idolis supplicabant, in adversis Deo. Propter multa & magna scelera imo ipsam, ut diximus idololatriam, texies aCananaeis aut vicinis regibus sub servitutis sugum sunt redacti,& quotiescunque modo eos peccatorum Pin. 'niteret, ineffabilis Dei bonitas eos in gratiam recepit. Haec hist ita comprehendit spatium op. annorum , quo tempore pr*cipui Duces fuerunt Othoniel, Debora, Gedeon, Jephthe, Samson:qum Trum res gestas, qui scire volet, adeat sacrum coclicem. Nos brevitatis ergo selecta tantum damus.. Tempore Heli judicis & Pontificis Maximi, in praelio, Arca a Philistaeis hostibus capta, septem mensibus apud eos servata est,

cum clade & calamitate eorum, ubi moraretur: ad Israelitas remi

si annis viginti Niriati Iearim haesita Heli nuntio captae ab li ste Arcae accepto, e sella corruens, exspirat. Huic succedit Samuel Propheta & Iudex , qui Philistinos fulmine i& tonitru perterritos, pugna stiperavit. Populus hostili metu remoto, libertatis nimiae pertaesus, Regem flagitat & impetrat. Igitur Saul M A. M. 188otius Cis de tribu Benjamin, sacerdotali prius a Samuele unguen-A M et'IT. O pcrfusus, Rex constitutus est, qui monitus a Deo, ut Ama- i-8.echitas dcleret, addito interdicto, ne quid ex spoliis devict iam concupisceret, parta victoria, divini praecepti immemor, raedam scrvari jubet. Quare ab offenso Numine Samuel moni-A.M.rsai. is, Davidem clam in Regem ungit. Saul vero anno regni duo Ctu. 32. decimo

59쪽

Aut P.

flum

s sv No Pstv U. T. BR Eurdecimo, cum Philistaeis aut Palaestinis dimicans, cum Jonathan

filio occiditur. e

Defuncto Saule succedit David, de tribuJuda filius Jesse,qui He

brone solemni ritu & frequentibus comitiis inungitur. Cum vero Isboseth Saulis filius, patris imperium sibi vendicaret,anno sui regni octavo interficitur, solidam Davidi relinquens possessionem, cui, cum Hebrone regnasset annos septem , Hebraeorum praecipui, regnum totius gentis deferunt, quando tertio Rex inunctus est.

David ex arce Sion pellit Iebusaeos, & in illam suam regiam,Arcam Domini magna cum pompa defert, Exin Philistaeis domitis, Mombitis subjugatis, Syria pene subacta, bellum adversus Ammonitas, Joab militiae duci commisit. Cum vero David Hierosolymis moraretur, cum Bathbee adulterium , & c des Urit mariti contigerunt,& anno sequenti natus est ex Batsabee Salomon. Sed ut plerumque est poena comes culpae, Ammon Davidis filius sororem Thamar stuprat, Absolon Ammonem 'ccidit,& ad extremum idem Absolon impia arma adversiis patrem movit, Hierosolymis expulit,re tuque occupata, stupro paternas concubinas polluit. Fuit profecto, meliorae felicior in servitio David,quam in re no:servus feras & serum liathum superavit Rex ab iniquis & ferocibus cupiditatibus super tur,& a filiis affigitur: servusSaulem hoste ferire timuit, Rex Uriam

innocentem interemit.Tandem annisomorbos actus,Salomoneret, regni successorem constituit,& moritur alido regni o. peratis o. imi Salomoni, ut regno siro pacem daret, Adoniam fratrem, nova, rum rerum suspectum, oecidit. Et cum Deus per visum optionem illi dedisset, ut peteret, quod maxime placeret, & reliqua parvi aestimans, sapientiam eleuisset, non illam solum,sed & reliqu obtinuit. Sapientiam ostendit prudenti judicio in altercatione duarum mulierum de ambiguo puero. Opes, immensi operis structura, quam intra septem annos absolvit. Nam jussu Numinis templum in monte Moria condidit, quo Palaestina nihil vidit pulerius , nihil magnificentius , quod Judaicae religionis deinceps sacrarium esset. Interior enim pars templi ad similitudinem Thbernaculi Sanctum Sanctorum dicebatur, quoniam continebat s victissimam meam foederis, propitiatorium cherubin, in quo nubes

60쪽

bes gloriae Domini, praesentis divinae testimonium: in quod solus Pontifex semel in anno introibat, unde etiam Deus responsa dabat. Altera pars Sanctum erat, propter res sacras ibi contentas; vi Candelabrum, Mensam, panes propositionis, altare thymiamatis, & quotidiana Sacerdotum ministeria, quae in eo fiebant. Inte- rim opibus florens, omniumque regum ditissimus, ab opibus ad luxum vitiaque dilabitur, di cum septingentas uxores & trecentas concubinas haberet, depraratum est cor ejus per mulieres , ut semqueretur Deos alienos. Imo & magiam exercuisse , praeter Jose phum Targum, & Judaei omnes tradunt, sed non probant. Imo, utrum ante mortem resipuerit hactenus non constat: ex quo anceps de illius salute coniectura posteris est relicta. Quidam credunt eum resipuisse, & post lapsum Ecclesinen scripsisse. Post obitum Salomonis siccedit filius Roboam,a quo cum popu- Qv o AMhis tributorum levamen peteret, duriora minatus aspere respondit. , Quod ita illorum efferavit animos,ut scita regno decem tribus,Deo

id uolente, ab illo defecerint, & Hieroboam sub patre belli praefectum, sed hominem ambitiosum, rei rem sibi elegerint, duabus tribubus Judae nimirum & Benjamin Roboamo adhaerentibus: hujus regnum dictum est Judae , alterum Israelis. Illius sedes fuit , Hierosolyma, hujus Sichem ,& postea Samaria. Davidis posteri .

regnarunt unus&:viginti numero, istaclitae octodecim : priores firmes imperarunt annos circiter 38 , posteriores scierariis. alii

aliter. i

Hieroboam, inquietissimus Dux,tentatum semel infeliciter faci 'Thinus, mox meliore successu perfecit. Concione enim convocata, statum publicum & Principis acta incusavit apud plebem, (ouin-ese semper malignum quid ct querulum in imperantes sciret libertatem de alia id genus speciosa nomina praetexuit. Dehinc ipsas decem rebelles tribus procul ab Hierosolymitarum finibus detinuit, &urbem Sichemum regni sedem elegit, patriaque instituta mutavit; di diversum Naminis cultum atque alia sacra commentus est. vitulorum enim in thel &Dan sancita adoratione, veterem superstitio. nem novo paxillo suspendit, populumque alia religione, qui rerum-Pusicarum quoddam coagulum est, sibi devinxit. Cui & sacrificu-- B los,

SEARCH

MENU NAVIGATION