Historia rerum memorabilium in orbe gestarum, ab anno mundi usque ad annum Christi 1125. Quam ordine chronologico ex optimis scriptoribus compendiose digessit, Timannus Geeselius, m. d. Tomus primus secundus

발행: 1661년

분량: 836페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

771쪽

fuerit Mimita iisdem incum O sterilis reddita, ut mi fuerit ὶ Britannia

Theodorum accersere Theologum, quem nec habere licuit. Eabes nate, rea in quantam Ecclesia redacta essent paupertatem, ut necessarium fuerit earum ministris corporali exercitationesibi rictum comparare.

Constantinus Imperator constituta Reipublicae tranquillitate , A. c. 68 r. sacta pace cum Saracenis , Bulgaro, & rege Avarum, ad pacandam Ecclesiam consilia sua transtulit et quam in rem generale Concilium indixit, Novembri mense coeptum, sequenti anno terminam

tum. Praesidente eodem piissimo, & Christo dilecto magno Imperatore Constantino, in secretario sacri palatii, quod cognominam . tur Trullus, & ex jussione ejus a Deo instructae serenitatis praesentibus & audientibus Niceto glorioso exconsule, & plurimis aliis exconsulibus. Uerba sunt synodi sext*: Conveniente quoque sancta Ogeneralis nodo quapersanctionem Imperiatiis congregata ess,id est,nea-doro O Georgio venerabilibus presbieris O Ioanne veneraculi Diacono, vicem agentibus Agathonii sanctissimi dic. O Georgio renerabili , Oc. Discopo Constantivapolitano, o Petro Deo amabili presbiero, lacum ser- vantesedis magna alexandria, ct Macario archiepiscopo Theopoleos Antiochia, O Georgio religioso prestitero &c. Theodori veneralitis ruarii sedis Hierosolimorum dec. Refidentibusgloriosis patriciis di consulibus ex latere pii mi Imperatoris Constantini,ct ex Iapa quidem ejus parte res dentibus venerabilibus vicariis Agathonis sanctifi mi dec. a dextra vero . Cui partesimiliter residentibus Georgio sanctissimo archiepiscopo constantinopolitam, O Macario sanctissimo archiepiscopo Antiocheno, O Petr Deo amabili presbytero monacho , ct Ioriserratore sedis magna vireandria &c. In eo Concilio, quinque probatis cecumenicissinodis decretum est, duas in Christo voluntates ac totidem actiones esse , quot in eo sunt naturae,& qui secus docuerant monothelitae pro haereticis dam nati sunt, ut Sergius,Pyrrhus, Cyrus,Paullus aliique,quibus & Honorius Romanus Pontifex in aetis alungitur, qui Heraclio Imperante sederat. Verum hanc ab illo calumnia(de qua postea latius d pellit Ioannes quartus, qui tertius ab eo pontificatu tenuit, & an. C. 6si obiit:Ubi Honorium docet, Sergio de una in Christo voluntate subdole interemate respondisse,duas no fuisse repugnates & contra-

772쪽

jxx His et o REA,s Ac RArias, cujusmodi in nobis experimur; caeterum naturai in illo duas ac voluntates totidem ab eo agnitas fuisse. Petarius. Idem Constantinus liberat Episcopum Romanum de pecunia persolvenda a recens creato Pontifice , retinet tamen jus confirma, tionis. Atiastasiui. . A .c. 681. Agatho Papa moritur & Georgius Episcopus Constantinopolia tanus: in cujus locum succedit Theodorus monothelita, Baronio

pessimus, qvi versipel subiarra Catholica seu Orthodoxae et hum-nmfungitur. Hic est Baronio ille actorum nodi corruptor, illesim. qui aliundi in ovile desceniat, ille lupus sub vestimentis orium, qui sumn nomen . numero damnatorum in actis substraxit O Npnarii Papa adiu- o. Hic Baronius operose satis sub persona Theodori orati nem ad Imperatorem singit, ad corrumpenda pro suo arbitrio acta synodalia. Probabilia, fateor, muli adferunt Onuphrius, B ronius, & Petavius & alii pro Honorio; sed Maximi Monachii 2.3H. dialogum cum Pyrrho producit Onuphrius, & Baronius ex Vatia . Id. q. cano, epistolam Ioannis IV, Peravius ex collectaneis Anastasi, tumr . .e variis, tum incertita essent, quae tot & tantis verbis ex suspicione asse-Π-. hi- rit Baronius, cur non itatim publico scripto aut apologia tota Ec-Faru Is L clesia Romana coram universo orbe impias illas Theodori fraudes rissim'. ostendit cur non aliud & authenticum exemplar, ut factum in Carthaginensi & Chalcedonensi conciliis, producunt Cur id permisisset Imperator non Monothelita, sed Agathoni & Ecclesiae Rimanae addictissimus , orthodoxa ei conservator, rectae ei propietnator , nara doctrime expugnator, Firmmentum Ecclesiarum, luminarum pacis, cujus vita ianthodoxorum vita. Norus Conctantinus Magnas, noras Theodosius, novus Marcianus, norus Iustinianus, norus Daria, vir

secun m cor Dens non dedit somnum oculis sexis,ct palpebris dormitationem, donec per Concilium sextum ipsam riua sol reperit perfectam praedicationem I &c. Verba sunt Patrum ejusdem Concilii: Cur id permisissent Iso. Concilii hujus patres, in tam publico de Cec

menico monumento, quos omnes veritatis testes adducere potuissset Ecclesia Romana, omnes, inquam, orthodoxos, Agathonis o

servantissimos,Monothelitant hstesios acerrimos hostesὶ Cur illud

773쪽

, T Ec et L a s I A s T T C A N. T. Concilium purum & integrum sine aliqua correctione aut reprehensione admisit Leo vi I. an. o . t Cur Gregorius secundus id vocavit Comilium suictoriim, quod haluiti Desi episti ad Germanum pCur Adrianus I. approbat verba Tharasi admittentis hane sanctam synodum cum omnibus canonibus &c, Concilio septimo Cur ipsum Concilium Nicinum secundum, in cujus actione septima idem Honorius damnatur, statuit Concilium sextum sanctum csse & cecumenicum &c. Cur novis his Aristarchis solis tam firma habenda fides , qui ex conjecturis & scriptis incertis, hic toti mundo persuadere satagunt, ut omnes Pontifices Romanos ab errore in rebus fidei vindicent 3 Interim errare posse Pontificem Ro- . manum defenderunt integrat Academiae & Guiliemus Occam in suo dialogo apud Goldastum, & Alphonius a Castro lib. I. cap. q.

contra haeresi de Ambros. Catharinus in comment . ad Galat. ErHadrianus VI ipse Papa sic loquitur quaest. in . sententiam de Confirmat art. ult. Adsecundum principale defacto Gregoriit, dico prim), piad si per Ecclesiam Romanam thielligatur Papa , certum est quod positi

errame etiam in iii, qua tanguntsdem, haresim per suam determinationemo decretale asser M. Pluetes enim fuerunt Pontifices Romani haretici dec. Ettarunt Marcellinus, Vigilius, Liberius, &c. nec hoc ita novum

videri debet, cum Christus pro ipso Petro oraverit, ne ipsius fides

deficeret. Luc. 22.

Ut ipsa veritas manifestius appareat, in Concilii actis haec repe ries. In exclamationibus Patrum Concilii, actione is, cum reliquis me Tam. Honorio haeretico dicitur anathema: In definitoria Concilii sententia cum caeteris damnatur Honorius, & post subscriptiones thematietaturr In acclamationibus, post subscriptionem Constantini Imperatoris Honorio dicitur anathemar in acclamatorio se

mone a sancto universali Concilio post infinitas laudes Imperatoris Honorius subjicitur anathemati: Actione 3 8. in epistola Constan. tini ad Ecclesias Occidentales, in initio de sub finem, ut etiam in epistola innis II, ad Constantinum Imperatorem, damnatur cum reliquis Honorius. Idem habet synodus Quini sexta,& vide similia, ut diximus, in synodo Nicaena secunda actione septima de ultima. i. in desinitione sanctae, magnae, & cecumenicae syniai. g. in epi-Yyyy et . stola

774쪽

Itenem ejus matrem. q. in epistola synodi Nicaenae ad sacerdotes &Clericos omnes. Idem docent plurimi historici, ut Cedrenus, Marianus Scotus, Abbas Urspergensis , Abbas Stadiensis , de alii

scriptores.

Si vera sunt quae statuit Baronius, summa cum ignominia Imperator Constantinus orthodoxotatos, gloriosissimi judices, Patres aut Episcopi Iso, omnes orthodoxi, pessime sugillantur: si non sunt vera; accusantur omnes post celebratum Concilium sextum Honorii succestares, dc ipsa Romana Ecclesia, quod Honorii. honorem non satis tempestive & animose defenderint. A. c. 68 3. Mortuo Agathone Episcopo Romano , vacat sedes Romana annum & menses septem, & eligitur Papa Leo II. Ηujus Leonis institutum est, ac quidem sanctum ( quod utinam hodie observaretur ne ad archiepiseopatum assumptui pro usu paeliti aliorum re Osuiorum quicquam Eseclesiae persolveret, cum ex largitione multa quotidie mala orirentur. Platina in vita Leonis II. Ille in sua ad Constantinum Imperatorem epistola Honorium suum praedecetarem damnasse videtur, sed magna est de hujus epistolae veritate altercatio,&isiistoria Ponti

cum densae tenebrae.

A. c. 68 . Papa moritur, succedit Benedictus II. In confirmatione hujus Benedicti Constantinus Imperator Clem Romano remittit coinfirmationem Pontificis, ita ut post obitum statim illis liceat Ponti- .i ficem eligere & confirmare, ne dum confirmatio Constantinopoli' differtur, interregnum Paparum prolongetur. Baron.

Jus creandi Romani Pontificis usque ad tempora Constantini Magni Imperatoris, cum Pontificatus potuit cruciatus potius dici, quam dignitas, haud dubie penes collegium Romanorum sacerdotum & populum fuit. Postea paulatim coepit ejusdem collegii, cum populi suffragio, ea electio firma esse, quam Constantinopo litanus probasset Imperator: idque institutum duravit usque ad annum salutis DCLxxxv. Qim quidem tempore Constantinus quartus Imperator sanctitate Benedicti secundi permotus statuit, ut quem jam inde sacerdotum senatus populusque Romanus Pon- . tisicem creasset, i, vere successor Petri haberetur et cum ante id

775쪽

ET ECCLEsIAsTICAN. T. et stempus Constantinopolitani Principis & Italiae Exarchi auctoritate ea sit dignitas rata habita, id quod postea haud diues servatum: nam cum paucis post annis Gregorius tertius ac nonnulli

alii deinceps Pontifices Longobardorum injuriis pressi, nihil auxilii a Constantinopolitanis principibus haberent, ad Carolum primo Matiellum & Pipinum , deinde ad Carolum Magnum, ipuus Pipini filium Francorum reges confugere coacti sunt. Masob res Leo tertius ipsum Magnum Carolum fecit Imperatorem , cujus successures consueverunt itidem Pontificis electionem confirmare. Atque sic usu venit, ut tum primum tutela Romani Pontificis ab Imperatoribus Constantinopolitanis ad alios translata sit. Postremo circiter annum salutis MLix. Nicolaus secundus Concilio celebrato Pontificum, electionem ad Cardinales illos, qui, animarum curam gerebant, tantum reduxit, idque

hodie servatur. Platina, Onuphrias ct alii. Theodorus Episcopus Constantinopolitanus moritur, succedit Paulus ex laico, & magna est scriptorum inopia. Nicepae Constantinus Imperator moritur, succedit Justinianus filius: & A c. Benedictus Papa moritur, succedit Ioannes V. Manichati jussu Imperatoris in Armenia comburuntur.

Joannes v. moritur, succedit Papa Conon. ' A. c. 686.i: Conon moritur & schisma oritur inter Theodorum & Pa- A. c. 1gr.

sehalem , qui Exarcho promittit centum auri libras si se Pontificem faciati sed primores Iudicum, & exercitus Romanae militiae, & Cleri plurima pars, & praesertim sacerdotum & civium

multitudo Sergium eligunt: Schismatici ostia Palatii muniverant, sed pars quae Sergium elegerat, quia validior erat, praevaluit &c. Dirino Spiritu, inquit Baronius, omita Hic instituit, ut tempore coenae Domini carratur Agnus Dei, qui tolliti peccata mundi. lib. PontifHoc tempore Francorum Reges, sive quod puerili aetate re- A. c. 688. Dum caperent, sive socordia aut voluptuosa vita jam imbelles penitus redditi, procul aberant ab administratione regni, adeo ut in ducibus exercitus, seu palatii praefectis, Majores domus vocabant , totum esset regni regimen collocatum. Pipinus Ansegisi si-

776쪽

etis H et s T o R I A s A C R Alius hoc aut praecedente anno eam dignitatem coepit , simimus sane vir, & Francorum Imperio dignus. Huic iiiit filius ex Elpaide pellice Carolus Martellus et quo uno postea Francici nominis dignitas stetit. Pipinus domitis Frisonibus, eorumque duce Ratbodo, ac Franciae regno et . annis summa tquitate gubernato, moritur an no TI . cui Carolus successit. N. illebrordus ab Egberto Archiepiscopo Eboracensi missus in Frisiam, ut eam a pagana religione ad Christianam convctteret, ex Anglia in Germaniam, cum sociis undecim profectus, ut Sui-berto, Lebuino, Marcellino &c. venit Trajectum, quod tum Fris nes occuparant; sed non receptus, circa vicinos oberrat. Pipinus Major domus Galliae Rat dum Trajecto pellit & fere regno ejicit, millebrordum ad Frisios mittit, qui eos iacuit religionem Clitiastianam. Bedactseha. quam tamen antea iisdem praedicaverat,m infridus, postea Bonifacius dictus.

Sub Justiniano juniore Constantinopoli in Trullo (ita palatium

nuncupatur, in quo etiam celebratum fuit Concilium sextum recumenicum, sub Constantino Pogonato ysynodus habita est Episcoporum 22 T. ad supplendas quintam &sextam oecumenicas syn dos, in quibus nulli erant Canones editi, sed tantum de fide &

sonis actum.

In hac synodo cum Callinicus Constantinopoli esset Episcopus,

canones conditi sunt centum & duo,aliis plures, quae ob praedictam causam a Graecis dicta fuit m p am, id est, Quinis exta. Patres hanc synodum ab Imperatore Justiniano convocatam, vocant sanctam de oecumenicam, & canones more antiquo Imperatori offerunt,qui ab eodem subscribuntur. Rejectum quidem iuit illud Concilium Quini sextum 1 Sergio , .ejusdem temporis Papa , quia in eo quidam Canones ei displicebant, ut testatur in ejusdem vita Anastasius:

qui tamen postea , patribus Concilii Nicaenisecur di, dea Papa

Adriano approbati & suscepti sunt eadem reverentia, qua oecumenicum Concilium sextum sub Constantino regonato celebratum' an. C. 68o. Nam in hoc secundo Concilio Nicaeno, inquit Tharasius , Episcopus Constantinopolitanus, & ejusdem Concilii praeses, elim patrii qui sexta sinodo intersumint, Mi senatus cor lege rota

777쪽

nT ECCLEst As Tet CA N. T. Tri ligerunt, iisdemque sidscripserunt, sub Imperatore Iustiniano, Constantini issilio dec. Vide ejusdem synodi Nicaenae actionem & 8. &epistolani Adriani ad Tharasum actione 2, &c. Magnae exinde ortae sunt contentionet Imperatorem inter de Sergium propter Canones synodi Quinisextae. Causam ejus ut videas, addam tremusdem synodi Canones a Sergio sorte rejectos. I. Canon I s. prohibet separari conjugatos presbyteros & diaconos ab uxoribus: & conjugatos tali honore dignos ab illo gradu non prohibet, & vetat tempore ordinationis postulare, ut a consuetudine uxoris abstineant, additis locis S. Scripturae & Canone Apostolico quinto. hoc tantum jussum, ut uxoribus abstinerent tempqrcadministrationis Mysteriorum. 2. Canone 36. renovatur constitutio Patrum Concilii Constantinopolitani primi , & Patrum Concilii Chalcedonensis, ubi post Episcopum veteris Romae, novae Romae Episcopus statuitur honore secundus, Alexandrinus tertius, Antiochenus quartus, & Hierosolymitanus quintus. Canons L Cum Romae sabbatis jejunaretur, vult ibidem servari canonem Apostolicum 66, quo jejunium sabbatis & diebus Dominicis prohibetur. Ab hoc tempore Ecclesia Orientalis & Occidentalis a ie- mutuo paulatim sunt distracti & alienatae: sed vide Bimum. Justinianus Imperator crudelis, truncatis naribus Chersenesum A. C. 6o . in exilium mittitur, in illius locum Leontius Imperator salutatur. Pulso Radbodo 'ae illebrordus an. 6ys .idiculam S.Crucis struit prope castrum millenburch. An. 6s6. a Pipino de Herstallo, patre Caroli Martelli Romam mittitur, ut Episcopus Frisiorum a Sergio papa ordinaretur: quod obtinet, & Clemens vocatur. Cum an . Cy I. rediret, coepit Cathedrale aedificare templum B. Martino sacrum

Trajecti , 1 Gallis sie dicti, quod antea millen burch appellabatur. atque hae locus sedis Episcoporum, cum e. multi vicini cs,fluerent, paulatim in urbem coaluit,ut loqui tui noster Buchelius. qui addit: In loco, uesi hodie millenburgh Acitur,quondam fuit castrum Dibna,quod aliud a Tr secto erat, ut ex donatione Caroli Manelli de castris Trajecto ct nihnaIiquet , ct territorium , quod mad. rectense Aritur, satis indicat. Hiemillebrordus fuit primus Ultrajectensium Episcopus, qui reliquit librum de peregrinatione sua. Obiit aen. 3 p. cum annis so. Eccle-

778쪽

18 His TORTA SACRAsiam gubernasset, Hollandos & Frisios convertisset. vitam ejus sese

Alcvinus, brevius antem Ioannes Beha descripsit.-Molanus. millebrordi comites ,.& inter eos praecipuus Suibertus vicinarregiones peragrantes, Zesandiam, Hollandiam Transsulaniam, tr

ctum Groeningens en,Getriam,mest phaliam ad Christi fidem comvertunt & ibidem in diversis locis templa aedis t. Omnes dictae regiones sub nomine Frisiae fere comprehendebantur , &praedicti Apostoli,Willebrordus cum suis sociis erant Anglo-saxones; magna autem Saxonici linguae cum Frisica olim similitudo fuit, ut i quitur Ille Suibertus socius aut chorepiscopus N ildebrordi adole celitem submersum resuscitasse fertur prope Mallam ad Lingam fluvium, ut habct Marcellinus, qui in Transsulania Euangelium praedicavit. Baron. Idem Suibertus a Rat do Frisiae rege interficitur, quod statuam Jovis&Festae(forteVesit evertisset. liuiales Fri L Leontius Imperatocpraeciso naso in monasterium detruditur, &Tiberius Absimarus in ejus locum succedit.

Ingens numerus Saracenorum in Syria a Romanis caeditur. Mirum auditu tam numerosam fuisse gentem Saracenorum, post coetas tam ingentes exercitus, post occupata tot & tanta regna et Nam intra sexennii spatium sibi subjecerunt Agyptum, Arabiam, Phoeniciam, Palaestinam, Syriam & Mesopotamiam. Cedri Infans novem dierum fatur,& dicit se non esse silium Sergii Pomtificis, quod vulgo ferebatur, & sic ab infamia liberatur.Baron. Sergius Papa moritur, succedit Joannes VI.

Regnum Hispaniae a Gothis id possidentibus datum Ecclesiae

Romanae , ante adventum Saracenorum, scribit Gregorius VII. in duabus epistolis, Tomo g. epist. Rom. Pontificum. Baronius . Gratum opus Eupatis. Sed sic ea de re loquitur Mariana Hispanus lib.p. cap. S. D ii praterea Pontifices Hi paniam sibi recte m reddere cogitarunt: ut argumento sunt litera Gregorii VII ad reges, comites, cae te rosique Principes V pama, id confirmantis antiquis temporibus observatum, priusquam a Mauris Hispania esset erema. rerum iis conatibus nihil est profectum , as rer. pari animorum constantia obviam itum rerum e- . rettui declarat, retenta semper a iustrii immunitate

779쪽

ET ECCLESIAsTICAN. T. 'ol Iustinianus ope Regis Bulgarorum Imperium recuperae, Leon- A. c. ros. tium & Tiberium Ablemarum capite truncari juget,multosque senatores & patricios, plurimosque civium & militum intersicit.

Theophanes, Cedremis, Zonaras &c.

Aripertus Rex Longobardorum circa haec tempora Cottias Alpes,quae quondam Imperii fuerant,sed a Longobardis hactenus posiesta, Pontifici Romano donat, & donationis instrumentum, aureis literis scriptum, Romam mittit. Diaconus. Haec est omnium prima Provincia, a Romano Papa possessa, cum tamen non nisi sero ructus sit Dominus Urbis. Joannes VI. Papa moritur, succedit Joannes septimus, A. C. ros. Joannes VII.& Sisin niusPapae moriuntur,succedit Constantinus, A. c. et o . qui proficiscitur Constantinopoli in adJustinianum Imperatorem,sed ' To8. scriptorum inopia quid ibi egerit Papa ignoratur. nisi de canonibus additis ad quintam & sextam synodum ex conjectura Baronii. Justinianus II. orthodoxus,sed fortunae ludus, cum filio Tiberio a A. c. ii Philippico tyranno & Monothelita.occiditur & capite truncatur.

Theophanes.

Hoc tempore Roma per Duces ab Imperatore missos gubernabatur, itine Ducatus Romae dici consuevit. Sexta synodus celebrua Constantinopoli in ullo iet, qua Mo- A. c. yia. nothelitae damnati,per Philippicum Imperatorem & Joannem Episcopum Constantinopolitanum Monothelitas,orthodoxis uno quasi momento in Monothelitas versis, a numerosiore forte synodo damnatur. Baronius O Coisilia. Romani non admittunt imaginem Imperatoris, nec culam in nummis, Anastasius. Philippicus i mperator dicitur,succedit Anatasius aut Artemius A. c. it 3 Catholicus. Cedr.

Saraceni Hispaniam occupant ope Juliani Comitis Tingetani,&Rodericum Gothorum Regem occidunt, -qui uxorem aut filiam Juliani stupraverat. Constantinus Papa moritur, succedit Gregorius II. A. c. ri . Onuphrius in vita Constantini Papi ad Putinam: Primus omnium Romannum Pontificum Imperatori Greco Philippico in os resistere palam usu fuit Constantinus Papa. Imperator enim in iconomachia here Iapsus, sanctas imagines ubique tollendas esse etiam Rumano Pontisci jus

780쪽

io HisTORIA fAeRA ET ECCLESIASTICA. N. T. rat, quod tefacere constantis ) recusavit. Mani vero II. similia juben ii Gregorius, qui Constantino succesiit, ulmora ausus, Italicum Imperium, quod de Longobardis supererat, jure eripuit ali. C. Try. Grgorius deinde tertius,quem secundus successorem reliquit,Orientaliis destitutus auxilut primus ad Francorum opes, Iongὶ lat)que patentei confugit, o ab ipsorum. Duce Carolo Martello, Pipini postea Regis patre, auxilia contra Longobardos Romam vexantes postulat ; qua res simul incaepta, cum Langob, dici regni excidio festa est. Anastas in ritis Pontificum. Paul. Diacon. I.6. c. ii. O is . historia Longobardicae. Almonus I. q. c. s T. item annales Constantinop. qui sub Eutropii nomine circumferuntur, T. 21. quorum auctor fuit Nicephorus Patriarcha Constantinopolitanus, quos anastasias . Graeca in Latinum vertit. Hactenus Onuphrius . . Pipinus deHerstallo Franciae major domus moritur, cui succedit ille sertissimus Carolus Martellus, ex Elpaide pellice filius. Sigeb. A. c. I s. Anastasius seu Artemius relegatur in monasterium, & Theodosius IV.creatur a militibus Imperator,qui quietis quam imperii magis cupidus seipsum abdicavit, cui successit Leo Isaurus. Cedri A. c. TIT. Saraceni Constantinopolim tres annos obsident, sed frustra. A. c. Is. Hoc tempore vixit minfridus Anglus, postea dictus Bonifacius, Germaniae vocatus Apostolus, di successor M illebrordi. daannes

Radbodus rex Frisiae moritur, succedit Adgillus filius, qui eaulo

post religionem Christianam suscipit. Annal. Frisii. Sub Leone Isaurico an . C. Tis. Saraceni vastata Asia, & expugnata Pergamo, Byetantium obsidentes, magna eorum clade repelluntur. Miscella. Carolus vero Martellus post victos Francos, Saxones, Alemanos, Bojoarios, Noricos, & Eudone Aquitaniae duce fugeo, Aquitanos subegit: Eudo rebus suis diffisus Saracenos ex Hispaniis eum A. c. yas, eorum Rege Abdi rama in subsidium excivit: quibus sacra profanaque populantibus, occurrit Carolus prope civitatem Turonensem, , eosque cum ipso Rege internecione concidit. Casa sunt uno die ad trecenta septuaginta quinque millia, cum ex Francis is oo. haud amplius desiderati sint. Anastasus in rita Gregor. II.

IN DEX

SEARCH

MENU NAVIGATION