Gregorii Nyseni Conciones quinque de oratione Domini. Eiusdem conciones octo de beata vita comparanda. Omnes a Petro Galesinio conuersae. His adiuncta est ad eodem Nyseni vita e veteribus auctoribus collecta

발행: 1563년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

DE AE ATL NITA COMPARANDA . is j entia praeditus Iosepho praedixisset; beatum eum re ex insidiis, quae sibi tendebantur: non probabilis quidem primo aspectu huius coniectura uisa esset ei, qui audisset; quiue id tantum spectasset, quod esset in praesentia acerbum; propterea quod fieri non posse

putaret, ut impendentis mali optimus expectaret euentus. Sic hoc quidemssoco cum bellum, quod fidelibus piisq; hominibus fit a tyrannis,atrox admodusensui nostro uideatur; efficit ut ii, qui artioribus camnis uinculis astricti tenentur, aegre in eam regni spem ueniant, ouae illis est in rebus dissicilibus ac molestis proposita. led Dominus, qui naturae imbecillitatem sustentat, iis, qui maxime infirmi sunt,praedicit, qui sit certaminis euentus, ut regni spe proposita breue illum dolorum sensum ipsi superent. Atque eam ob causam Stephanus ille magnus, cum lapidibus undique obrueretur, gauder, sortiterque corpore lapides, qui in eum crebri quasi densae niuis instar coniiciebanturi ipse excipit ; tanquam illa lapidum coniectio esset sibi ros quidam suauis: ac taeterrimis illis percussoribus gratias agit, oratque ne hoc illis crimini culpaeque detur: quonia is & promissum accepit;& spem cum iis, quae apparebant,conuenire uidit. nam illud auditione cuiliaccepisset fore, ut qui Dei nomine paterentur, ii in caelesti uersaretur regno; dum is lapidum ictu cruciar tur,id oculis uidit, quod in spe maxime habebat; siquidem in illo confessionis cursu, caelum apertum sese ei ostendit; id quod maxime sperabat. Dei gloria currentis certamen e caelesti sede prospiciti ille inqua ipse,cui is certando laudes & testimonium dabat. nam quod certaminis arbiter interest, hoc opem obscure indicat, quam is pugnati homini fert;ut ex hoc cognoscamus,

182쪽

1go GR. NYSENI CONCIONEsqui pugnas certaminaque instruit, eundem esse, qui contra aduersarios auxilium iis dat, qui pro se cert men susceperunt. Ergo quid beatius eo excogitari potest, qui cum Domini causa pugnando patiatur, eundem, qui illius pugnae arbiter est, habet adiutorem Neque enim facile est,atque haud scio, an fieri ullo pacto possit;ut rebus iis, quae in hoc uitae curriculo uel iucundissimae apparent, illud bonum cuipiam potius sit, atque antiquius, quod minime cernitur: ut scilicet quis malit aut domo se expelli,aut ab uxore,liberis,sta tribus, parentibus,atque ab aequalibus suis disiungi:bum; omnibus huius uitae iucudissimis spoliar nisi Dominus ipse illii adiuuet, qui ex praenotione ad bonum uocatus est: quos enim,inquit Apostolus, praedestin uit, hos & uocauit;&quos uocauit,hos & iustificavit; quos autem iustificaui uillos& glorificavit. Quonia igitur corporis sensibus ministris animus quodam modo huius uitae uoluptatibus adhaeret; oculorumq; sensu uoluptate ex optimo alicuius rei colore capit; & auribus ad suaves cantus trahitur; & gustatu, otractu, tactuque item procliuis ad id fertur, quod cuique sensui est natura accommodatum riccirco cum ille uoluptatibus sensuum ui quasi clauo aliquo assivus teneatur; uix ab iis rebus auelli potest, quibus addictus simul alitur: qu sique testaceo quodam integumento coopertus,ueluti testudines.& cochleae, tardus ad hos motus ducitur; cum omne uitae huius onus secum una serat. Quamobrem cu ita sese habeat animus, facile is a peisequetibus capitur;& cum bonorum proscriptionis terror ei iniicitur; ac minae damnumque proponitur earum rerum,

quarum maximum etan hac uita studium; tum iniamici minis facile succumbit accedit. At cum uiuus

183쪽

DE BE A TA VITA COMPARANDA. x si sermo, ut est apud Apostolum, essicax & penetrabilior omni gladio ancipiti in eum peruenerit, qui fidem uere suscepit; dissecueritque ea, quae habitu quodam

sunt male comparata, malaeque consuetudinis uincula ruperite tum is mundanas has uoluptates quas graue aliquod onus cum e ceruicibus deiecerit, quasq; cum sor aliquis, ipso certaminis arbitro ad cursum adiutore usus, facilis atque expeditus certaminis curricu- Ium conficiet. non enim quae reliquit,sed quae appetit, ea spectati neque oculum ad id conuertit, quod a te

go iucundum est ; sed ad illud contendit, quod ob oculos positum est bonum et neque rerum terrenarum i

eiura dolet,sed caelestium gaudet lucro, omneque propterea suppliciorum genus, quasi aliquod propositi gaudii subsidium atque adiumetum, forti atque alacri

animo subire non recusat. Ignem quas materiar sordes purgantem, gladium, tanquam eum, qui consuetudianem dirimat,cuius uinculis mens illigata tenetur cum iis, quae terrena sunt,& ad carnis sensum pertinent; omnesque denique laborum dolorumue cruciatus, quia cunque excogitari possunt, sortiter alacriterque sustinet; quasi haec tormenta medicamentum afferant optiamum pestifero uoluptatis ueneno. Nam ut quibus bilis abundat, ii amaras potiones libenter hauriunt, ut illarum remedio morbi causa tollatur: sic qui ab inimico uim patitur , ad Deumque confugit, dolorum cruciatum sustinet, tanquam haec dolorum uis ualeat ad restinguendum uoluptatis incendiue qui enim cruci tibiis torquetur, non potest dolorem lentire. Cum igitur ex uoluptate peccandi sit introducta consuetudo; re plane contraria tolletur. Ergo qui hanc nominis

christiani professionem exagitant, inueniuntque pro- X pterea

184쪽

-is1 GR. NYSENI CONCIONEspterea intolerabilia suppliciora tormenta, ii quidem;

cum pestiferae uoluptati, adhibitis dolorum cruciatibus, medeantur ; aliquod animis remedium his laboribus asterunt. Hac quidem ratione crucem Andreas; gladium Paulus; lapides Stephanus ; capiteque inue lo crucis tormentum subit beatus Petrus: omnesque

denique deinceps,qui pro fidei causa dimicationem susceperunt, uaria sustinuere supliciorum genera: aut enim ad bestias sunt damnati, aut in praecipitem locum commissi, saepeque ex altissimo loco deiecti, aut ignibus cremati, aut frigore conglaciati, aut distractione latcrum dilacerati, aut capite confixi, aut oculis orbati , aut digiti illis praecisi, aut crura fracta, aut ipsi fame enecti. Ilaec igitur omnia ac talia supticia tanquam peccatum expiantia sanctissimi illi uiri laeto animo subibant: ut, cum grauis ille acerbusque dolorum sensus, omnes, quae essent animo impressae , uoluptatis notas deleret, ne ullum quidem eius uestigium in animo re linqueretur . Ergo beati,qui persecutionem patiuntur propter me. Hoc autem eiusmodi est, ut aliud item ratione comprehendamus, ueluti si quis ualetudinem ita loquentem induceret. Beati, qui propter me sunt a morbo liberati quoniam qui aliquado aegrotauerunt, morbis depulsis,me fiuetunita hanc uocem audiamus,

quasi ipsa uita sit, quae eiusmodi nobis beatitudinem

clamore significet: Beati, quos mors persequitur pro ter me. aut quasi lux dicat: Beati, quos tenebrae per equuntur propter me. pari item ratione iustitia, sanctimonia, integritas, bonitas,omnisque denique optima, quae de Domino aut exprimitur,aut mente concipitur sententia: ita, ut is intelligitur, tibi illud dicere sumetur. Beatus omnis, quicunque ab omni re contraria

185쪽

DE BEATA UITA COMPrARANDA.trarias e auertit, uitio, tenebris, peccato, iniquitate, auaritia, atque ab his singulis se remouet, quae uirtuti sunt & dictis &seciis contraria. Nam cum quis a rebus malis auersus est, ad bonas hic potest sele conuertere. Qui secit peccatum, inquit Dominus, seruus est peccati. Ergo qui se remouit ab eo, cui antea seruitutem seruierat, in libertatis dignitatem hic se uendicat. Summum autem libertatis genus illud est, cum quis sui iuris sectus est. regia uero dignitas nullum habet dominatum, qui sibi praestet. Itaque si sui iuris estis, qui a peccato se totum auertit; regiaeque dignitatis iblud proprium est, ut nullo imperio, nullo dominatu teneatur et optimo quidem iure is beatus dicitur, qui malo uexatur, quoniam inde regia sibi dignitas comparatur. Quare ne aegre feramus, fiatres, si a terrenis rebus expellimur; nam qui hinc migrat, in caelesti regno domicilium habet. In rebus uniuersis creatis naturae, quae ratione utitur,ad habitandum duo sunt haec attributa elementa, caelum, & terra. Sedes ac domicilium eorum,qui carnis astricti uinculis hae uitae usura fiuumtur, terra est; caelum autem illorum, qui corpore chrent. Necesse est igitur , uitam nostram aliquo in loco

omnino esse. Nisi e terra pulsi sumus, in terra omnino mancinus: si hinc discedemus , in caelum commigrabimus. Vide,cum haec beatitudo tantum tibi boni conciliet, quo per id, quod molestum uidetur, te ducat equam rem cum animaduertisset Paulus, ita scribiti Omnis disciplina in praesenti quidem uidetur non esse gauini, sed maeroris postea autem tactum pacatissimum

exsecitatis per eam reddet iustitiae.ergoseuctuum , qui sperantur, flos est haec uitae perturbatio.Itaque propter fructum nos etiam florem decerpamus ;agitemurq; ut

186쪽

curramus. cursum autem cum teneamus, ne seustra

hoc faciamus, sed cursus omnis nobis propositus sit ad caelestis regni praemium; atque ita nos curramus, ut assequamur. id illud est, quod assequemur ecquod praemium ecquae corona mihi quidem nihil aliud, quod speratur, esse uidetur, quam ipse Dominus. is enim est certantium iudex; is uictorum corona; is qui hereditatem tribuit; is ampla est hereditas; is optima pars; is qui tibi partem largitur; is qui locupletat; is opes et is cum sit tuus thesaurus, thesaurum tibi ostendit, pretiosaeque margaritae tibi cupiditatem iniicit; uenalemque se tibi tanquam optimo me catori praebet. cdare ut illa assequamur, haec abiici

mus: quaeue possidemus, ut in toro fit, ea permutemus cum ea re, quam non habemus. Itaque si uim iniuriasque patimur, ne doleamus, immo uero Ioel mur et quoniam cum ex iis rebus, quae in terris magni

fiunt, nos pulsi simus, ad caeleste bonum impellimur; ut affirmat nobis is, qui beatos dicit eos, qui nomine suo patiuntur: quoniam ipsorum est regnum caelorum, munere benignitateque Domini nostri Iesu Christi,cui gloria potentiaue sempiternis aetatum saeculis. Amen.

FINIS. l

Errata corri esto M. Pag. Nenet'. dissidentili. pag.&s.tribiis. pag. . s. modemam. Pag. i. i . repugnantium. pag. s6. x6. ratio. pag. io .a8. uiuunt. pag. io . conuiuarum. pag. is 8.3o. digni- tatem. In reliquis, ii quae modo praetermissa sunt,utere tuo iudicio.

187쪽

LECTORI S.

Dabimus operam, quantum in nobis erit,ut reliquaNyseni scripta,atque monumenta,quae mamo reio. Christianae damno in teneori

latent, in apertum proferantur. in eo enim maxime his temporibus uersamur, ut catholicae doctrinae ueritas sanctorum patrum patrocinio suam dignitatem retineat. Series chartarum a A. B C D E F G HIT L M N o P QR s T v x.

SEARCH

MENU NAVIGATION