Gregorii Nyseni Conciones quinque de oratione Domini. Eiusdem conciones octo de beata vita comparanda. Omnes a Petro Galesinio conuersae. His adiuncta est ad eodem Nyseni vita e veteribus auctoribus collecta

발행: 1563년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

primum pax elucet, Quaecunque e re paci cotraria: contrahuntur incommoda, omnia plane tolluntur. Sed quam magnum sit hoc pacis commodum,nihil est,cur oratione coplectar. tu sse tecu mente reputa,quae uita sit eorum,qui inter se simultatem exercent,mutuisque odiis assiciuntur,quam difficilis eoru congressus,oda si inter se omnia, os mutum,oculi aversi,obstructae a

res sermoni tum eius, qui odit, tum illius, qui in odi' est uidquid autem uni ex iis cordi est, id es teri inimicum .contraque id aduersario iucundu est, quod odi'- sum est alteri atque molestum.Sicut igitur optimis suis odoribus unguenta suauia eum, qui obiectus est, a rem replent : sic prae copia quadam uult Dominus te pacis gratia abundare, ut uitae tuae ratio alieni sit modibi remedium. Haec uero pacis uirtus quanta quamve praeclara sit, ipse cognosces diligentius, si singularum, quae animo ex iniqua uoluntate fixae inhaerent,pertur bationum calamitates ratione lustraueris. Quis de iracundiae motibus satis dissereret quae orationis uis morbi huiusce exprimeret foeditatem Aniinaduertis eorum, qui a daemone uexantur, affectus apparere in iis,qui iracundiae impetu uincuntur; expende inuicem quaeso, tum quae iratis, tum quae a daemone correptis

eueniunt; num aliqua in illis dissimilitudo Mi daemonum furiis concitantur,sanguine suffusi,ac distorti eorum oculi, lingua haesitans, asper uocis sonus, cita ut ululans vox. communia haec sunt & iracundiae, & da, monis: capitis motus, absurdae manuum agitationes, corporis totius commotio, non firmus pedum status.

Est una eademque utrique huiusce morbi descriptio. hoc solum alter ab altero interest, quod unus quidem est, quo sponte quis afficitur: alter uero, in quem se testo

172쪽

aso CR. NYSENI CONCIONE stulto ac praeter uoluntatem incidunt ii, quibus ille in- est. At quanto miserabilius est, si suo quis animi impetu in calamitate uersatur,quam si quis preter uoluntatem malo aliquo affligitur Atque is quidem, qui hominis a daemone uexati morbu speetiit, misericordia

omnino commouetur: qui uero mentis alienationem,

quae ab ira exoritur, simul atque eam animaduerterit, imitatione is expressit,quoniam sibi fraudi esse putat, nisi morbo suo eum uincit, qui ante in eundem mombum inciderat. At det mon quidem cum hominis a se oppressi corpus male habet, usque adeo mali uim progredi sinit, ut furentis manus in aerem fi ustra disiiciat. iracundiae autem uis non frustra ad aliquid impellit corporis motus . nam cum hic morbus aliquem oppresserit , &sanguis circa cor suffusus efferbuerit; quoniam atra bilis, ut aiunt, ex iracundia per totum corpus sese profundit; tum interioribus compressis humoribus, omnes capitis sensus coan 'ustantur . oculi

quidem attente coniecti in id quod offendit,palpebrarumq; finibus quasi expulsi,aspectum quedam prae se serunt immanem ac draconis similem; uiscerum spiritus intercluduntur,colli uenae turgescunt, lingua crassa fit,

uox in angustum arteria c6cluditur,neque sponte acuta redditur,labia frigida illa bile suffusa tum atra fiunt,

tum fixa haerent, neque naturali interuallo, neque cci missura esse uidentur, ut ne saliua quidem, quae in ore redundat, continere possint, sed una cum uerbis emittant; quonia expressus ut quadam sonus spuma expuit. Itaque tum manus pariter ac pedes illa perturbatione

moueri animaduertere licet. haec autem membra non

Pustra motu impelluntur, ut in iis euenire solet, qui a diabolo oppressi vexantur, sed ad nocendum iis, qui

inter

173쪽

DE BE ATA VITA COMPARANDA . is et

inter se ira incitati manus conserunt. nam qui digi diatur inter se, mutui eorum impetus ad illas sensuum partes subito seruntur, quae ictibus opportunae apparent. Sin autem in pugna os sorte corpori propius a cesserit, ne dentes quidem iustionem sitam praetermitatunt; sed tanquam serae in eorum membris, quos inuaserint,inhaerescunt. At quotusquim ue est qui omnia . singula incommoda, quae ab ira pronciscuntur, dicendo enumerare possit rataque is, qui huiuscemodi tui pitudinem uetat, optimo iure tum beatus dicetur;tum talis est, cui ob maximum beneficium honos habe tuta nam si quis ab aliqua corporis molestia hominem liberauerit; hic dignus est, cui ob tale beneficiu honos tribuatur: quanto plus uitae promisse a sapientibus uiris putabitur is , qui ab hoc morbo animum uindicauerit quanto enim corpori praestat animus; tanto is honore dignior habebitur,qui animis auxiliu tulit,quam ui corpora curant. Ac nemo arbitretur, a me iracuniae molestiam iis malis grauiorem putari,quae ab odio existunt.in ea enim sententia sum,inuidiam ac sinult tem, perturbationes illas quidem duas esse tanto grauiores quam illam, de qua dixi, quanto occultum malum illo grauius est, quod aperte patet . nam ex canibus eos maxime cavemus, qui neque latrando, neque hominem adoriendo, rabiem denunciant; sed cum mites uideantur ac mansueti imparatos nos atque incautos offendunt. eiusdem generis sunt inuidia atque simultas eorum, quorum in intimis animi perturbanibus odium quasi ignis aliquis occulte accenditur; quae uero apparet oris eorum species tota effingitur

ad amicitiae simulationem. Sed quemadmodum ignis, si paleis occultatus est,ab initio quidem materiam quae

illi

174쪽

ras . GR. NYSENI CONCIONE si illi ititrinsecus obiecta est, comburendo absumit; flamma autem in apertum minime exit; sed fumus quidam grauis ac uiolentus, qui conclusus est intus, erumpit; sin autem locum aliquem nanciscitur, unde exhalentum in flammam claram atque apertam excitatur: sic inuidia cor ipsum conficit, ueluti ignis quendam congestum absumit palearum aceruum; ac prae pudore quidem morbum celat: non tamen in perpetuum . plane occultari potest; sed inuidiae acerbitas tanquam semus quidam uehemens, in iis apparet, quae calamitatis speciem habent. Sin autem aliqua calamitas illi acciderit, cui inuidetur, tum morbum in uulgus indicat, cum ex illius calamitate incommodoque laetitiam capiat atque uoluptatem. Occulta autem morbi uis patefit,quoad certis apertisq; uultus signis latere potest. etenim quae in desperatis signa apparent mortis; eadem in eo saepe existunt, qui inuidia flagrat: oculi aria di, ac palpebris, quae macie cofectae sunt, intus inuolu ti, supercilia contracta, ossa, quae carnis specie apphrent. At quae huius morbi causa est quoniam scilicet,aut stater, aut necessarius aliquis, aut uicinus rebus in uita secundis utitur. O nouum inusitatumque iniuriae genus . id uitio culpaeque dari, quod in miseriis ille non est, cuius secundis rebus dolet; non quia aliquid ab eo aut incommodi aut iniuriae se accepisse iudicat: sed quoniam ille sine cuiusquam iniuria in rebus uersatuesecundis. Equidem libenter illi dix rim; quid damni fecisti miser e quid est, cur te maceres,cum res uicini prosperas iniquo quoda oculorum obtutu aspicias quid est cauta, quamobrem ill um a cuses; si corpore elegans, si eloquentia ornatus,ac generis nobilitate praehi si magi atum aliquem ad plus

175쪽

DE BEATAEUITA COMPARANDA . rs 3

prus, dignitatis illius splendore elucet si aliqua illi pe. cuniarum uis accessite si in concionibus prudens uid

tur ac grauis si, quoniam beneficus est, ac liberalis, a multitudine diligitur atque obseruatur e si liberis gloriatur e si uxore gaudet e quid est, cur haec,quasi aculei stimulique pungunt animum tuum palmas percutis,

digitos implicas, cogitationibus angeris,grauiter atq;intime suspiras, facultatum tuarum fluctus non iucundus, acerba tibi mensa, ad ignem es subtristis, attentae ac paratae aures tuae ad eos , qui florentissimo homini obtrectant. Si uero aliquid narratur, quod ad illius prosperum rerum cursum pertineat, tum ad hunc sera monem obsurdescunt aures tuae. Sed hoc iniquo aniamo cum affectus sis, cur morbum simulas quid est cur beneuolentiae specie amici personam induis e cur cum male illi euenire, occultis animi tui sensibus optes, blande eum appellas, saluereque ac belle ualere iubest talis suit Cain, qui, quoniam Abel probar tur , rabiosa quadam inuidia aestuabat. nam ad caedentillum inuidia hortabatur; simultas uero quasi carnifex aliquis, caedem fecit. Nam cum hic specie quadam benignum se atque amicum ostenderet, longe ab auxilio parentum illum duxit in agrum; atque ita deinde caede inuidiam detexit. Quare qui e uita humana hunc morbum depellit , beneuolentiaeque ac pacis uinculis eos deuincit, qui genere coniuncti sunt ; h minesq; amicitia cocordiaue conciliat, an non hic munere fungitur,quod re uera diuini est numinis;csi repulsis ex humana natura malis retiam bonaru usum introducate eamq; ob causam uocat Dominus eum filium

Dei,qui pacis conciliator est; quoniam ueri filii imit tor est is, qui haec bona hominum uitae tribuit. Beati

v igitur

176쪽

xs C R. NYSENI CONCIONEst et igitur pacifici, quoniam ipsi filii Dei uocabuntur. Qui sunt hi e qui scilicet diuinae humanitatis imitatores,id in suae uitae rationibus ipsi ostendunt, quod proprium

diuinae aetionis est,atque praecipuum. Dominus, qui bona largitur, tollit omnino, in nihilumque piam id omne redigit, quodcunq; a rei bonae natura abhorrelathoc ipsum actionis munus tibi praescribit, ut odium sci, licet deponas,bellum dirimas,inuidia restinguas, conestentione abiicias,simultatem ne exerceas,ulciscendi ii bidine extinguas, quae intimos cordis sensus coua con ficit; ac pro his introducas ea,quae illis sublatis contraria sunt. Nam ut remotis tenebris huc existit: ita his sit

in isduccedit mictus spiritalis,caritas, gaudium, pax benignitas, clementia, omnisq; illa denique Apostoli

bonorum commemoratio .. Quid est, cur beatus .non

sit isi, qui diuina bona largitur e qui Dei munera imitatur Nui magnifica Dei dona oene factis suis ex

quast Sed non ad aliud dumtaxat bonum furtasti spe

ctat haec beataeuitae ratio: uerum eum opinor appellari pacificum,qui eam,quae in seipso est, carnis spiritusq; seditiopem tollit, intestinoque naturae bello extincto, concordiam pacemque conciliat;cum scilicet corporis lex mentis rationi repugnans, nihil amplius imperansed meliori regno subie&,ipsa diuinis paret praeceptis. iinmo uero ne existimemus illud nobis ex hac oratione honsili dari , ut dupliciter consideranda sit eorum uitae ratio, qui recte egerunt: sed cum ille medius uitii quasi paries ex ea, quae in nobis est, brica sublatus est; tum duplex illa pars meliori temperamento conglutinata simplex essicitur. Quoniam igitur Deus sim.plex est, neque mixtus aut concretus,neque figura sommaque aliqua constare creditur; homo etiam adhubita

177쪽

DE BEATA VITA CO MPARANDA . rssbita eiusmodi pacificatione, cum a duplici hac quasi

coagmentatione est alien us,diligenterq; ad bene agendum redin tu simplexi efiicitur,sincerus, atque ab omni simulatione alienus; ac re uera unus efficitur,ut quod in illo apparet, idem sit cum eo, quod latet; contra uequod diciatum est, idem cum eo conueniat, quod ille prae se serti tum uera solidaque haec est beatitudo: eiu modique homines proprie nominantur filii Dei, bea lique habentur, promtisione Domini nostri Iesu Christi, cui gloria sempiterna. 'Amen. t VH lx

Beati, qui persecutionem patiuntur propstitiam, quoniam eoru est regnum ca

regnum ca lor II.

. iii

V o R S V M illius Ostiuae cuius nomen duobus psalmis apud prophetam inscribitur,spectat mysterium quoue pertinet illa expiatio atque circumcisionis lex, quarum utramque octauo die fieri lege cautum est Hic numerus aliquid fortasse comune habet cum octaua hac beatitudine,quae quasi omnium beatitudinum caput, in summo optimi ascensus gradu collocata est .sinam octauae illius aenigmate illic propheta ostendit resurrectionis diem: expiatioque demonstrat inquinati hominis reditum ad eam, quae naturalis est, munditiem: &circumcisio illud indicat,ut mortuas pelles abiiciamus quas nos induimus , postquam Deo non obedientes, uita nudati sumus. atque hic quidem octaua haec beatitudo caelestem eorum restitutionem continet, qui inseruitutem inciderant,ab eaque ad regnum reuocatur. V et Bea-

178쪽

ts i . GR. NYSENI CONCIONEs Beati, inquit,qui persecutionem patiumr propter me,

quoniam ipsorum est regnum caelorum. en certaminum finis, ouae Dei nomine suscipiuntur . en laborum praemiu. en ludorti proposita mercemui qui scilicetDei causa in certame descendunt,caeleste assequatur regnu Non in re caduca atque uaria est amplius incerta fluxaque felicitatis spes . nam terrena haec in eo genere sunt, ut fluxa sint, temporumque uicissitudine mutentur.de iis uero,quae in casso apparent, quaeue noS memte contemplamur, nihil tale iudicamus, ut eadem non sint ac sempiterna. sed quae in caelo extant, serie quadam, continuatoq; ordine suum quaeque cursum conficiunt. Attende igitur huius muneris praestantia quod non in iis scilicet, quae incertae res sunt, Dominus tibi tabuit dignitatis amplitudinem; ut ne aliquis uicissitudinis metus spes optimas perturbaret: sed cum et hirum regnum dicanostendit donum,cuius spes nobis proposita est, non temporum permutationibus mutari, sed sempiternum plane esse. At ex iis, quae iam e plicata sunt, illud in dubitationem uenit; & primum quidem; cur tam ei qui spiritu pauper est, quam illis, qui propter se persecutione patiuntur,aequale utrisque

Dominus proponat praemium, cum aequalia sint e rum certamina, quorum praemium par est & comm

ne e Deinde quid est, quamobrem ad dexteram coli catos, ab illis seiunctos, qui a laeua sunt; hos ipsos cum

ad caeleste regnum uocet; alias huiusce honoris causas afferat nam cum illic & misericordia,& facultatum

Iargitionem,& mutuam caritatE commemoret; neque

spiritalis paupertatis, neque persecutionis causa sua susceptae meminit.Itaque si ea,quae in promptu est,sementia speetatur, ualde haec inter se distare uidenturi quid enim

179쪽

DE BEATA VITA COMPARANDA . is et enim paupertati cum persecutione commune est e an

haec rursus cum caritatis amorisque conueniunt aeri inibus e s egentem hominem quispiam aluit, aut nudum uestiuit, aut uiatorem hospitio excepit,aut te tum, eumve, qui in uinculis est, quo potuit officii g inere complexus est: quid haec, si illius studii officiique

rationem habueris, cum paupertate, persecutioneque

consentiunt e Hic alienis incomodis medetur; illorum uero uterque tum is, qui pauper est, tum qui iniuriam persecutionemque patitur, iis indiget, qui alios curat; est tamen omnibus idem finis propositus: cum in Oratum Dominus aeque adducat eum, qui pauper spiritu est, atque illum, qui causa sua patitur, ac eos item qui misericordiam estis tribuunt. Ergo quid nos ad haec enam cuncta inter sese cohaerent, in eoque consentiunt, quod ad unum eundemque finem referuntur. etenim

paupertas facile pellitur, pauperumq; studium non est a paupertate alienum. Sed primum illud optimum i ictu este censeo, ut ea considerem, quae ad hunc sermonem pertinent; deinde quae in controuersiam adductae sunt, animaduertam, quo pacto conuenire possint.Bexti, qui persecutionem patiuntur. Vnde patiuntur, rea quo Atque ea quidem, quae in promptu est, oratio,& martyrum stadium,&fidei cursum ostendit. nam persecutio uehemes celeritatis studium significat eius , qui currit; uel potius in cursu uictoriam indicat. non enim qui currit, iter uincere potest, nisi a tergo eum relinquit, quicum de cursu cotendit. Itaque quoniam tum is, qui ad caelestis regni praemium' cursum tenet, tum ille, qui ab aduersario ob praemium est exagitatus, uterque pariter habet, quem a tergo relinquat; unus quidem eum cum quo colendit, alter uero illum,

180쪽

rs 8 CR. NYSENI CONCIONEsqui persequitur.hi igitur sunt,qui in cotentionibus pro

fidei pietate susceptis,cu cursum confecerint,eos inimici persequuntur,nd ast equuntur tamen. Sed huius beatitudinis,cuius spes nobis proposita est,illud caput esse uidetur, quod extremis uerbis quasi corona quaedam osteditur.nam illud re uera quambeatissimu est, Domini causa pati.Cur quoniam si a malo uexaris, id causae est, cur in bono uerseris: siquidem mali uitatio est boni assequendi occasio: bonum autem, atque adeo omni bono praestans est ipse Dominus, ad quem is, qui

persecutionem patitur, currere contendit. Ergo re u

ra beatus est, qui ad bonum assequendum adiutorem eum habet,qui inimicus est. Nam cum in finibus & boni,& mali collocata sit hominum uita mi is, qui ab optima summaque spe cecidit, in tenebris iacet: sic quia peccato sese avertit, atque a uitio alienavit, hic ad immortalitatem atque iustitiae lucem accedit. Itaque imiuriarum, quas abs tyrannis martyres accipiunt, species illa quidem, quae primo aspectu cernitur, acerba admodum sensui esse uidetur: quae tamen contra illos fiunt, earum rerum finis omnem superat beatitudinem . Sed satius est, huius sermonis sententiam exemplis illustrare. Quis non animaduertit, quam longe grauius esse iudicetur insidiose tractari, quam diligi quod saepe graue ac molestum uidetur, id ipsum pleriique in causa fuit felicitatis. id quod de Iosepho historia narrat. Huic cum a fratribus insidiae factae essent, eamque ob causam ab illorum consuetudine remotus, ac diuenditus, rex eorum factus est, 1 quibus insidiose tractabatur . neque fortasse ad tantam dinignitatem

peruenisset; nisi insidiosa fratrum inuidia ad regnum tibi iter patefecisset. Vt igitur si quis futurarum rerum

scientia

SEARCH

MENU NAVIGATION