Gregorii Nyseni Conciones quinque de oratione Domini. Eiusdem conciones octo de beata vita comparanda. Omnes a Petro Galesinio conuersae. His adiuncta est ad eodem Nyseni vita e veteribus auctoribus collecta

발행: 1563년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

318 GR. NYSENI CONCIONEssunt; loquor enim de eo, qui alienis incommodis dolere sese ostendit. nam quod & sui miseratione ipse i netur,& ex alienis incomodis dolore assicitur, utrunq; hoc aeque bonum est. Siquidem diuini iudicii aequitas, hominis, qui summa potestate praeditus est, uoluntatem iis ostedit,qui inferiores sunt: quas homo causis eorum iudicandis, qui subiecti sunt, quodamodo iudicium de se ipse ferat. Itaque quonia creditur, idq; uere creditur fore, ut cuncti mortales Christi iudicio sistanquo quisque praemia accipiat, quae corporis factis r Sondeant: siue bene is, uue male egerit. Fortasseq; si fieri potest, ut quae neque ratione exprimi neq; oculis cerni possunt, ea mente coprehendamus; illud dicam

audacius,posse etiam nunc eoru animaduerti remun rationem, qui misericordiam consequuntur . etenim

quae in hominum animis beneuolentia inest erga tialos, qui misericordiam prae se serunt; ea perpetuo ut par est in iis manet, qui beneficiu assecuti lunt. Itaque qui benignitate usus est,si quo tempore inquisitio net, agnoscatur ab iis qui beneficia acceperunt; an cum omnis natura in iudicio iucundissimis vocibus celebrabitur; ucrisimile est eum aliquo modo animo affectum iri e an aliqua alia beatae uitae ratione egebit is, qui in tam frequenti theatro quasi praehonis uoce rerum optimarum fima celebratur e nam quod adsint ii, qui beneficio affecti sunt, euangelii uox in eo ostendit, cu &bonis & peccatoribus rex respondet:ad utrosque enim oratione ea utitur, in qua indicandi uis inest, remque subiectam quasi digito his uerbis ostendit: Quod secustis uni ex his fratribus meis minimis .ianam eo quoniam dicit, ex his illos adesse demonstrat, qui beneficia acceperunt. Iam uero dicat mihi nunc is,qui inani

matam

152쪽

DE 3E ATA VITA COMPARANDA. et a

malam pecuniarum uim suturae beatae uitae anteponit;

qualis eiusmodi est auri splendor qui ita elucetes pretios lapides qui uestium ornatus eiusmodi est, quale sane illud praemiu est, quod nobis spes proponit; cum ille rex,a quo cuncta procreata sunt, in excelso subli mique gloriae gradu collocatus, se hominum generipatefaciet e cum innumerabiles angeloruio legiones circa ipsum stare conspicienturi cum regnum leste, quod oratione explicari non potest,ob omnium

oculos uersabitur 3 contraque proposita erunt taeter

rima illa supplicia, quibus in mediis cuctos homines, quotquot ad origine usque ad uniuersi finem sunt in Iucem editi; cum incerti eventus expectationem pertimescant; rerum futurarum aut metus, aut spes sollicitos eos habet;cu illi etiam,qui recta animi conscientia uitam traduxerunt, rei futurae dissidant, uidebuntque alios praua conscientia homines in tenebras horridas

illas quide ac taeterrimas quasi a carnifice quodam abripi Si hic fausto gratoq; plausu atque acclamationibus eorum celebratus, quidus benigne fecit; beneq; E -rum suoru fiducia insignis atque ornatus, ad iudicis

conspectum adduciturnan felicitatem illam terrenis his diuitiis parem aequalemque esse ducente an montes omnes, agros , siluas, mare, quae omnia sibi auri loco

sient, pro bonis illis caelestibus sibi tradi pacturus sit ente uero, qui signis, claustris, portis ferreis, firmissimisque ac abditissimis locis mammonam occultau rit; illudque omni praecepto potius habuerit, ut quas sibi congessit opes in occulto quodam loco reconderet : si is in tenebricosum illum ignem praeceps detru- ditur; cum omnes,qui in ioc uitae cursu eius saeuitiam

atque immanitatem experti sunt; hoc illi uitio dent;ac R dicant:

153쪽

. GR. NYSENI CONCIONES A dicant: Memento quod recepisti bona tua in uita tua: misericordiam simul cum opibus coclusam quasi praesidio quodam tenuisti: pietatem ac misericordiam in terris reliquisti: humanitatem nullam ad hunc uitae statum attulisti: non habes quod non habuisti: non inuenis, quod nusquam deposuisti: non colligis,quod non dispersistit non metis ea, quorum non iecisti semina: messem habes semente tua dignam. acerbitatis sementem fecisti, eiusdem collige manipulos: immanitatem

coluisti ; id tu habe quod amauisti: nullo dolore tu quemquam aspexisti; neque cum miseratione ipse aspicietis: afflictum hominem despexisti; tu quoque petaditus despicieris: misericordiam fugisti; te misericordia fugieti egenum ac pauperem fastidisti i is qui causa tua pauper & ebenus ractus est, fastidiet te. ubi aurirum e ubi splendida uasae ubi thesauri praesidium simgnis munitum e ubi ad nocturnas uigilias constituti canes ubi contra insidiatores armorum apparatus aut opum nota in codices relata quo haec ipsa, an ad Retum & stridorem dentium e Quis tenebris lumen ineret quis illuminabit e quis perpetuos uermes abiget Itaque audiamus, statres, uocem Domini: quae aucis nos tam multa docet de iis,quae futura sunt: miericordiamque aliis tribuere discamus: ut hoc praesidio adiuti essiciamur beati, auctore Domino nostro

Iesu Christo, cui gloria potentiaue in sempiterna si

cula. Amen.

154쪽

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidea

bunt, iVemadmodum iis uerisimile est ut acci . dat, qui ex alta aliqua specula mare ali quod immensum prospiciunt: idem eue nil meti meae, quae e uoce excelsa Domini, quasi e summo aliquo monte sententiarum uim cotemplatur, quae oratione exprimi no potest. nam ut multis maritimis in locis ad ea partem,quae ad mare pertinet, montem cernere licet, qui medius ab summa ad imam usque partem recta intercisus est, cuiusue summus uertex proiectus mari impendet; itaque quod uerisimi est, ut ei accidat, qui e summa huius montis altitudi ne insimum mare despicit; sic mens mea tenebris q inuolucris quibusdam obtenditur, cum ad hanc Domini sententiam c6templandam erecta est. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Deus iis spectandus propositus est, qui puro castoque sunt animo. Deum nemo uidit unquam , inquit magnus Ioannes . quam sententiam Paulus alta atque elata mente iis uerbis affirmat: Quem nullus hominum uidit, neque uidere potest. Hoc illud praeruptum saxum est, in quo nulla sententiarum uis posse c6sistere ostenditur: quo, ue nullum aditum patere Moses suis etiam decretis ac firmauit; quasi mens nostra eo peruenire Millo pacto possit. nam hoc longe abesse, ut assequamur, iis uetabis ostendit: Nemo est, qui Deum uidebit, & uiuet. Atque Deum quidem uidere, hoc prosecto est uita

sempiterna. idque ipsum difficile esse affirmant illa a R et fidei

155쪽

r Is . GR. NYSENI CONCIONEs fidei robora Ioannes, Moses, & Paulus. Vides quasi ingenii aestum, quo una animus agitatur in explicandis iis, quae ad huius sententiae contemplationem peratinent. Deus uita est:qui eum non cernit,neque uitam

spectat: quod uero cerni non possit, hoc O prophetae ct apostoli diuino numine amati testantur. qua in re hominum posita spes est e At spem hanc quasi labentem sustentat Dominus;qucadmodum in Petro fecit, qui cum in eo periculo esset, ne fluctibus obrueretur, collocauit eum in aqua firma ac stabili. Itaque si nobis quoque praesto erit manus Domini, cietque ut in dubia sententia nos in eo constantes simus,quod alte contemplamur, ab omni metu vacui erimus, Vim illud ipsum duce Domino firme animo conceperimus. Beati,inquit,mudo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Promissio igitur haec tanta est, quae uel omnem beatae uitae modum superet. nam cum quis habeat cuncta in eo, quem intuetur; hoc bonum ipse assecutus, quid aliud:optabit e etenim sacrarum litterarum usu receptum est, ut uidere perinde sit atque habere; ut illud: Videas bona Hierusalem: atque inuenire, ut iis uerbis ostenditur;,Tollatur impius, ne uideat gloriam Domini. ne uideat, iis uerbis propheta demonstrat; ne habeat . Qui igitur Deum uidet, is omnia iam assecutus est, quae in bonis numerantur, propterea quod uidenassecutus est enim uitam sempiterna, immortalitatem perpetuam, immortalem beatae uitae statum, regnum perenne, gaudium sempiternum, lumen uerum, spiri-ritalem iucundamq; uoluptate,gloriam eam, ad quam nullus est aditus; laetitiam perpetuam, atque omne denique bonum.Tale igitur est atque adeo magnu ,quod

beatae huius uitae promissione nobis ad spem propositum

156쪽

DEZBEATA VITA COMPARANDA . igitum est. Quoniam uero Deum uidendi ratio ea scilicet ante demonstrata est, ut puro corde quis existat:huius quoque rei dubitatione quasi aestuat animus; an comdis sinceritas ex iis rebus constet, quae factu quidem dissiciles sunt c supra naturae nostrae modum. nam fisinceritatis atque int ritatis praesidio Deus cernitur; Moses uero & Paulus no uiderunt, utpote cum neque

a se, neque ab alio quoquam Deum uisum assirment: nullo certe pacto fieri posse uidetur, ut is beatae uitae status comparetur, qui in praesentia est a Domino propositus. Ergo quid nobis lucri fiet, ex eo, quod cognouimus, quo modo Deus uideatur, si nulla eiusnodi uis menti ineste nam hoc ab eo dissimile est, ac si quis in caelo uersari beatum esse diceret, quoniam illic ea cernentur, quae in hoc uitae spatio minime uidentur. Etenim si aliqua caelestis itineris ratio ante esset a Domino demonstrata , maxime quidem auditoribus expediret cognoscere, illud quam beatissimum esse in caeso uersari. at quamdiu nullus patet aditus; quid nobis emolumenti affert illa caelestis beatae uitae eo-gnitio, quae sollicitos dumtaxat nos habet e propterea quod, cum nullam uiae itinerisque rationem inire posisimus, illud latum cognoscimus,quibus, quantisve bonis spoliati simus. An igitur quod a natura nostra alienum est, hominumque uim uiperat, nos ad id ipsum hoc magnifico praecepto adhortatur Dominus e non ita quidem res se habet. neque enim uolucres eos fieri iubet, quibus natura alas non tribuit; neque illos in aquis uitam degere, quibus terrenae uitae genus obtigit. Itaque si ceteris omnibus in rebus accipientium racultati accommodata lex est, neque quidquam fieri

cogit quod naturae modum excedat; illud etiam recte plane

157쪽

i3 CR. NYSENI CONCIONE splane intelligemus, non a spe id esse alienum, quod

in hoc beatae uitae genere propositum est : quin etiam sublimi hac beatae uitae ratione, quae e Dei conspectu existit, neque Ioannem, neque Paulum, neque Molam, nec ceteros eorum similes caruisse animaduert

mus; non hunc quidem, qui dixit: Recondita est mihi iustitiae corona,quam reddet mihi iustus iudex: neque eum, qui in Iesu pectore recubuit: nec illum, qui hance uoce Domini auditionem accepit: Cognoui te praeter omnes. Quare, si quorum sermone celebratum est, Dei scilicet contemplationem supra id esse, quod a nobis praestari queat, eos ipsos maxime in beatis esse inter omnes constat: illaque beatae uitae ratio, quae e Dei conspectu est,in eo sita est,ut puro sinceroque corde aliquis sit: certe cordis illa sinceritas,per qua quempiam beatum fieri licet, non eiusmodi est, quae a nobis pri stari non possit. Quo igitur Modo fieri potest, ut illi qui una cum Paulo Dei contemplationem a natum nostra alienam esse ostendunt, uera dicant; neque illis ipsis omnino repugnet vox Domini, quae sinceritatis

studio a nobis adhibito Deum uisum iri pollicetur

Ego sane optimum factu esse arbitror, ut pauca quaedam de iis proponam, quo recte atque ordine de re proposita a nobis instituatur disputatio. Diuina natura per se quidem ipsa omne mentis cogitationisq; uim superat; atque ab omnibus conteruiris meditationibusque remota est: neque ulla unquam inter homines ratio inuenta est, qua contemplaremur ea, quae sensibus comprehendi non possunt: neque ulla excogitata uia est, qua res dissiciles contemplando assequeremur.

Itaque magnus ille Apostolus inscrutabiles appellat uias eius. quibus quidem uerbis ostendit, uiam illam,

158쪽

DE BEATA VITA,COMPARANDA . Ossqua ad diuinae naturae cognitionem ducimur, eiusmodi esse, quam nulla ratione consequi possimus; utpote cum nemo ex iis, qui huius uitae curtium consecerunt, ullum unquam uestigium impresserit illius rei indagandae, quae nullo pacto cognosci potest.Cum uero natura eiusmodi sitis,qui cunctae naturae praestat,alia quiadem ratione & uidetur de compreheditur is,qui neque cerni, neque ullo sensu comprehendi potest. Sed complures tamen sunt huiusce contemplationis modi. nam sapientiae illius, quae in uniuerso apparet, ut animaduersa,intueri mente possumus eum, qui cuncta sapienter effecit. id quod in humanis operibus usu uenire solet, in quibus propositae rei opifex quodam modoniente cernitur; quoniam is opere ipso artem in uulgus proponit ; ipsius uero opificis natura minime sp ciatur,sed sola illa artis scientia,quam opere expressam ipse ostendit. pari item ratione cum ornatum , qui in

rebus creatis cernitur, nos intuemur; non naturae quidem,sed sapientiae eius,qui res uniuersas sapienter creauit, notio quaedam animo nostro imprimitur. sique uitae nostrae causam animo rationeq; lustrauerimus ; non necessitate aliqua impulsus, sed optima uoluntate ductus eo uenit, ut hominem crearet. hacque rationGcum bonitate eius non naturam mente cogitationeq; complectamur,rursus Deum cerni dicimus. sicciue cetera omnia, quaecunque ad aliquid, quod sublimiussit, ceterisq; rebus praestet, mentem nostram excitanti ea ipsa diuinae contemplationis nomine appellamus rcum altissima quaeque animi cogitationisque nostrae elatio in Dei nos conspectum perducat. nam potentia, integritas, status, qui perpetuo idem sit; ac nulla cum rebus contrariis permixtio diuinae cui da atque

159쪽

altae cognitionis opinionem animis nostris inserit. Itaq; ex iis, quae iam commemorata sunt, perspicuum fit a Domino uera dici, cum ab iis Deum conspectum iri profiteatur,qui integro puroq; corde sunt. Neque Paulus metitur, qui illud scriptis suis tradidi liquod Deum

neque quisquam uiderit, neque uidere possit. eteniniqui natura cerni non potest, quoniam quae in eo animaduertuntur proprietates, harum ipsariam ope ce nitur; fit ut ex actionibus ipse uideatur. Verum non

eo solum haec beatitudinis spectat sententia, ut ex alia qua eius qui agit, actione talis a nobis ipse animadue tatur i quandoquidem fieri potest sertasse, ut ex apta huius mundi compositione, huius saeculi sapientes. quanta sit diuinapotestas ac sapientia intelligant: sed mihi haec magninca beatitudinis sententia aliud tradere uidetur iis qui consilium capere possunt: quod uero huius rei mihi uenit in mentem, id exemplis planum fiet . In humana uita bonum aliquod est corporis

ualetudo: sed bene est, non modo ualetudinis cognoscere rationem, uerum etiam in uita recte ualere . nam

si quis de ualetudinis laudibus disserit, cibumque Amit, qui & morbos & malos gignit humores, quid

huic, qui morbis conficitur, prosunt ualetudinis laudes sic igitur quae proposita est, intelligenda est oratio i ut de Deo scilicet aliquid cognoscere, hoc non in rebus beatis ponat Dominus: sed illud, uel beatissimum dicat, Deum in se habere : Beati enim, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Misenim quasi e conspectu Deum ei spectandum proponi arbitror,qui puro si atque integro mentis sensu; sed il- Iud tartasse haec praeclara sententia nos monet. quod aliis item Dominus apertius iis uerbis exprimit; intra

160쪽

DE DE AT A UITA COMPARANDA. agruos est regnum Dei. quibus quidem uerbis docemur, omnem, qui animi sui sordes , turpesq; uitiorum ma culas absterserit, eum ipsum in sua pulchritudine dis uinae naturae contemplari imaginem. Ac mihi quidem uidetur Dominus paucis, quae dixit, eiusmodi sententiam compleita. Vos, qui uerum illud bonum con

templari ac cognoscere studetis; cum diuinam maiestatem supra omne caelum elatam audietis,eiusque gloriam eiusmodi esse, quae oratione explicari non possit; ac pulehritudinem talem , quae omnem cogitationis uim superet; naturamq; eam,quae mente comprehendino possit;nolite desperare,quo minus id intueri possitis, cuius uos cupiditate tenemini. Nam is, quem ipse tenere potes, contemplandi Dei modus in te est; quo niam qui te ita effinxit,statim naturae tuae elusinodi bonum tribuit. Nam Deus naturalium bonorum sum

rum uestigia operi suo impressit, tanquam is, qui cera aliqua imaginis speciem ante effinxerit. sed uitium, quo diuinae imaginis forma obscurata est, irritum tibi reddidit bonum illud, quod turpibus est inuolucris occultatum. Quare si accurata diligentique uiuendi ratione sordes animo tuo illitas rursus plane elueris, diuinae in te pulchritudinis splendor apparebit. id quod in ferro fieri solet; cum id, quod mulo ante nigrum erat, si rubigo cote detrahitur; in tole cum per se splendescat; tum illustres quosda emittit radios:ita interior homo, que cordis nomine uocat Dominus ; cum rubigi

nosses absterserit maculas, quae pessimo situ obductae in ipsa forma floris instar apparet,pristina rursus is recuperabit exemplaris imaginem ; bonum; plane efficietur, quonia quod boni simile est,id omnino bonu est.Itaq;is, qui seipsum intuetur, in se id contemplatur, cuius S dem

SEARCH

MENU NAVIGATION