장음표시 사용
161쪽
et 38 . GR. NYSENI CONCIONES desiderio ipse tenetur: hacque ratione beatus efficituris, qui puro est atque integro corde, propterea quod cum sinceritatem ipse suam animaduertat sin imagine intuetur exemplar. nam ut ii, qui in speculo solem aspiciunt: licet caelum ipsum fixis oculis non cedant; in speculi tamen splendore nihilo secius caelum uident, atque illi ipsi, qui solis contemplantur orbem: ita uos
etiam,inquit, & si ad eius luminis,quo dissicilis est aditus,contemplandi uiam imbecilles estis; si tamen eam imaginis formam rursum assumetis,quae uobis principio tributa est; in uobis quidem ipsis habetis id, quod
maxime quaeritis. Integritas enim atque innocentia, ab omnique uitio uacuitas Deus est. Si haec ipsa igitur in te sunt omnino inest in te Deus. Cum ergo mes tua simplex est, omnique uitio atque affectu uacua, ab omnique sorde aliena, tum beatus es, quia acutissime ce
nis: quippe cum id quod sub aspectum eorum non cadit, qui sordes suas non eluerint, ipse mente perspicias, cum animo puro sis: crassaque mentis caligine detersa sincero illustriq; animi splendore beatissimum aperte intuearis spectaculu. Hoc uero quid est integritas, sanctimonia,simplicitas, omniaque eiusmodi ill
stria naturae diuinae lumina,quibus Deus ipse cernitur. Quod autem haecita sese habeant, ex iis nos cognoscimus, quae paulo ante commemorata sunt: sed dubit tio adhuc nobis eadem relinquitur, quae ab initio fuit. Etenim ut qui in caelis uersaturos rer quae in caelo sunt
admirabiles, particeps fit; sed cum huiusce rei ratio difficilis admodum sit, nihil ea nobis prosunt, quae in
promptu sunt: ita ex eo, quod quis animi sordes eluerit, eum beatum fieri non dubitamus. sed quo modo
aliquis eum a sordibus purget, hoc no dissimile plane
162쪽
esse uidetur, atque in caelum ascendere. Itaque quae scala Iacob qui igneus currus inuenietur similis eius, quo propheta Elias in caelum sublatus est quoue animus noster ad res caeli admirabiles evectus, terrenum hoc onus deiiciat siquis enim necessarios animi motus ratione lustrauerit, dissicile atque arduum esse ducet, ea,quae in animo infixa haerent,mala posse conueuli. Ortus enim nostera malo statim initium ducitii malique quasi uia magis atque magis progreditur; & ma
lo denique eius finis concluditur. Est cum natura m Ium concretum ac permixtum culpa eorum, qui peccatum admiserunt a principio, neque dicto Dei a dientes, morbum eam ob causam introduxerunt. Sia cui autem in singulis animantium generibus ad post ros eade naturae uis traducitur ac propagaturi, ut quis quid naturae rationi consentiens natum sit, idem sit, cum eo,unde natum est: sic ex homine nascitur homo; ex uitioso homine uitiosus; ex peccatore item peccator . Ergo cum iis, qui concipiuntur, simul ingene ratur peccatum : quod eodem item partu ortum, una
cum illis augescit; extremoq; eodem uitae actu finitur ac terminatur. At uirtutem ipsam tum dissicilem illam quidem esse, quam assequamur; tum uix multis laboribus ac sudoribus eius ossicium recte praestari posse, e multis diuinarum litterarum locis hoc cognouimus;
cum regni caelestis iter dissicile illud quidem, atque
artum per angustias uiaru fieri audiamus; latum uero esse id, ac facile,quo per uitium uita ducitur ad intertiatum. Sed tame caelestis uitae ratione non difficilem esse sacris proditum est litteris; quarum quidem uolumi nibus tam multorum hominum res admirabiles nobis exponuntur . . Cum uero in hac Dei contemplandi S a ratione
163쪽
r o . GR. NYSENI CONCIO NEsauratione duplex sit sententia; una quidem , quoniam
eam naturam cognoscimus,quae huic uniuersitati prae
est: altera, quia integerrima uitae disciplina secum coniuncti sumus. Superius quidem contemplationis genus difficile esse ostendit uox sanctorum hominum: posterius autem hominum generi pollicetur Dominus iis uerbis. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Quemadmodum uero mundo atque sincero corde esse liceat, id ipsum ex omni sere euangelii doctrina cognoscere potes. nam si ordine illius praecepta percurres ; id protecto aperte inuenies, quod ad cordis sinceritatem ualet. Cum omne enim uitium in duo genera dispertiat, tum in id, quod factis admittitur; tum in illud, quod mente concipitur: primum quidem ueteri lege illud facinus animaduertit, quod se ctis manifesto deprehenditur; nunc autem alterum peccati genus uoluit legem spectare; cum non improbum factum puniat; sed illud prouideat caveatque ne male porro fiat. nam ab animi uoluntate uitium con, uellere, hoc nihil aliud est, quam prae multa abundantia uitam ab improbis sectis auertere. Cum autem uarium, ac multiplex sit uitii genus 1 suum cuique rei n seriae adhibuit praeceptorum remedium. Et quoniam in omni uita sepae irae morbus secile nos opprimit; huius medicinae initium secit ab eare,quae longe praestat; cum illud in primis lege statuerit, ne irascamur; Vet ri, inquit, lege ad id institutus es, ne caedem lacias; in praesenti iam illud cognosce; ut ab animo iracundiam
amoveas, quam in uicinos exerces . Non enim irasci
omnino prohibuit: quoniam in re honesta tuenda alia quando eiusmodi animi impetum adhiberi licet. Sed cum nulla honesta de causa cum statae interdum se
164쪽
DE EA A TA VITA COMPARANDA . x tcunde vitiinhaec iracundiae uis diecepto restinguitur. nam Euangelii litteris ita scriptum est: Quicunque statri suo temere irascitur: illud, temere, quod additum est, ostendit saepe usu uenire, ut non incommode tum aliquis irascatur, cum scilicet peccatis puniendis hoc animi ardore effervescit. Hoc irae genus, sacrarum ii iterarum testimonio, est ei, qui Phinees dicitur, attria butumi cum is trahi Dei placauit, qui delinquentium caede ualde fuerat in populum commotus. Deinde ad illud transit, ut remedium iis rebus afferat, in quibus uoluptatis causa peccatur: immoderatamque adulterii cupiditatem, praecepti ui ex animo conuellit. hocque pacto in iis, quae sequuntur, inuenies singula quaeque Dominum corrigere legumque praesidio unicuique uitiorum generi occurrere. Vetat ne quis iniuriam faciat , neue manus alteri asserat; cum ne iniuriam qui, dein nos persequi concedat. Auaritiae uitium eo ex
pellit, quoniam illud nobis imperat; ut spoliari pati
mur ab eo, qui nobis aliquid eripere conatur. Timi ditati illud remedium adhibet, quod iubet nos moristem omnino contemnere . Atque ex singulis quia deni omnino praeceptis cognosces, Dominum aratri instar incidere, atque funditus conuellere ex intimis animi nostri sensibus malas uitiorum radices: r quibus
quidem praeceptis adiuti purgari ac liberari possumusa fiuctibus spinosis. Itaque in utraque re naturam Do. minus adiuuat; partim quoniam summum bonum nobis pollicetur; partim quia rei propositae assequendae rationem praescribit. Sin autem rerum bonarum stu dium laboriosum esse putas ac difficile; tu uelim hoc
cum contrario uitae instituto copares: inveniesq; profecto uitium longe grauius esse ac laboriosius, si non haec
165쪽
Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur.
ACRI illius tabernaculi, quod populo
Israelitico lator legis ea forma aedincarat, quam in monte ei Dominus ostenderat; l mal singula quidem omnia tum sano tum sacra erant,quaecunque interiori ambitu continebanturi Eam uero intimam partem, quae sancta sanctorum nominabatur,adire ingredique nullo modo Iicebat; cum forma illa nominis duplicata, quae uim augendi haben illud, opinor,ostendat: neque dignitate,neque sanctiatate eam partem cum ceteris comparari posse. Sed quanto res consecrata sanctaque illi praestat, quae uulugaris est ac prosina; tanto illa pars, ad quam ingredineses erat, castior habebatur atque sanctior ceteris illis partibus, quae proximae erant. pari item ratione quarucunque de his beatae uitae rationibus superius nobis in hoc monte demonstrauit,ac disseruit diuina oratio; ea quidem omnia & sacra, de sancta esse duco: quod uero iam ad contemplandum est nobis propositum, id eiusmodi esse arbitror, ut ea pars est, quae sancta sanctorum dicitur, quam ingredi nemini licuit . . Nam si Deum uidere,nihil est nac re praestantius;certe illud omni praestat felicitati, cum quis efficitur filius Deu Quae enim uerborum sententia eiusmodi est, quae nominum uis, ut tanti tamq; magni promissi munus explicet e quodcunque aliquis mente elatus attente cogitauerit,hoc ipso tame res maior est,de qua oratio habetur. Si quod de hac beatitudine,promisso facto,pmponitur,ta uel bonu aliquod, uel praeclarum,uel sublume
166쪽
.me dixeris: res tamen , quae oratione exponitur, plus omnino in se habet,quam illorum nominum ui exprimipossit. Optatis matbr est prosper huius rei eventus; ac spem omnem donum, naturamque ipsam superat tale munus. Quid est homo; si curii natura diuina ipsum comparas e Cuius ego sanctissimi uiri sententiam proferam, qua extenuetur atque minuatur hominum condicio Ex Abrahami sententia homo est terra & cinis: ut Esaiae placet, fenuari et ait Davidi, ne fenum quibdem, sed lani simile. nam ille; Omnis caro,inquit, senum est: hic uero ait; Homo est quasi senum . ut uero sentit Ecclesiastes, uanitas est i ut Paulus, miserixquia bus enim nominibus Apostolus deipsum uocauit, eis, dem ostendit, se generis humani misericordia commoueri. Haec ipsa igitur ad hominem pertinent. Deus autem quid sane est e Quo modo definiendo id aptariam,quod neque oculis cerni, neque auribus percipi, neque mente animorum comprehendi potest e quihus uerbis eius naturam explicabo e quod huiusce boni exemplum in iis, quae nota sunt ac perspicua, inu niam quae uerba fibricabo ad exponendum id,quod neque dici, neque)exprimi potest Audiui ex diuinis litteris magna quidem de caelesti natura praedicari ; sed
haec quid ad ipsam naturam e etenim quantum mente assequi potueram, tantum est uerbis expressum, non quantum id plane est, de quo futura est oratio. nam sicut qui spiritum de casso ducunt, eorum quiso ue tantum excipit, quantum uentriculi cuiusque spatium concipere potest; quo fit, ut hic plus, ille minus excupiat: non tamen qui multum in se spiritum concipit, is totum aeris elementum in se comprehendit; sed ex uniuerso elemento, quantum potuit, no autem totum
167쪽
DE BE ATA UITA COMPARANDA. i s recepit: sic diuinarum litterarum de Deo sermones, quos diuino spiritu afflati homines nobis exponunt ,
iublimes illi quidem sunt, magnique, & pro ingenii
nostri ratione omnem superant magnitudinem, sed ueram tamen magnitudinem non assequuntur. Quis carulum,inquit, palmo dimensus est, aquam manu,terram
pugno e animaduertis ampla & magnifica uerba prophetae,qui incredibilem potentiam describit; sed quid haec ad illud,quod re uera est his enim magnificis uerbis aliqua diuinae aerionis parte ostendit prophetae sermo,ipsam uero,unde actio existit, uim,ne dica naturas unde uis illa emanat,neque expressit propheta,neq; expressurus erat; immouero sermone redarguit eoru,qui
Deum quibusdam opinionibus quas adumbrando e fingunt: idque quasi ex ore Domini ille est; Cui me assimilastis, inquit, Dominus idemque in suis sermo
nibus Ecclesiastes sentit.Ne festines,inquit, efferre ante faciem Dei, quoniam Deus in caelo est, tu autem in terra. Mutuo hoc elementorum interuallo illud, opianor, demonstrat; quam longe Dei natura humanas superet cogitationes. Huic tamen rei, quae tanta est actam magna, quae, ut ante dixi, neque oculis cerni, neque auribus percipi , neque mente comprehens possit; is, qui nullo numero habetur homo, qui cunis, qui senum, qui uanitas est; conciliatur, atque ab eo,qui rerum uniuersarum conditor est, in filiorum ordinem asciscitur . Quae gratiarum actio huic muneri
aequalis inueniri potest quae uox quae sententiarum
uis quae mentis commentatio, ut huiusce tanti m neris praestatia laudibus ornetur naturae suae fines transiit homo:ex mortali immortalis;ex caduco pedetuus
ac firmus; ex eo, qui ad diem permanet, sempiternus; T atque
168쪽
t s . GR. NYSENI CONCIONEsatque ex homine denique essicitur Deus. Nam qui dignus habitus est, ut Dei filius essiciatur, is patris in
se dignitatem omnino habebit; paternorumq; bonorum omnium hereditatem cernet. O magnificam locupletis Domini largitionem. o amplam palmam. o manum magnam. Quam multa haec incredibilium bono
rum munera ad eundem prope dignitatis gradum,in quo ipse est, prae humanitate eam extollit naturam, quae peccati sordibus deturpata est.Si enim eiusde naturae, cuius ipse est, homines participes facit, atque assianes, quid aliud hac affinitate cotracta pollicetur, quam parem quendam dignitatis gradum Tam magnificum est igitur hoc certaminis praemium. quod uero certaminis genus Si pacificus,inquit, eris;adoptionis praemio donaberis. Mihi actio item ipsa, cuius causa tam amplum proponitur praemium , aliud munus esse uidetur. na ad eas res, quae in hac uita expetuntur pers uendas quid hominibus est pace suauius quas tu cuq; res commemoraueris, quae in hoc uitae spatio iucundae
habentur, pacis ille quidem indigent, ut plane iucuniadae sint. Etenim si cuncta tibi suppetunt, quae apud homines in pretio atque honore habentur; diuitiae, int gra ualetudo, coniunx, liberi, familia, parentes, serui, amici,)terra, mare, horti amoeni, uenationes, balnea, palaestr gymnasia,loca ad oblectationes accommoda thatque omnia denique, quae uoluptatis causa inuenta sunt. Ad haec accedat etiam iucunda spectacula, musici cantus,&si qua res alia eiusmodi est, qua oblectentur ii, qui in hac uita uoluptates consei ntur: si haec quidem omnia suppetunpax uero deest, quid illa emolumenti afferunt, cum bellum impediat, quo minus illis bonis persi uaris Itaque pax ipsa tum per se
169쪽
DE BEATA VITA COMpARANDA . r et
ir; iucunda est, qui illam colunt, tum iucunda esticit omnia, quaecunque in hac uita expetuntur. quinetiam in pace, si aliquo, ut sors hominum fert, incommodo afficitur; malum hoc, quoniam re bona temperatum est, secilius nos ferimus. Sin autem uiata nostra bello premitur, in eiusmodi rerum difficilium casu quasi sensibus caremus; quoniam priuatarum rerum dolorem superat communis calamitas.
Atque sicut quidem medici de corporis morbis commemorant, si duobus simul malis corpus unum afficitur, uehementioris quidem solius sensu affici; reminsoris uero mali dolorem, quasi grauioris illius morbi ui occultatum, latere: sic belli incommoda, cum grauissima sint; illud efficiunt ut priuatas calamitates mianus sentiamus. Si uero priuatis malis sentiendis animus quodam modo obtorpescit, cum belli sit communibus incommodis perculsus; quo pacto fiet, uir rum iucundarum sensum habcat Arma, equi, serriacies, tubae sonitus, phalanges hastarum aspectu horribiles, scuta inter se implicita, galeae pennis terrore praese serentes,ad arma concursus, propulsationes, proelia, pugnae, caedes, fugae,impressiones,gemitus, uocifer tiones, terra sanguine madesecta, mortui conculcati, uulnerati milites derelicti, atque omnia, quaecunque in acerbissimis belli casibus spectare, commemorarem licet. An igitur qui in illis rebus uersatur,in otium umquam is uenerit, ut mentem conuertat ad eius rei r
cordationem, quae iucunda sit an non si aliquo dissiacillimo unquam tempore in mentem uenit iucundae
alicuius rei recordatio, aliqua doloris accessio fit Quamobrem qui praemium tibi proponit,si a rebus iis te auerteris,quae malae e bello proficiscuntur; is duplici T a te
170쪽
i 8 . GR. NYSENI CONCIONEste munere affecit. nam unum quidem est certami nis praemium; alterum uero munus est certame ipsum.
M Itaque licet nulla hac ipsa in re spes proposita esset; cordatis tamen hominibus pax ipsa per sese omni studio potior atque antiquior esse debet. Quare summam humanitatem ex eo cognoscere licet, quod non laboribus aut sudoribus, sed honestis animi uoluptatibus optima praemia contatuit. Si enim rerum iucundissimarum caput est pax, quam cuique tantam inesse uult, ut non modo eam ipse habeat, sed prae multa copia ceteris tribuat, qui illa carent. Beati enim, inquit,
pacifici. Est is pacincus, qui pacem alteri dat: nemo autem alteri quippiam largitur, quod ipse non habet. Ergo primum uult plenus ipse sis bonorum, quae e pace existunt, deinde illis tribuas, qui eiusmodi rei indigent . Atque nolo quidem in magnis atque altis admodum contemplationibus elaborata uideatur oratio; quoniam ad bonum adipiscendum satis est ea quae in promptu uidetur sententia. Beati pacifici. Multorum quidem morborum curationem exiguo remedio ac fert Dominus,cum singula quaeque complectatur eius modi voce; quae cum late pateat, multa in se comprehendit.Primum quid pax sit consideremus. quid aliud sane est, quam mutua quaedam amoris uis animique
propensio erga alios e Ergo ciuid illud est, quod am ri contrarium intelligitur e odium, ira, inuidia, animi impetus,ulciscendi libido,simultas,belli calamitas.U-
de quantis & quam grauibus morbis una sola uox r medium afferat; cum his singulis, quae commemorata sunt, pax repugnet, atque eius patrocinio mala quaeq;
tollantur.Vt enim recuperata ualetudine morbus int
rit, luceque orta nullae tenebrae reliquae sunt: sic cum pria