Magyar historiája, 1592-1598. [Commentariorum de rebus Ungaricis libri qui exstant] A szerzö ...

발행: 1866년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

luce hominum ac publica societate generis humani tractant, et ad ullus rerum publicarum sapienter accommodant. Et certe Iuris doctrina cum alia omnia tractat longe uberius ac utilius, quam practica pars philosophiae, tum maxime iustitiam, Virtutem illam ipso lucifero plendidiorem, a qua tanquam rivulu uberrimus derivatur, et cuius normam ac analogiam in omnibus praeceptis ac legibus sequitur. roinde non immerito iudicat parens eloquentiae uno XII tabularum libello omnes philosophorum bibliothecas et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate superari. Et eam

ob causam reser idem eloquentigsimorum Iureco fultus more apud Romanos non illaudat fuisse re-reptum, ut praecepta XII tabularum non secus ediseerent pueri, ac apud nos solent prima literarum elementa memoriae mandari Malebant enim doceri suos

liberos non prolixis philosophorum disputationibus, sed auctoritate nutuque legum domitas habere libidi

nes, coercere cupiditates, neminem laedere, honeste vivere, suum cuique tribuere, ab alienis mentes, manas, ac culo abstinere. Quamobrem non immerito videtur etiam nostra tempestate haec scientia non tantum e scholis non explodenda ac eliminanda, sed

etiam emper explicanda, ac oliticis thicisque praeceptis, tanquam eorum fastigium ac consummauo adiungenda. Quod si fieret, minus certe haberems imperitorem iudicum ac procuratorum, qui quasi sola ex omnibus Sapientiae doctrinis urisprudentia non discenda foret, ita sine omni liberali eruditioneae inris cognitione ad tractanda iudicia prorumpunt. Sed et Oratoribus magnaramque rerum procuratoribus ac legatis prudentiam iuris civilis maxime necessariam esse longo ipse Oratorum Princeps se

62쪽

mone demonstrat Quomodo enim poterit causam aliquam magnam perorare, scelera supplicio constringere innocentiam iudiciorum poena liberare, languentes ad decus inflammare, et quemcunque in animia motum res et cauga postulaverit, eum dicendo vel excitare vel sedare, si iura suae civitatis ignoraverit 3 Erit enim sine cognitione huius facultatis peregrinun, hospes, ac advena in ea patria, in qua praesidium clientibus, opem amicis, cunctis civibus lucem ingenii ac consilii porrigere, et quasi totius oraculum reipublicae esse debebat. Fremant licet omnes dicam tamen quod sentio, iurisprudentiae cognitionem adeo facultatis Oratoriae studiosis egse neceAgariam, ut nussa oratoria Ciceronis praecepta, nullae orationes, aut Livii, Taciti, ceterorumque veterum historiae

sine adminiculo eius recte intelligi possint nedum penitus introspici. At forte Grammatici, Rhetores, oetae, ac ii, quibus elegantia latinae linguae cordi est, hac scientia carere poterunt, ex qua etiam si omnia Ciceronia opera, in quibus demum solis vera ac solida consistit eloquentia, perirent latina tamen lingua quasi postliminio in integrum restitui posse iudicatur. Iam vero ut ex umbraculis eruditorum ac otio literario in solemae pulverem ipsamque aciem progrediamur, quis erit ordo politiae tam summus, aut tam infimus, qui non hac scientia indigeat, nisi quenquam ignoratione iuria

excusari censeamus, quod statuere non possumus.

Inprimis sane principalem majestatem decet leges patrias cognoscere, quibus ut totum reipublicae corpus ad instar peris edici tueri ac curare, sic seipsam subiicere et alligare debet. Sin autem a summo capite ad inferiora Reipublicae membra descen-

63쪽

dero vere hoc mihi videor dicturus, sine legibus non

domum ullam, non ciVitatem, non ordinem, non regnum, non univergum genus hominum, non rerum naturam, im ne ipsum quidem mundum Stare posse. Νam et hic cum sit una quaedam ac communia Dei hominumque civitas Deo tanquam summo imperatoriae Legumlatori certa lege paret. Quare summi quique viri hanc legum doctrinam et cognoscendam et praestantissimis ingeniorum monimentis posteritati commendandam semper existimaVere. In quo genere si sacrorum authorum exempla requiris praeter Moysem, quo antiquiorem nec legislatorem ullum nec

scriptorem habemus Augustinum dabo, ertullianum, Cyprianum, Arnobium et reliquos ex antiquitate a- tres sanctos, quos in iure civili doctissimo fuisse palam est. Si Philosophos habere cupis proferam Ρlatonem, Aristotelem, haleam Chalcedonium Hippodamum Milesium, Sesonem et Draconem Athenienses, Lycurgum iacedaemonium, Valeucum iocrensem, Charondam Cataneum, hilolaum Thebanum, tua- n, Androdamanta, et his longe plures, qui partim ipsi salutarea Rebuspublicis leges condidere, partim vero doctimima de legibus ferendis condendisque monimenta reliquere Sin autem Regum ac Imperatorum authoritatem desideras eorum vero in primis ingentem cum in aliis regnis, tum maxime in impera Romano numeram recensere possum. Hi enim quatiniano Coryphaeo, tantum in condendis legibus praestitere celeris nationibus, ut si omnia omnium gentium instituta in unum conferantur, cum his Romanorum legibus prudentia, aequitate, pondere, ubertate, nequaquam ullo modo comparanda videantur. Quo magis miror, evinoatri homines non solum tantopere hanc artem

64쪽

despiciant ipsi, sed etiam aliorum operam ac inlustriam in hoc studiorum genere positam vitio Vertere non vereantur. Nec est quod mihi quis obiiciat, haec en-mia in imperio Romano de legibus imperatoriis concedenda esse: in Ungaria et Transylvania, ubi inacivile non Observetur, nullum penitus locum habere. Quamvis enim multa sint in iure Romano, quae apud nos nullum usum habeant tamen dubium non eat, quin quicquid bonarum, rectarum, salutariumve legum Decreta Vngarica habent, id omne ex iure Romano transumptum sit. Im quicquid naevorum ac desec- tuum leges nostrae continent, quibus iusto plus abundant, id certe nonnisi ex his ipsis Romani iuris sontibus corrigi supplerique potest. Est enim ius civile

quasi parens et Oceanus omnium municipalium statutorum, quae quo propius ad aequitatem eius accedunt,

eo rectiora certe et perfectiora fiunt. At dicat quis reformationem nihilominus Decreti Ungarici tot secvlorum consensu confirmati frustra tentari ab homine privato et e quidem, qui nunquam in foro indiciorum versatus sit. quidem fateor tantum in Republica contendendum homini cordato esse, quantum ratione probari persuaderique tribus possit, Vim neque patriae, neque parenti, utilato consulit, afferre oportere. roinde si quis privatus et obscurus homuncio ex umbra literaria progressus ita reformationem patrii iuris institueret, ut novas leges condere, easque invito populo observandas imponere conaretur an hic

spectatum admissi risum teneatis amici

Verum enimvero si quis eo sua studia dirigat, ut meliora prioribus seu consilia seu instituta iustis rationibus volenti patriae privato stadio persuadere conetur eum ego non reprehensione, sed laudibus ac praemiis db

65쪽

gnam esse iudicaverim. Vt enim in templo Dei offerebat olim unusquisque quod poterat, aurum, gemmas bys-sm, purpuram hyacinthum ita nunc nihil impedit, quominus alii patriam armis, alii consiliis, alii laboribas, alii scriptis, alii denique alii officiorum generi-bns iuvent ac oment. Haec ego quamvi saepius me-enae in Germania considerarem, et aliquid patriae remedii in hoc genere adhibere cuperem nunquam tamen eo audaciae progredi fuissem ausus, ni alienae disciplinae cura in haec iuris sacraria magis praeter spem delatus fuissem, quam mea sponte deVenisfiem. Eram praepositus alienis studiis, quibus ut consulerem, magis etiam quam meis, operae pretium erat. Id

quod tanta fide, industria ac assiduitate feci, quantam Dens Opt. Max ac boni doctique viri, quibuscum i-ximas testari possunt. roinde cum eius, qui meae fidei commissus erat, profectui satisfacere eumque politicis hisce studiis imbui maxime cuperem coepi quosdam excellentes Germaniae ac Galliae Iurecommiis obnixius rogare, ut non graventur ius nostrum Ungaricum institutis imperialibus coniungere. Cognoveram enim leges nostras non solum ordine confuso collectas a stylo squallido conscriptas esse, sed etiam plurimis naevis atque defectibus scatere. Verum hoc ego ab iis impetrare non potui, Vel quod Vernacula quadam characteris obscuritate ab hoc instituto deterrerentur, vel quod maioribus occupati studiis nossent minoribus iisque alienis sine maxima mercede peram suam navare. Quare coepi egomet nulla certe ambitione, e sola alienae pia desperatione id a me invito extorquere, quod a doctissimis iureconsultis impetrare non potueram. Sed cum nec doctrina, nec bono otio ita abundarem, ut sine cortice

66쪽

in tanto iuri oceano nare possem et sine heseo hoc opus nunquam a quoquo tentatum me absoluere

posse considerem laci id quod prudentes viatores in vastis ignotisque locis facere consueverunt Propoaui enim mihi institutiones civiles ac Vngaricas, ex quibus hanc legum Romanarum acPannonicarum conc-dantiam concinnarem. Itaque eam secutus componendi

Syntagmatis huius formam, quam Cicero in Oratore

delineat, ac, quo captui discentium magis consulerem, in morem Dialogorum erotematica forma usus, totam iuris scientiam, ut assolet, in quatuor personarum, dominiorum, obligationum, et actionum genera totidem libris comprehensa revocavi, generibus species subieci, easque cum definitionibus expressi, tum exemplis illustravi. Ac ne pluribus omnia recenseam, inclus Ungaricum imperiali coniungere conatus sum, ut illius naevos huius aequitate temperarem, desectus ubertate supplerem, confusionem methodo corrigerem, aquallorem et barbariem elegantia mitigarem ac expolirem. Equidem praevideo animo, quam multi futuri sint, qui hosce meos labores non tantum contempturi, sed etiam multis nominibus reprehensuri sint. Alii enim desiderabunt brevitatem, alii requirent ubertatem, nonnulli carpent methodum, quidam calumniabuntur obscuritatem styli, non pauci superfluitatem, contrarietatem, ambiguitatem, insolentiam, et sexcenta alia vitia notabunt. Sed considerent aequi lectores velim, me, qui primus hanc iuria civilis ac Vngarici coniunctionem molima sim, haud quaquam potuisse perfectum in hoc genere

opus efficere. Non enim simul nascuntur artes et perficiuntur sed ut in aliis scientiis, ita in hac legali facultate adhiberi solet paulatim diligentia, quae varie dispersa colligat, dissoluta conglutinet, divulsa

67쪽

ratione quadam constringat, superflua resecet, deficientia Ita suppleat, ut tandem ars perfecta ac omnibus

numeris absoluta emergat. Existat igitur aliquis eposteris, qui, quod ego in recensendo iure Ungarico ob ingenii tenuitatem et alias multiplices causas non potui, id ipse perficiat, redundantia tollat, hiantia

expleat, contraria conciliet, et omnibus iis naevis, qllos in hoc opere reprehendi posse senserit, evitatis, leges patrias accedente publica Ordinum authoritate omnibus numeris absolutas reddat. Haec enim non ego, ut Legislator, publica authoritate promulgavi. eam hoc non privatorum, sed principum Virorum munda eas aciam), sed ut milosophus et Sapientiae studiis addictus privato studi in meos ac eorum, qui sandamenta iuris utriusque ex ipsis sontibus animicaasa cognoscere cupiunt, usus collegi. Quae sane, ut

sunt imperfecta, impolita, ac ut Verum fatear, cum nanquam in foro versatus, ex sola theoria haec hauseriae quibusdam forte aeris obnoxia, nequaquamiaris publici facere cogitavi, nec certe unquam cogitassem, cognitis praesertim quorundam magnorum virorum consiliis, ni ypographus Decretum Vngaricum recusum pro sua singulari in rempublicam literariam, atque adeo universam patriam propensione ac benevolentia id a facturum prae se tulisset. Hoc mihi non ambitio, non lucri cupido, non male sanum scribendi cacoethea persuasit, sed quod e Germania reveraus aine meis vere fidelibus consiliariis, hoc est libris, quos ibi certis de causis reliqueramus, integrum sere annum hic transigere, familiaribusque meorum nuper e ditione ac tyrannide Turcio elapsorum rebus operam dare eoactus fuerim. In hoc ego studio aliut, talem patriae, ad quam veluti cynosuram omnia direxi,

68쪽

assecutus sum est quod mihi gratuler. Sin minus, me tamen meae perae non poenitebit. Hi enim lucubrationibus rideor effecisse, ut et vixisse me posteritatis, si qua iam futura diu est, patriaeque studiosum testarer, et tantam altem legum cognitionem aBAequerer, ne in iis prorsus hospe ac peregrinus essem. Atque haec de iuris studi pluribus, quam statueram, dicta sunto. Historiam autem cur tantopere nostri homines neglexerint, ut nemo hactenus ex iis clarissima suae

gentis res conscripserit id vero longe maiori etiam admiratione dignissimum eati olim pluribus eius laudes exaggerare, quas Omne optimua ille dicendi sentiendique magister comprehendit, dum eam testem

temporum, lucem Veritatis, Vitam memoriae magistram vitae, nunciam vetustatis appellare non dubitat. Sed necessitatem silenti praeterire non Ogsum, quae certe tanta est, quantam homine cordati facile iudicare possunt. Si unus quidam scriptor barbarus, nomine Marcus, maiorum nostrorum originem ac rea gesta in adversaria non retulisset peregrini certe

ac hospites in ipso natali sol esse cogeremur. Ex eo enim Thuroesu materiam scribendi sumpsit omnem, sed ita horrido barbaro ac poetico sermonis genere usus, ut tenebras potius historiae, quam patriae gloriam suo studio conciliare voluisse videatur. Eius vestigia secuti fuere estus anganua, et Antonius

Bonfinius homines peregrini, qui tot anilibus fabulis

ac rebus exoticis obscurarunt veritatem historiae nostrae, ut dolendum sit, aliquem e nostris, qui curam eius rei suscepisset, hactenus inventum non esse. Ρraesertim cum Ioannes Sambucus, homo, ut nihil

aliud dicam, demistoria Vngarica male meritas, etiam

69쪽

ea, quae ab illis peregrinis alioqui auctoribus vere ac simpliciter memoriae posteritatis commendata fuerant, tam turpiter favore partis alterius corruperit Quo magis laudanda, et omnibus praeconiis celebranda est liberalitas, opera ac industria eorum, qui Paralipomena rerum Ungaricarum Bonfinio attexere conantur. d. ut mea quidem fert opinio, ad periectionem antiquitatis nostrae hoc desideratur, ut collatia omnibus

omnium in hoc genere scriptorum monimentis ac fragmentis universa rerum Ungaricarum historia vere, breviter, ac pure, inde usque a primordio ad hanc nostram memoriam, in unum quoddam corpus ac breve compendium redigatur, et quidem redigatur a nostratibus, ne semper accersito peregrinorum industria,

nostram orbi accuset infantiam ac negligentiam plus quam certe barbaram. Hoc si aut mihi unquam facere lienerit, quod iam diu cogito, et non exiguis laboribus molior, aut alius quisquam Vel me impedito occuparit, vel mortuo effecerit, is certe non solum studiis eorum, qai 8apientiae doctrinis delectantur, sed etiam uni,

versae patriae rem summe necessariam atque gloriο-sam praestiterit. quidem, si Deus Opt. Max vitam mihi prorogaverit, vires ac occasionem largitus fuerit,

liberalitem ac munificentiam principum Virorum sub-aemistraverit, et hoc munus patriae, cui me natum profiteor, et reliqua Vitae munia, quaecunque a me proficisci possunt, inter ceteros homines literatos, et patriae amantes, pro tenui mea parte praestare conabor. Interim ut hosce labores nostros, benigne lector, boni consulas, et si quid vel nostra imbecillitate vel operarum Typographicarum incuria emendandum oc- evrrerit, pro tua humanitate condones Velim Vale, et his pro arbitratu fruere.

70쪽

Corrumpitur Monarchia 1 propter contumeliam alioni subditorum illatam; . propter timorem; . propter contemptum; 4. propter damnum et afflictionem subditorum; b. ob seditiones procerum G propter auccessiones filiorum, qui plerumque bonis parentibus sunt peiores. Quae corruptelae vitabuntur 1. si monarchia ad mediocritatem traducatur, neVe nimis multa regia arbitrio permittantur; . si nec divites iniuria, nec populares contumelia iniciantur 3 si custodia habeatur ex civibus, non ex peregrinis 4 si Ρrinccpsyami

corum ac consiliariorum prudentia ac pera maxime utatur; b. si unum multis non ornet officiis; . si ditionem ornet ac muniat; . si communium rerum ouram gerat; 8. si tributa non magna exigat, exacta in usum reipnblicae convertat 9. si moribus sit bonus, mitis, temperans, clemens, continens, sobrius ac igilans 10 si non asper sed venerabilis sit 11. si me diocritatem in omnibus servet 12. a virtute bellica excellat 13. a sapientiae et studiorum liberalium ac imprimis civilis doctrinae sit studiosus ac amans;

l4. a non tantum se abstinentem sed et suos continente reddat 15 si viros bonos honoret, malos Ontemnat l6. si praemia per se poenas per alios distribuat 17. si pauperes iuxta ac divite foveat 18 si nobilitatem amicitia, plebem facilitate sibi devinciat;

SEARCH

MENU NAVIGATION