Exercitia spiritualia S. Ignatij Loyolae, Societatis Iesu fundatoris : cum breui instructione meditandi ex ipsismet exercitijs deprompta : et breue sanctissimi D.N. Alexandri VII de indulgentia plenaria pro ijs, qui exercentur

발행: 1663년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Tertia , ut quando ita contigerit meditandae voci uni, aut pauculis horam impendisse , postridie recitato breuiter eo, quod excussum fuit, ad sequentis verbi considerationem Pergamus. Post excussam verb ad hunc modum Dominicam erecationem totam , succedet Salutatio Angelica: deinde alia, atque alia oratio : ut sine interruptione haec orandi

exercitatio Procedat.

A d ha c, Oratione qmlibet sic compIeta, personam illam, ad quam pertinebat, paucis compellabimuri Viri tem aliquam, aut gratiam Petentes , qua maxime induere nos sen serimuS.

104쪽

REGULAE UTILES

ad pleniorem spirituum discretionem .PRima est, quod proprium est Dei, de Angeli euiusque

boni, veram infundere 'iritualem laetitiam animae , quam mouent, sublata tristitia, de perturbatione omni, quam ingessit Damon: cum hic e contrario sephisticis argumentis quibusdam, veri speciem praeseserentibus, laetitiam illam in anima repertam oppugnare seseλο . SEcunda, solius est Dei consesari animam, nulla praecedente consolationis causa, cum sit hoc proprium Creatoris, suam ingredi creaturam, & illam in amoreminsui totam conuertere, trahere, re mutare. Causam vero praecedere nullam tunc dicimus; quando nec sensibus, nec intellectui, neque voluntati nostrae quicquam obiectunt aestiquod eiusmodi consolationem caiisare ex se Pollit. TErria, quoties praecessit consolationis causa, auctor eius potest existere tam malus Angelus,quam bonus: sed ad fines tendunt contrarios: bonus quidem ut anima in boni cognitione, & operatione magis proficiat: malus autem ut male agat ilIa,& pereat. OV rta, id moris est spiritui maligno, ut in lucis An gelum transfigurans sese, cognitis pijs animae votis, primum obsecundet, mox inde ad peritersa sita desideria νillam alliciat. Simulae etenim ab initio bonas, sanctasque hominis cogitationes sequi,& bouere : at deinti in occultas ullaciarum suarum pedicas paulatim tractum illa

queat .

QVinta, sedulb, & accurath excutiendae sunt cogitati

ΠςS nostrae circa principium,medium,& finem suum :quae tria si recte se nabeant; Angeli boni argu mentum est cogitationes illo suggerentis: sin auten, per

105쪽

discursum mentis aliquid ofarturivel sequitur, quod ex se

malum auocet a bono, vel ad minus bonum impellat,quam anima prius quaerendo sequi decreuisset,vel anis mam ipsam defatiget , angat , ac pertiubet , sublata quae prius aderar quiete,pace, & tranquillitate I euidens tunc erit indicium auctorem esse cogitationis eiusmodi spiritum malignum , utpote utilitati nostrae semper aduersa

tem - .

SExta , quoties contingit in aliqua suggestione deprehendi hostem ex cauda sua serpentina,idest fine malo, quem semper nobis insinuare studet , tunc plurimu iuuat retioluere discursum totum , & notare quid ab initio praetexuerit bonae cogitationis, & quomodo praecedentem spiritualis gustus suauitatem, animi serenitatem sensim

amouere, ac venenum suum infundere tentarit: ut per huiusmodi experimetatum, cognitae illius fraudes , facilius

deinceps caueantur .

QEptima, eorum , qui promouent in bono salutis, ani-

mis se insinuat uterque spiritus diuerso modo : bonita quidem leniter, placido, ac suauiter, sicut aquae stilla in spongiam illabens : malus vero duriter,implacide,& vi lenter, cum strepitu quodam, sicut imber decidens in petram : illis autem, qui in dies tendunt in deterius, oppositum pro lsus usu venit: cuius sane diuersitatis ratio est, quatenus Angelo virilibet similis est, vel dissimilis animae ipsius dispositio: si enim contrariam sibi eam alteruter Spiritus inuenerit ; cum strepitu, de pulsu, qui facile aduerti queat, ei se coni ungit: si vero consormem ; ramquam in propriam,& apertam domum subit cum qi tete . OClaua, quoties sine praeitia ulla causa consolatio nobis adeli, qtiam uis ei tanquam diuinitus immisse, ut supra dictum est,nihil fallacri subesse possit; debemus tamen attente, ac solicite distinguere praesens consolatios ni S

106쪽

nis tempus a proximo sequente, in quo anima seruet adhuc , & fauoris diuini iniper accepti sentit reli. qcias: nam posteriore hoc tempore frequenter accidit, ut vel ex habitu, discursu, & i 'dicio prorito, vel e x boni, aut mali spiritus instinctu aliqua sentiamus, vel deliberemus, quae cum ab ipso Deo citra medium non emanent isolerti indigent disclusione,prius quam aecipiant assensum, vel in opus veniant .

108쪽

NOTANDA

pro Secunda hebdomada. Utimum . qudd tam in hac , quam in qualibet sequen

te hebdomada nullum debeo terere , vel cogitare aliud mysterium, nisi quod eadem hora, aut die consi μderandum sit: cum alioquin unum alteri obturbet.

SEcundum, qudd in hac hebdomada secunda, ex de

cem Additionibus in prima traditis, variari debent secunda, sexta, N septin a , cum decima ex parte . In secunda quidem hoc mutatur, quod, simul atque excitor a somno , meditationem proxime instantem debeo menti obij cere, ac desiderium prouocare cognoscendi clarius Incarnati aeterni Verbi, ut ipsi seruiam , & ad haerescam tanto propensius; quantb incredibiliorem erga me bonitatem eius perspexero . In sexta vero , Ut frequenti versem memoria vitam Christi a tempore Incamationis ad locum usque , siue mysterium, de quo in pia senii die , vel hora sum meditaturus In septima , ut luce, vel obscuritate , sereno caelo, vel turbido delecter, quaren is ad scopum refert desideratae rei pertingendum . In decima , ut ita me geram, sicut exigere vis detur mysterii contempIandi genus: cum nonnulla ex mysterijs p ta nitentiam requirant, alia non item. Decem igitur Additionibus utendum erit circumspecte .

109쪽

TExtium est ultimo notandum, quδd in omnibus aliarum horarum praeterquam noctis mediae,& aurorae Exercitijs , assumendum erit aliquid, quod secundae, &tertiae Additioni aequivaleat, hunc in modum: ubi primum in mentem veniet, adesse meditandi horam , prius quam accedam, Prospiciam eminus, quo serar, & coram quo sim appariturus: ac transcursa obiter Exercith oblati Parte,contemplationem si uin auspicabor.

SEARCH

MENU NAVIGATION