Disputatio critica de Annalibus maximis

발행: 1855년

분량: 104페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Pontifices referri mirumne accidit attendenti, quam egregie illustrent annalium ceterum obscuram rationem libri Ciceronis de re publica, his libris in Vaticano latitantibus visos esse annales azimos ronoxio praes de Orig. Romuli umerum sine cerebro larvamn Mihi haud graviter culpandus videtur, cui maxime ex utili testimonio Vopisci atque ex duobus Gellii locis iudicandum esset, quorum alterum a Catone depromptum paulo ante attuli, alterum nunc asseram. Legitur N. Α. IV. 5 his verbis:

Statua Romae in comitio posita Horatii Coclitis, sortissimi viri, de coelo tacta est. Ob id fulgur piaculis luendum haruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Bominum animo, instituerant

eam rem contrariis religionibus procurare. Atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem Sol oppositu circum undique aliarum aedium nunquam illustraret. Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et cum de perfidia consessi essent, necati sunt. Constititque eam statuam, proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam, atque ita in area Volcani sublimiori loco statuendam eaque res bene et prospere rei publicae cessit. Tunc igitur, quod in Etruscos haruspices male consulentes animadversum Vindicatumque fuerat, versus Hoscito factus cantatusque esse a pueris tota urbe sertur: Malum consilium consultori penimum est.

Ea historia de haruspicibus ac de versu isto senario scripta est in annalibus maximis libro underim et in Verrii Flacci libro primo rerum

memoria dignarum.

Fortasse prolixior narratio in causis suit, ut a nonnullis haec credita sint ex annalibus non veris referri; sed ut amacrescit eundo, si item iterumque narrando historia Nec reddit Gellius ipsa verba annalium, sed rem in annalibus notatam ex Verri tradere videtur, sive huius verbis, sive suis. Quod autem etiam propter senarium versum comtiorem hoc fragmentum ad uadulterinos quosdam Pontificum annales relatum est, eius

erroris originem p. 48 sq. indicavi. Ceterum ea historia digna utique quam literis mandarent Pontifices, quum ab alio scriptore nullo

92쪽

memoretur, de tempore, quo facta sit, haeremus incerti i). Quod si secus esset, saceret permultum ad annalium maaimorum descriptionem in LXXX libros, quae qualis suerit nunc penitus ignoramus cs. p. 50 sq.), aliquo saltem pacto cognoscendam, nisi saceret simul ad intelligendam, quam utique parum perspectam

habemus, rationem.

Adscriptis atque illustratis annalium azimorum fragmentis, quae mihi quidem superesse videntur, omnibus, de natura horum librorum in universum nonnisi pauca dicenda habeo, a Catonis loco prosectus, cuius acerbe dictum testimonium permagni esse momenti arbitror. a certe inest in hac acerbitate veritas, ut quaecunque passim indicia offendimus ieiunitatis et siccitatis, in oratione et proinde ratione annalium azimorum conspicuae, ita non mediocriter confirmentur. Nec qui res ipsas spectans, a Catone e loco memoratas, quanta sit Romae publice et antiquissimis iam temporibus habita annonae cura ex Livio II. s. 6, 4 2 sqq. aliisque meminerit, mirabitur admodum publice

etiam relatum in commentarios suisse, quotiens annona caran,

vel id quod proxime huc pertinet, fames vel pestilentia suerit. Opportune de Clericus p. 25 ad rationem annalium Pontificum illustrandam exemplum attulit ex Livio petitum VII. 2 init. , ubi notatum legimus: Et hoc et insequenti anno 590 et st)pestilentia suit. Eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis

Deum exposcendae causa, tertio tum post conditam Urbem, lectisternium fuit n. Quae multaque alia, a Livio ex privatis annalibus deprompta, nisi in publicis scripta suissent, unde illorum scriptores cognovissent 7 alia autem quam paucis On-lifices concluserint, ita ut ne causas quidem rerum semper adderent, essicio ex iis, quae tradit Livius IV. 12 6 sq. ubi dicitur annus Urbis 514 multiplici clade ac periculo insignis,

1 Ex collatis inter se locis, quos laudat ad Valerium Max. ΙΙΙ. 2. 1Κe fius, non multo plus essicias, quam primum in comitio positam fuisse Statuam, tum in Volcanali, quod est supra comitium c ut ait Festus V. Statua p. 290.

93쪽

seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in

cervices accepto Unum sui bellum externum: quo si adgravatae res essent, vix ope Deorum omnium resisti potuisset. Coeperea fame mala, seu adversus annus frugibus suit, seu dulcedine concionum et urbis deserto agrorum cultu nam utrumque traditur n. Ergo de causa dubitabatur Incertane suisset, si eam Pontifices suppeditassent 7 At, inquies, pertinent haec ad sata Urbis tumultu Gallico, quo pleraque commentariorum pars interiit, antiquiora. Vide igitur, non est enim exemplorum penuria, quae X. 11. 10 dicuntur de anno V. 455 quo loco Livius, postquam notavit caritatem annonae sollicitam civit tem habuisse , , satis ieiune: Eo anno, inquit, nec traditur causa interregnum initum. Interreges fuere Ap. Claudius, de- in . Sulpicius s. Tandem in annalibus azimis solitum esse notari, quotiens lunae aut solis lumini sol aut quid obstitisset v, id quoque, nisi Ciceronis testimonio luculentissime confirmaretur, pariter vel Livii historiae centenis locis persuaderent.

Quum enim etiam ἐκλεέμνει in prodigiis haberentur, harum rerum memoriam quomodo religi Pontificum negligere potuit 7 Quae quidem res non fugit Clericum, sed , ut ita dicam, των Ἱερο -ῶν ἱεροφαντικωτερος , ex ipsis annalibus maximis petita voluit, quaecunque prodigia, praeter Livium in prima

Bistoriarum parte, Ennius commemoravit, quaecunque Romanum

orbem spectantia Virgilius et in Fastis inque duobus postremis Metamorphoseon libris Ovidius cecinit i). Vid. eius p. 44,

1 Sunt vero etiam alia multa, quae ad is tabulas annuas a Clericus reserenda putat p. 27 sq.) leges principes, in primis quae ad ius sacrum pertinent inis. I. 32' i ius Fecialium, quo res repetuntur ν), templorum aliorumque monumentorum dedicationes, ut pontis sublicii Varr. L. L. V. 83), conditae coloniae UV. Veli Pal. suasim Virorum clarorum Obitus Liv. VII. I etc.), statuae publice decretae Uin. N. Η. XXXIV. 11), aliae res vetustissimae aetatis, quae quando actae sint traditur νιransmisa e leur date ν). Potest praeterea Clerico teste, ex Livio XXVΠ. 8 os cap. I p. 30 essici, in an tibus Pon is m circumscripta quaedam iura fuisse, quae singulis magistratibus prae aliis competerent νω γ'

94쪽

52, 59 sq. Talia qui investiget, quique investigantem relatet, eorum utrumque leum et operam perdere putaverim nullo verisimilius Niebuhrius R. G. I p. 257 sq. annalium marimorum non descriμum exemplum, sed rationem expressam censuit a Livio X. 47. Ad quem locum addere quum plures possim, his tandem finem impositurus unum describam, qui nihil nisi prodigiorum memoriam

continet eorumque procurationem. Non sum nescius-sic enim

praelatur Livius XLUL 15 - ab eadem negligentia, qua nihil

mos portendere vulgo nunc credant, neque nunciari admodum nulla prodigia in publicum, neque in annales referri. Ceterum et mihi vetustas res scribenti nescio quo pacto antiquus sit nismus, et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri blice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales reseram D. Sequitur nuda narratio vel potius enumeratio prodigiorum, quae visa sunt a. U. 585. Anagnia duo prodigia eo anno sunt nunciata facem in coelo conspectam, et

bovem seminam locutam publice ali i). Mintumis quoque per eos dies coeli ardentis species adsulserat. Reale imbri lapidavit.

Cumis in arce Apollo triduum ac tres noctes lacrimavit. In urbe Romana duo Aeditui nunciarunt, alter, in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter, in aede Primigeniae Fortunae, quae in colle est, dia diversa prodigia palmam in area enatam, et sanguine interdiu pluisse. Duo non suscepta prodigia sunt alterum, quod in privato loco factum esset, palmam enatam impluvio suo . Marcius Figulus nunciabat alterum,

quod in loco peregrino, Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil

appellerati H NPhin des precedenti Four se any 0. Numquid potest excogitari ineptius At Livius eo loco memorat annales. Haec re est. 1 Parum recte haec procedere satis apertum atque in consesso est. Ortasse post Plocutam ιν Scidit pronomen eum. Ceterum verba attendentem neminem lacile praetereat, ex fonte ea manasse pervetusto. de Fabii et Ennii tempora refert illa is bos semina, Ne profecto recentius est

95쪽

eius ambureret ignis, dicebatur. Publicorum prodigiorum causa libri a Decemviris aditi, qui quadraginta maioribus hostiis quibus iis Consules sacrificarent, ediderunt uti supplicatio fieret,

cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victimis maioribus sacrificarent, populusque coronatus esset. Omnia, ut Decemviri praeierunt, factam. Haec qui legat, memor suisse Pontificis Maximi prodigia, ulminibus aliove quo visu missa, suscipere atque curaren Liv. I. 20. ), agnoscet sontem, ex quo non statim quidem, sed per rivulos in Livianos canales sunt deducta. Huc sere redeunt, quae de ratione annalium m imorum

certo assirmari aut probabiliter essici possunt. Ad ea iam exigenti testimonium Sempronii Asellionis et verba Servii per singulos diess, quae, Clerici sententia adscripta, in prioribus p. 29, 2 strictim tetigi,

num recto iudicio usus esse Clericus videtur u later eos, inquit Semproniusn, qui annales relinquere voluissent, et eos, qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit Annales libri laesummodo quod actum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt quam Graeci ἐφημερέω vocant. Nobis non modo satis esse video, quod actum esset, id pronuntiare, sed etiam quo consilio quaque ratione gesta essent demonstrare n. Mihi haec lectitanti non

contigit quidquam reperire, quod magis ad annales maximos quam ad alios quoslibet pertineret, frustraque in Servii loco quaesivi, quod posset ad actu diurna populi Romani, quae illis

successissent, referri, ut Clerici causa hoc quoque iterum moneam. Quid sibi velint haudquaquam ad vivum resecanda Serviana, assatim indicant hoc ipso loco. Sempronius quemque p. 2 attuli, Caesaris commentarios interpretatum τας

ἰδιας αναγραφας τευ ἐφημερεον εργων, Appianus de reb. Gall. XVIII. Qui proprie ea dicta autumet, mihi quidem non tam

καινοτομεῖν quam τριχοτομειν videtur. Alia rursus, neque ita aliena tamen, quin commode possit cum his conferri, ratio est

testimonii Taciti, quod legitur Ann. XUL 1 init.: Nerone secundum, L. Pisone Consulibus, pauca memoria digna evenere; nisi cui libeat, laudandis undamentis et trabibus, quis mole

96쪽

amphitheatri apud Campum Martium Caesar exstruxerat, volumina implere cum ex dignitate populi Romani repertum sit res illustres annalibus, talia diurnis Urbis Οιis mandares. Quibus universe et summatim horum monumentorum discrimen indicatur nihil aliud. Sed ut de Sempronio totaque hac re absolvam, quae plura ex primo illius libro Gellius tradit adscribam: a Nam neque alacriores ad rem publicam defendundam, neque segniores ad rem perperam faciundam anuales libri commovere quicquam possunt. Scribere autem bellum initum quo Consule, et quo consectum sit, et quis triumphans introierit, et eo libro quae in bello gesta sint iterare, non praedicare aut interea quid Senatus decreverit, aut quae lex rogatiove lata sit, neque quibus consiliis ea gesta sint id sabulas pueris est narrare, non historias scribere D. Concedo libenter credoque, magna ex parte haec etiam in azimis annalibus valuisse, eorumque fortasse iam tum coeptorum si confici rationem ita simul designari universe; at non concedo nec credo, in publicis annalibus non praedicatum esse, aut quid Senatus decreverit, aut quae lex rogatiovo lata sit n. Non suissent publici dicendi, qui harum rerum memoriam praetermisissent annales. Restat ut faciam, quod fieri in huiuscemodi quaestionibus solet, ut de fide etiam annalium maximorum iudicium dicam; quod certe non leve negotium nec facile est, si perexiguum attendas fragmentorum numerum aliorumque locorum, qui eo consilio adhiberi possunt. Sed hac in re tale iudicium id habet

prorsus singulare, ut de fide serendum sit publicorum annalium. quorum altera pars quum interiisset, ab amplissimis ac gravissimis viris ex publica auctoritate restituta est, altera eas res continebat, quas iidem viri eorumque scribae cs. p. 51 deinceps literis

1 Libro enim rerum geuarum sive historias Asellio, qui , sub . Scipione Africano Tribunus militum ad Numantiam fuit, Gess. II. 13), saltem non Videtur scripsisse ante a. U. 625, siquidem, eodem Gellio testea. 13, in iis narravit de P. Crasso Μuciano vita iam defuncto quem quando intersectum tradant, dictum est . 10.

97쪽

consignarunt ipso sere tempore, quo gestae factaeque suerunt. Quum igitur inane sit suaerere, an quae illi memoriae prodiderint, prodere vere potuerint, tum eo onmia redeunt, ut efficiamus, num illud neque ira nec studio ducti etiam voluisse videantur. Cuius rei contrarium untaxat ne leviter quidem arguunt quae supersunt librorum reliquiae, quorum ramentorum ea, quae Cicero exhibet de Numa Pompilio, ex Pythagorae schola non profecto, et de solis desectu, qui lactus Romae est a. U. 550, ne alia memorem, fidem Pontificum egregie commendant et tuentur

sortiter. Nec minus graves huius fidei argumentum mihi inesse in eo videtur, quod etiam in publicis annalibus antiquissima

rerum Romanarum memoria, quae Regum tempora spectabat et res ante Gallicum tumultum gestas, aut imperfecta sui et quasi mutilata, aut Obscura et dubia. Quid enim commentarios restauranti ontifici Maximo iacilius, tutiusque, si vera an salsa in eos referret non curasset, dummodo quae deessent expleret, quam summa licentia in his versari Non omnes ea tenuit religio, qui deinde annales condentes suo quisque modo proque Subsidiorum, quibus utebantur, et copia et auctoritate, quae in Pontificum commentariis desiderarentur, explicarunt, illustrarunt,

expleverunt. Utique non tanti negotii est alio nomine fidem Pontificum elevare perinde ac si in optimatium gratiam Odiove Plebis de industria plura perverterint, quantae difficultatis crimen imputatum argumentis probare. Illud egit, hoc omisit clericus.

a Qui viri nobiles, inquit, primis rei publicae temporibus epitaphia Iastosque scribebant. iidem annales Pont eum literis mandabant s. Hoc iam belle dictum p sed in primis ad reliqua

animum adverte. si Pontifices autem Maximi, quamquam scriberes historiam debuerant nullo partium studi, ducti ut ipsi

ex nullo pendebant, clamem quae essent m re suorum non

poterant non recordari. Annales quum nonnisi historia essent virtutum patriciarum, pro superba sua simplicitate multis locis tantum nomina Consulum et Dictatorum memoriae prodiderunt

Liv. IV. 50, 7. moc carpsit etiam homo Plebeius Sempronius, qui esse voluit se excellentiam inistoriae Gracchorum

98쪽

scriptor Cato autem, item de Plebe homo, qui non delectabatur sacerdotali dominatione quarundam samiliarum, neque universe Patriciorum ligarchia, qui bellorum duces non nomia navis, ad sine nominibus res notaviι, ne Cornelio Fabiosque

nominaret, non minus severus est annalium iudex, neque in

suis vult originibus legi, quod in abula apud Ponι eem mai-mum sis, quoιiens annona caran. Has aliasque ineptias - aptius enim, quo talia appellem, nomen mihi non suppetit - agit. Gericus p. 21 sq. augetque p. 114, ut in gratiam atque ad arbitrium nobiliorum exactos commentarios Pontificum iniciat, non attendens Patriciorum quo maior esset illis temporibus in rebus gerendis auctoritas, eo graviores etiam in gestis rebus esse partes debuisse illa autem fracta, has coeptas attenuari Antiquissimi autem Romanorum historio ex commentariis Pontificum mirum quantum profecerunt; ex illis rursus Livius, Dionysius, aliique, sed quid et quatenus aliunde in libros suos receperint aut suopte ingenio inventa ad historiam addiderint, prorsus ignoramus. Quo igitur iure nos, nullo veterum auctore, nullo teste, corruptae historiae insimulemus Pontifices, qui nec priscam historiam, quum potuissent, pro lubitu temereque expleverunt, neque a quo tempore album est propositum, si voluissent, deciperesacile populum potuerunt thyceterum de tota hac quaestione dicam, quod de alia monet Livius VII 6 6: cura non deesset, si qua ad verum via inquirentem erret nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem D. 1 Negarunt hoc Becherus aliique, concedit lottius, p. 367 sq. in

SEARCH

MENU NAVIGATION