De pubillorum et mulierum tutela in antiquo scandinaviorum jure: Dissertatio ...

발행: 1859년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

1쪽

de Pupillorum et Mulierum Tutela ti iiii illo sc qnclinaviorem dure

3쪽

DE '

QUAM

CONSENSII ET ALCTORITATE

ALMA LITTERAM AENIVERSITATE VI UNA

PALAM DEFENDET

UTRIUSQUE IURIS DUCTOR.

5쪽

D. p. p.

7쪽

Praefatio,

Germanorum gentes, quae septentrionales incolebant Europae regiones, quum ab aliis nationibus separatae majorum moreseolerent, multas antiquissimi juris institutiones integras et immutatas longius servasse, quam Germanorum populos, qui terras ad meridiem spectantes tenebant, quippe quibus multum alieni. et novi migrationibus congressibusque cum Romanis afferebatur, viri docti intellexerunt et ostenderunt ). Qua re in fontibus, qui nobis traditi sunt candinaviorum juris, non raro invenimus institutiones antiquas et integras, quas barbarorum, quae vocantur, leges produnt magnam partem mutatas et innovatas Atque de singuli juris institutionibus, quibus, si non eisdem, tamen certe simillimis utuntur candinavit et ceterae Germanorum gentes, Scaudinaviorum fontes multo ampliora, certiora, accuratiora proferunt, quam barbarorum leges, de multis juris partibus paucissima disserentes' . Quae quum ita sint, non dubium erit,

quin majorum juris historiae cognitio multum adjuvetur juris, quo usi sunt veteres candinavit, studio ) Qua re non in

8쪽

repreliensionem incurrat labor noster et opera, quem poSulmuS in Scandinaviorum tutela pupillorum et mulierum investiganda.Quum diversarum Germanicarum gentium fontes, quantum Xiguis viribus in re tam difficili possumus, investigantes et comparantes viros doctissimos imitari studeamus, hoc loco, quae soliveteres candinavit constituant de tutela videntur esse prodenda Quorum de fontium origine, natura et diversitatibus, quamquam viri eruditiores aecurate et copiose disseruerunt, tamen huic quoque libello pauca nobis praemittenda sunt. Pro diversis Scandinaviorum gentibus leges, quae nobis sunt traditae, aliae apud Norvegicos, aliae in Sueogotorum, aliae in Danicorum terra valuerunt. Hoc autem ordine observato leges ita conjunctas esse exprimitur, ut Norvegicis legibus jus antiquissimum, Sueogο- torum autem legibus et praecipue anicorum proferantur juris institutiones magis mutatae et innovatae Dissentiunt quidem haede re viri doctissimi, inter quo Jacobus Grimm sententiam protulit, ex Sueogotorum fontibus exhauriendum esse jus antiquitati proximum q). Cujus viri rerum veherum Germanorum peritissimi iudicium eo ortum esse recte procul dubio iida putat 3 quod illo tempore gravissimum et uberrimum juris Norvegio corpu' nondum nobis traditum erat integrum. Sed quum illarum rerum cognitio praecipue ipsius Grimmii scientia sit aucta, certum hodie et persuasum habetur, jus Norvegicum quoad antiquitatem ceteris Suandinaviorum juribus esse anteponendum. Num autem Sueogotorum jus a Danicorum Norvegiae legibus propinquitate magis conjunctum sit, si in quaestionem vocatur, nostro judicio. priusquam in his rebus plura susceperimus, diffidimus. Qua re, ut virorum doctissimorum 'Lauctoritas nobis sit praesidio, petimus, quummanici juris fontes, quod ad tutelae institutiones peditinet jus continere arbitremur omnino maxime ab antiquitate remotum. Vetustissimum jus, quale traditum sit, si intuemur,

uberrimi Norvegio et praecipue Istandici juris fontes exhibendi

sunt veteres celeberrimorum virorum historiae, quorum Saga r

9쪽

quisque appellatur '3. Quas legentes animo clare et disti te

concipimus, quomodo veteres Germani omnino vitam degerint, quomodo convenerint ad res publicas agendas, quomodo in domo et in re publica egerint. Ad familiam si praecipue animum intenderimus cognoscilicet, qua conditione inter se usi sint conjuges, qua ratione liberi inter se et eum parentibus vixerint, quales filiis et filiabus matrimonium contrahentibus ortae sint singularum familiarum conjunctiones, quale fuerit omnium propinquorum vinculum'). Illarum historiarum, quarum plurimae in lucem

sunt emissae, nonnullae hoc loco numerandae videntur, et quidem eae, quae ad tutelam tractandam pervestigavimus. Uberrima

omnium primum obtineat locum Nials-Saga, historia Niali et filiorum, sumtibus Petri riderici Suhmi et legati Ama-Magnae-ant,avnia MDCCCIX quam excipiat Saga a Gunnlaugi Ormatungu k hali Rata sive Gunnlaugi Vermilingvis et Radiis poetae vita IIalaiae MDCCLXXV et deinceps sequantur ,Viga-Glum Saga sive vita Viga-Glumi ex manuscriptis legati Magnaeani Bavnia MDCCLXXXVID; ervararsaga okjei-drehskong hoc est historiaruervorae et Regisleidrehi, quam ex manuscriptis Arnae-Magnaean ilhistravit Stephanus Blomonis Isi. 3; Κormahs-Saga sive ormahi egmundi filii vita Bacniae MDCCLXXXII 3 -Κrteatni-Saga sive historiareligionis christianae in Iulandia introductae, nec non pati a Isteis Bishupi sive narratio de Isiei episcopo ex manuscriptis legati Magnae-antialaia MDCCLXXIII. - Sicut illarum historiarum plurimas, ita antiquissimum jus copiosissime legibus traditum, non in

Norvegia invenimus, sed apud eos, qui, ut novas res fugerent, patriam reliquerunt, et insulam, quae vocatur Istandia, oluerunt.

Quorum quidam Ulssiothus nomine, anno DCCCCXXV Norve-giam petivisse dieitur, ut majorum jus novae patriae afferret. Leges ita receptas ore prolatas memoriae commendarunt, Sed duobus paene saeculis post litteris mandaverunt. Quod juris corpus IIassith-Skra' nominatum postea multo modo mutatum et auctum nobis traditum est, inclusum codice, qui vocatur Gra-ga i. e. anser cinereus. Moc autem nomine non ab initio sed

10쪽

posteriori tempore Istandi eum appellabant, tamquam antiquis

simum, quia anseres cinereos ad summam aetatem pervenire

putabant '). A quo distinguendus est codex juris flandiei recentioris a Norvegicis regibus Istandis, quos anno MCCLXI

sibi subjecerunt, dati, qui propter acerrimas, qua Continet, Poenas sedarnsida i. e. latus ferreum vocatur. In Norvegia reges, qui nominantur,ahon Ola et Magnus inde a decimo saeculo leges edidisse narrantur, quae deinceps multo modo mutabantur et augebantur usque ad regem Magnum, legum reformatorem, qui reformatas et multo modo innovatas leges eonstituit. Omnibus, quae inveniuntur majorum legibus a viris doctis collectis hodie utimur ita distributis, ut prima parte contineantur omneS leges ante regem Magnum, legum reformatorem, editae, altera

regis ipsius Magni leges, tertia omnes, quae post illius regis mortem usque ad annum CCCLXXXVII in lucem sunt emissae q). Sueogotorum juris leges pro duabus populi gentibus sin-

' Grag. i. e. Oragils, codex Juris Istandorum antiquissimus, hi fornaadgbis,ssiendlaga sem nediis Origas Halaiae 182s, cujus singulae parte hae: 1 Logsogomann patre i. o. de nomophylace caput.2LLdgretto parer i. e. de dicasterio caput.3 Pin kapasitit i. e. de judiciis ordinandis caput.d Areas,arer i. e. de hereditatibus caput.5 Omago-balkr i. e. de alendis liber.6 Fest pattr. i. e. de foedere conjugali caput.T Κaup balhr i. e. de commerciis liber.8 Vigstopi i. e. quae traha caedis dicitur et jus criminale continet. s Landabrigya-batur i. e. de funias reluendis et rebus rusticis liber. Io Um scipa mep sed, ita de re nautica. Accuratiore praebet chlege in commentatione historica et critica de eodicis Gra-gils fontibus, origine, nomine, indole et satis codici ipsi praemissa. Nomes gamle ovo indit 138 udgivno odieyser o Munc Christiania 18 6 - 18ds Norvegicorum leges antiquae usque ad annum MCCCLXXXVII edd. Κeyser et Munch quarum prima pars continet:1 Demaeldresulathings-Lov c. c. Is . 1--32o Aeld Ol. L. 1 - 32ol.

Earundem legum altera parte continentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION