De pubillorum et mulierum tutela in antiquo scandinaviorum jure: Dissertatio ...

발행: 1859년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

31쪽

assicere neque bonorum curatori neque aliis propinquis licitum fuisse ex legibus jam cognoscitur, quas de pupillis puniendis

supra adtulimus, atque etiam patris in liberos summa potestas, quippe qui infantes ad necem suo jure expolluisse narratur, nostris candinaviorum juris fontibus nequaquam sancitur. Omnino hac quoque in tutela, quae ad salutem personae pupilli integram servandam Pertinet, perspici licet, antiquissimo tempore ProPinquos maxime suo ipsorum arbitrio pupillo pro-Spexisse, Postea legibus Ooercentibus magis et interveniente rei publicae potestate id effectum esse, ut non pupillus injuria afficeretur 'di.

. Pupillorum tutelam quum voluntatis et virium imbecillitate ortam et nisam esse cognoverimus, consequitur, pupillo adolescente finem esse quendam minoris aetatis, a quo Pupillus aSSequatur plenam agendi facultatem. Quo in termino constituendo nihil valet discrimen, quod cernitur in diversarum gentium legibus, quum standi sedecim annos natum ab omni tutela liberent' si), ceteri candinaviorum populi quindecimum annum constituant finem minoris aetatis' i. Attamen usque ad hanc majorem aetatem antiquissimo jure pupillus nequaquam omni agendi auultate erat privatus. Nam secundum Graga juvenis

duodecim annos natus nonnulla quaedam negotia suo arbitrio contrahere potest, eademque aetas terminus constituitur, quo ob

delicta quaedam pupillus puniatur' 'i, et Norvegicae leges illum,

32쪽

quum nondum majorem aetatem attigerit, Poena legitima afficiendum esse jubent' 'j. Quam rem ita se habere non mirabimur, i in memoriam revocamus, in iisdem fontibus singula tutelae munera esse separata et alia ab aliis propinquis gesta. Nam si defieiente generali tutelae institutione pupillo in diversia causis pro singulari earum natura diverso modo prospicitur, non alienum videtur esse, etiam in singulis negotiis pro eo quod ea sunt majoris aut minoris momenti, arbitrium et agendi facult tem pupilli diversam esse constitutam, ita ut in aliis rebus gerendis maior aetas poscatur quam in aliis. Quibus rebus, sicut cognovimus, mutatis, in recentiori jure unum solum aetatis terminum invenimus constitutum, quo pupillaris aetas finitur eoque id efficitur, ut adultus omnibus uis juribus an ipsius arbitrio utatur omnique agendi facultate gaudeat, quam ob rem quae sint majoris aetatis singulae consequentiae prodi neque possunt neque debent. Omnia quae pupillo orta sunt jurae inter pubertatem, quaeque allata sunt bona a tutore ei integra sunt tradenda, postquam majorem aetatem assequutus est, Rique, quum dativa tutela candinaviis veteribus plane sit ignota, ab eo poscuntur, cui prospiciendi munus consanguinitate deferebatur.

u. De mulierum tutela ).

Ex rei publicae apud veteres candinavios constitutione familiarumque natura, quibus pupillorum tutelam cognoscendam et explicandam esse cognovimus, mulieres tuendi necessitas

quoque et rationes deduci et intelligi possunt. Nam quum apud illos familia nonnisi ipsius viribus integritatem et salutem

sibi servare possit atque propinquorum alter alterius auxilium

lige haar hos Shandinavem reriristendommes Indsdrelse. - tDo mulierum comilitione apud veteres eandinaviost iobh. ivss. Qui haud mulium prodest ad res cognoscendas, quum neque diversos suris fontes neque singulas instituti me nequo historiarum narratione et Iegum prae pia satis diuoreverit.

33쪽

magnopere habeat necessarium, facile intelliges, multo magis feminas praesidio egere. Atque sanguine juncti, quippe qui singulorum res gerentes communem simul curant salutem, mulieribus

prospiciendo id agunt, ut non familia aut mulier ipsa damnum eapiat. Qua re, sicut pupillorum, ita mulierum quoque tutela omnino id petitur, ut in iis quibus necesse est causis praesidium afferatur, sed quum pupilli propter minorem aetatem omni facultate agendi prorsus sint privati, mulieres autem in aliis rebus alio utantur arbitrio et in diversis causis diverso iis opus sit praesidio, valde inter se discrepant tutelae harum et illorum. Qua

in mulierum tutela traetanda quum omnem tutelam, qualis sit et quomodo geratur, e propinquorum conjunctione pendere cognoverimus, alia statuenda est tutela virginum, quae in patris aut propinqui alicujus domo vivunt, alia earum mulierum, Une matrimonio contracto in aliam familiam sunt transgressae, alia denique earum, quae marito mortuo in viduae conditionem singularem venerunt. Quae singulae tutelae propter singularem virginum uxorum viduarum conditionem inter se ita diversae apparent, ut separatas eas tractari oporteat.

A. De virginum infesta Virginum tutelam recte nos habere a pupillorum diversam, non ex aetatis sed sexus imbecillitate ortam, antiquissimum jus eo probat, quod puellis quoque constituit pupillaris aetatis

finem, quem Postquam assequutae sunt certa quadam agendi facultate utuntur. Ex imbecillitate sexus autem ne damnum aut

injuria fiat virgini ipsi vel familiae, tutela quadam feminae

adultae opus est, quam quum gerant propinqui, et virginis et ipsorum saluti prospiciunt. Qua re pro causarum et negotiorum natura et gravitate virgo modo ab agendo plane est remota, modo propinquorum auxilium habet necessarium, modo suo ipsius utitur arbitrio. aec tutela qualis sit in singulis causis et rebus, quum ex earum singularibus rationibus cognosci et explicari debeat, de gerendi modo generalia eadem apparent, quae ex rei publicae constitutione fanailiarumque natura de omni tutela, quomodo geratur, cognovimus. Nam Sicut pro pupillo, ita pro virgine quoque antiquissimo temstore secundum

Singularem rerum et causarum naturam propinquorum modo eomplures conjuncti agunt, modo res gerit unus eorum solus et

quidem modo herea proximus modo qui vult aut adest aut quem

34쪽

virgo sua voluntate elegit alii propinqui funguntur aliis- prospiciendi muneribus, inulta his in rebus sua sponte faciunt et suo arbitrio constituunt. At posteriori tempore infirmata familiae vi et gravitate atque adulta rei publicae potestate non minus in virginum quam in pupillorum tutela effectum est, ut, sicut omnes consanguinitatis obligationes et jura multo modo sunt deminuta aut sublata, ita in tutela quoque gerenda propinquorum conjunetio multo minus valeat. Nam sicut pupillorum tutelam posteriori tempore mutatam esse cognovimus, ita virginum quoque tutela in recentioris juris fontibus apparet mutata. Propinqui enim complures neque conjuncti neque separati simul curantes agunt, atque omnino postea virginibus prospicitur non tam consanguinitatis vi et propinquorum arctissima conjunctione quam potius legibus, quippe quae accuratissima de tutela gerenda definiunt et uni cuidam propinquorum idoneo, ut omnem virginis salutem servet et de integra ea servanda rationes reddat, omnes tutelae obligationes et jura tribuunt. Atque hac rerum commutatione una cum tutelam gerendi modo tutelam ipsam et virginis

conditionem mutatam esse non mirabimur. Nam ei, quod familiae vis et gravitas posteriori tempore est deminuta, consentaneum videtur esse, in virginem quoque illam minus valere quam

initio, et ob eam causam feminam in quibusdam causis majori agendi facultate uti, et in iis quidem, in quibus, ne familia ex virginis imbecillitate damnum caperet, feminae olim arbitrium negabatur. Ad virginem ipsam autem tuendam et defendendam quum posteriori tempore necesse sit ab uno propinquorum quodam idoneo poscere, ut omnem feminae salutem integram servet, potestas tutori necessario est concedenda, qua regere possit ea, de quibus bene regendis et servandis rationes reddere debet. Atque pro eo quod tutor, ut tutelae muneribus fungatur, potestate majori aut minori utitur, feminam sua ipsius potestate et suo arbitrio magis aut minus in singulis causis et rebus privatam esse apparet Iisdem igitur causis, quibus pupillorum tutelam apud alias gentes aliam esse intelleximus, virginum quoque tutelam atque illarum in jure conditionem posteriori tempore aliam factam esse putamus, id quod certius et accuratius cognoscemus singulas virginum tutelae partes tractantes. I. De bonorum cura Pro eo quod diximus antiquisuimo jure virgines, postquam majorem assequuta sint aetatem, agendi

35쪽

sacultate quadam uti, apud eas gentes, a quibus antiquissimi juris institutiones nobis sunt traditae, virgines adultae ipsarum arbitrio bona sua curant , qua in re veteres Ialandio eo habent sexus imbecillitatis rationem, quod virginibus non ante vigesimum aetatis annum aliorum hominum bona administranda concedunt' . Consumendi et abalienandi licentia quamquam ei tribuitur, tamen ne familia aut femina ipsa ex venditione detrimentum capiat eo curant leges, quod totum fundum aut ne partem quidem fundi abalienari vetant', Sed quamquam virgo bona sua curat, tamen in iis servandis auxilium ei opus est, quum ipsa opes suas in judicio neque petere neque defendere possit 3. Atque propinqui, sicut omnino sibi invicem adsunt praesidio, ita quoque, ne propinquae facultatibus injuria et damnum afferatur, provident, et quum auxilium sibi invicem praebendi communem habeant obligationem, arctissima eorum conjunctione ipsa efficitur, ut his in causis feminae non sint derelictae. Qua re nequaquam lege propinquorum quidam ad agendum designatur, sed virgo ipsa, ut quam optime in judicio sibi prospiciatur, eo curat, quod illorum aptissimo causas agendas defert'). Vetutissimae heroum historiae multis narrationibus tradunt 'i, propinquos a propinquarum bonis injurias dili

36쪽

gentissime repulisse et pro iis tamquam pro suis in judicio

egisse atque ex eo, quod lege feminis causas suas propinquorum cui velint demandare permittunt, cognosei licet, omnino illorum quemque eis talibus in angustiis auxilio adesse. Quas juris antiquissimi institutiones jus recentius proferre multo alias et mutatas facile intelliges. Nam quum, sicut onmes consanguinitatis obligationes et jura, ita praecipue praesidium, quod ProPin- qui sibi invicem olim praebebant, postea multo modo deminutum aut sublatum esse constet j. consequi videtur, feminas quoque posteriori tempore ad bona servanda et defendenda in familia

non satis praesidium, inter propinquos rarius curatorem ad agendum in iudiei paratum invenisse. Atque quum hac rerum Commutatione id esseetum esse cognoverimus, ut posteriori tempore legibus maxime cruraretur, ne sanguine junetorum alter alterum

derelinqueret, virginibus quoque adultis tutorem quendam, qui ad agendum coram judice lege obligatus esset, constituere necesse erat '). Quem tutorem quum leges sicut pupillis ita et mulieribus magis magisque diligenter prospicientes omnem virginis salutem incolumem servare velint, ut a bonis quoque illiu omne damnum repellat et de integris iis servandis rationes reddat, a curatore poscunt. Quo munere ipso continetur tutoris in bona potestas, qua virgo ipsius in bona curanda libero arbitrio privatur. Proximus igitur heres virilis sexus, atque inter comPlures aptissimus, qui in omnibus quibus necesse est rebus virgini, donec est innupta, prospicit, bona quoque ejus curat, quorum de administratione eaedem valent rationes, quas pupillorum bonorum curam tractantes latius supra exposuimus 3. Sed bonorum coram judice cura apud omnes candinaviorum gentes virgini necessaria ab eo valde discrepat, qua pupillis hac in re opus est. Nequaquam enim femina adulta omni coram judice agendi facul-

37쪽

tate Si Privata, quippe quae, quominus testimonium et juret probet, non prohibetur q). Ea autem, quae in judicio sunt

agenda aut a tutore aut a virgine, quum pro cujusCumque ectusne natura et rationibus diversa constituantur, tutelam ipsam quam tractamus non attingunt. Sicut tutor, quae mulieri debentur, in

illius commodum poscit, ita petitionibus in virginis bona, quas repellere nequit, satisfacere debet, sed non nisi e facultatibus seminae ipsius, quae, si solvendo non est creditori addicitur 33, qua

in exsecutione inter virum et uxorem nullum cernitur discrimen

Id autem hoc quoque in tuendi munere perspici licet, rei publieae potestatem magis magisque supplere familiae praesidium paulatim deminutum J3.2. Quum ex familiarum natura bonorum virginis curam, qualis fuerit antiquissimo tempore, cognoverimus, ex eadem intelligendum videtur, qua tutela mulier ab injuriis et laesionibus defendatur. Sicut enim ex propinquis ille, cui virgo causas detulit, pro bonis agit, ita omnes ad poenas pro propinqua laesa poscenda sunt parati Certus quisquam igitur eorum neque ad agendum lege obligatus apparet, neque suo jure causas sibi deferendas poscit, sed virgo, postquam simul cum majori aetate arbitrium quoddam est assequuta, sua voluntate aptissimum hac in re curatorem eligit 33. Atque defensionem, quum quaerat mulier in familia, semper ei praeberi, ex eo maxime cernitur, quod Propinqui illas res agendas tamquam suas habent, ita ut si laesa ultione omissa cum inimico transigere vult proximi heredes suo jure poenas poscant '). Recentiori autem jure si vidimus eum SemPer Propinquorum, qui omnibus in rebus virgini prospiciat,

Suo jure suoque nomine, ut laesiones illius vindicentur, curare, CauSas meminerimus necesse est, quibus omnia tuendi munera et ' Aold. I. L. 28 I, 123 Aeld. r. L. 28 I, 215 Og L. Raedit. B. XII II, 1 Toj; m. L. Gipn. b. XII V, 51 . ' --. est. I, 25 o. I, 33sj-E legit edimeb Idmouidar honose; Aeld. m. L. TI I, 36j

38쪽

pupillorum et mulierum idoneo cuidam propinquorum sint concessa sit. Ipsum coram judice agendi modum Pro diverat rerum et causarum rationihus diversum tractari hoc loco alienum est. Sed quum virgini injuria afferatur, propinquus autem Agni, quae rendum est, cui Poena debeatur, quis eorum compositionem si solvitur aecipiat. Atque non est, cur putemus, hac de re apud alias gentes alia esse constituta. Nam antiquissimo jure, quum ob laesionem causam agendam demandet femina adulta, suum jus laesione ortum Petit, compositio igitur, si lege aut transactione constituitur, ipsi est tribuenda Causae, quibus pupillis multam negari vidimus, quum de feminis non valeant, quippe quae, PHSi quam majorem aetatem sunt assequutavi, nequaquam omni agetaei facultate carent, virgini ipsi ob laesiones compositionem deberi leges produnt '3. Cui non repugnat, quod haec multa, ut tutori solvatur, Praeeipitur, qui eam quidem aecipit, sed virgini tradit Leges autem, quum modo feminae modo tutori multam concedant, non inter se pugnant, quia utriusque sexus pupilli usque ad certam quandam aetatem compositionis non habent petitionem ' . Atque posterioris temporis jure quo magis compoSi

tioni inest damni restitutio, eo minus multa, quam etiam pupillo tribui cognovimus, feminae negari potest '). Sed praeter virginem num tutor ob mulieris laesiones compositionem quandam poscere possit, si quaerimus, respondent fontes, nonnisi apud Sueogotos divisionem fieri compositionis inter virginem et tutorem 'i, id quod certa quadam causa ortum apud hanc solam

39쪽

gentem valere infra intelligemus ''j. Est autem virginis violatio, qua familia magis laedi videtur quam femina ipsa Stuprum enim si perficitur, virgo omnino particeps habetur criminis, propinquis autem Pro familiae gravitate dedecori eat hoc virginis flagitium 333, qua re fontes familiae violationemv hoc crimen vocant F). Pro diversisIgitur singuli juris fontibus propinquorum umis au complures conjuncti poenas poscunt 333. Atque ii, quibus et stupratorem et stupratam gravissimis poenis afficere licet, et compositionem, quae transactione aut lege constituitur, suam habent*3 3. Vis autem si infertur virgini resistenti, ex

ipsius laesione ipsius oritur petitio, virginis nomine agitur eique eompositio praebetur s). Occisae ultionem a muliebri tutela abhorrentem si omittimus, aliis quoque criminibus in virginem commissis tutor injuria affici potest, ita si quis illam custodiae et auctoritati, qua utitur tutor, aufert. Quibus scilicet ex delictis tutori oriuntur petitiones, id quod nequaquam repugnat eum sententia omnibus juris fontibus probata, propter ipsius laesionem feminam ipsam habere compositionis petitionem. Demonstrare autem quantum mulieris natura valeat in poenae quantitate et qualitate definienda, atque ostendere, feminae laesionem modo eadem modo majori modo minori poena puniri quam viri, non ad tutelam tractandam pertinet, sed adjus criminale 'q). Quum cognoverimus, a quibus et quomodo virgini adultae aliis in rebus

Wildaa. c. p. 838 sqq. 'LWildad. o. p. 6 8 sqq.

40쪽

praesidium praebitum sit, simul persuasum habemus, illam si criminis erat accusata, antiquissimo tempore inter propinquos facile invenisse aptissimum curatorem, cui defensionem ipsius demandaret' i, recentiori autem jure tutorem sicut omnibus aliis ita hoc quoque tuendi munere fungi*'j. Quisquis autem rem illam gerit, non suam ae mulieris causam agit, neque ipse sed femina ipsa afficitur poena, alia quidem apud alias gentes pro diverso illarum puniendi modo. Atque antiquissimum jus, quod pupillorum voluntatem in criminibus nullam esse statuit, imbecillitatem sexus mulieres e dolo nequaquam eximere vult, atque ob eam causam in flandia et Norvegia inter virum et feminam quomodo puniantur, nullum est discrimen. Quarum gentium leges mulieres tum pacis exclusione quum levissimis poenis puniri jubent '). Femina, si compositione laesum placare nequit, inimicitiam et ultionem pati debet' '), neque unquam mentio fit obligationis tutoris, ut pro muliere, quae solvendo non sit, ipsa solvat. Apud ceteras candinaviorum natione eo quod mulierum facultas agendi et arbitrium paulatim deminuebatur, id effectum esse videtur, ut in jure criminali quoque earum conditio pupillorum similior facta sit. Qua de re autem,

quominus certiora et accuratiora cognoscamus, eo Prohibemur,

quod feminas pace privari iisdemque quibus viros affici poenis Sueogotorum leges aliae jubent aliae vetant' ). Quod praeterea in hujus gentis legibus invenitur, tutorem pro virgine opibus egenti compositionem solvere debere, eo explicari potest, quod

'LWildaa. o. p. 3do sqq.

SEARCH

MENU NAVIGATION