장음표시 사용
21쪽
quam ob rem simulatque facultates suseeperit, curator, si quae sint debita, ut coram propinquis solvat, et quaecumque pupillo debeantur ut solvanda curet, leges ruescribunt si). Rea ita aestimatae et definitae ne deminuantur, omnis est vetita abalienatio, qua pupillus damnum capiat Attamen nequaquam eo prohibitus est tutor, quominus bonorum aliquid vendat Nam, quum bonis Prospiciat, id tantum agere debet, ut quanta curanda susceperit, tanta reddat, eadem, ut restituat, minime poscitur. Nam pupillus adultus primum a curatore petit, ut reddat bona, tum demum, quum ab eo non restituuntur, ea capit, ubi invenit, postquam testibus adhibitis probavit, illas res bonis suis esse
exemtas atque curatorem ad satisfaciendum non esse solvendo T). Qua re si praebetur illi satisfactio, res ab eo qui tenet vindicare non potest. Quamquam igitur curatori abalienationem, quae, ut rebus mobilibus bene prospiciatur, necessaria videtur esse, perficere liuet, tamen pupilli bonis detrimentum parare nequit. Quae res mobiles vendendi facultas in flandia et Norvegia curatori legibus conceditur, eademque apud Sueogo-tos et Danicos communione ontinetur, qua utuntur pupillus et curator si omnium igitur gentium leges consentiunt res mobi-
et sinistre suspicationis omnem materiam removendam vel ad communionem redigenda sunt omnia sapienter consilio propinquorum ut habeantur pro indiviso que-
22쪽
les in administratione vendi licere 'i Sed quamquam quod vidimus id maxime agitur, ut non diminuantur bona, tamen pupilli
ipsius salutis cura fieri potest, ut eorum aliquid consumatur. Nam quum urator suis ipsius opibus pupillum alere nullo modo cogi possit, si bonorum fructus, ut sustentetur pupillus non suo ficiunt, ut facultatum aliquid consumatur, necesse est. Atque primum rerum mobilium quanta pars sit consumenda, aut Propinqui aut leges constituunt 'j. Sed etiam ejusmodi rebo deficientibus Gragas curatori suo arbitrio fundum abalienare concedit 3 3, apud Norvegicos propinqui ha de re consulunt '' atque recentiori jure judice adjuvante hac de abalienandi necessitate decernitur' 'i. Quo facto omnia, quae ab administratore contrahuntur, in pupillum adultum non minus quam in alios valent. Praeter ea, quae Protulimus, quod de administratione, quomodo geratur, leges singularia non constituunt, non mirabimur, quum rognoverimus id tantum Posci a curatore, ut quanta coeperit bona tanta restituat, atque Propinquos curatori, quandocumque
cumque tutoris et impuberis bona fuerint in rebus mobilibus constituta, ut in illis et lucrum et damnum quodcumque contingit non unius proprium sed Pro rata partis cujusque commune sit utriusque vel tutor impuberia bona tali conditione recipiat estimata, ut in restitutione bonorum nihil diminuere de quantitate valeat estimationis.
23쪽
necesse est, consulere eumque semper observare' 't. In eo quidem consentiunt omnium gentium leges, quod hortantur curatorem, ut summa diligentia bona servet neque unum iis paret periculum atque constituunt, illum gravi poena esse afficiendum et omne domnum sareire debere, qui bona custodiae suae auferri sinat 'β3. Levem culpam curatorem praestare eo jam concludi potest, quod fontes de bonis restituendis sine ulla exceptione id semper produnt Reddat tantum, quantum accepit 8'3. Certiora autem et aceuratiora quae deficiunt de eulpa et casu praecepta, eo suppleri videntur, quod si curator rationes reddit pro rerum causarum hominum diversitate sine dubio ex boni viri arbitrio propinqui dijudicant, utrum curatoris culpa an casu damnum bonis acciderit. Muneribus, quae eadem omnia candinaviorum jura bonorum curatori imponunt, ut fungatur, in judicio quoque pro pupilli bonis agendi facultas ei concedatur necesse est. Qua facultate quum tota apud omnes Scandinaviae gentes pupillus sit privatus,
omnes coram judice causas, quae ad bona servanda pertinent,
curator gerit, petit, probat jurat atque his in actionibus pro singulis causis diversis diverso modo eum adjuvant alii propinqui' , Singulae res quomodo in judicio agantur, penitus intueria tutela quam tractamus valde abhorret Quibus in causis gerendis si curatorem aliquid peccasse probatur, quin omne damnum
24쪽
pupillo adulto sarcire debeat haud dubium est, quamquam leges
hac de re pauca tantum constituunt 333. In omni cura gerenda propinquorum arcta conjunctione, quorum quisque subsidiario causam gerendi jure utitur, pupillo in curatorem ipsum praebetur praesidium. Nam propinqui prospicientes, ne detrimentum capiat pupillus, observant curatorem, atque eo quod probant, illum res pupilli male gerere, efficiunt, ut bona ei auferantur aliique tradantur' 'i. Qua re non mirum est, quod fontes certas
causas, quibus curator removeatur, non produnt. Id autem
omnino his quoque in rebus apparet, rei publicae vim magis magisque familiae praesidium supplevisse eamque posteriori tempore pupillo auxilium, quo egebat, praebuisse' 't. 2. Tutela quum antiquissimo tempore a tota familia geratur
tuendique munera sicut aliae consanguinitatis obligationes et jura pro diversa eorum natura diversis tribuantur propinquis, bonorum cura tractata, quaerendum esse apparet, a quibus et quomodo pupillo ea tutela, quae praeter bonorum curam ei est necessaria, praebeatur. Atque in promptu sunt argumenta, quibus probantur ea, quae de separatis tutelae partibus protulimus. Diti enim pupilli ob crimina in eum commissa sejuncta susciPitur a bonorum cura, aliis propinquis aliisque rationibus concessa. Quas res quum accuratius intueri studeamus, ab aliis
criminibus distingui oportet interfectionem pupilli. Interfecti enim ultionem sive adulti sive pupilli familia suscipit, neque quidquam ei inest pupillaris quam tractamus tutelae proprium ' . Eadem autem familia, sicut necati ulciscendi partes suscipit, qui ipse quominus agat morte est prohibitus, ita etiam pupillum, quippe quem propter pupillarem aetatem deficit facultas agendi, laesum vindicat. Iisdem, qui ob propinqui caedem agunt, ut causa de pupillorum aggressione vel laesione agenda deferatur, leges praescribunt' et quum propinquitatis gradu hoc quoque
25쪽
munus constedatur, idem quem jam supra cognovimus propinquorum ordo tenetur seminis exclusis, quum ipsae in judicio agere nequeant'). Pro uxore autem, ut causa agenda consanguinitate ei defertur, ut maritus agat permittitur '). Sed eorum, qui eodem gradu pupillo sunt conjuncti, aliis cura bonorum aliis laesionis ultio conceditur. Nam bona administranda pupilli ipsius commodi causa propinquorum alter alteri eo auferre potest, quod meliores offert conditiones, in hac autem re gerenda, ut pax sit legesque valeant in civitate, is praefertur, qui, quum alii transigere causam velint, gravissimas poenas poscere mavult' . Neque in bonorum cura suscipienda valent leges, quae praecipiunt, ut in his pupilli causis agendis inter fratres maior aetas tribuat priorem locum, inter eos, qui remotiore gradu in propinqui, voluntaria ipsorum transactio aut sors decernat' . Cui respondet, quod nominibus quoque discernuntur tutores secundum diversa tuendi munera, quum bonorum curatorem Istandi appellant si aruar pvei globi abr Norvegici fia rhaildg-madr,v eum autem, qui pupillo crimine laeso prosliicit habilivvoeant ri Reeentiori autem et Sueogotorum quidem atque Danicorum jure quod bonorum curator crimina quoque in pupillumeommissa Persequitur, cur factum sit, si quaerimus, causas meminerimus necesse est, quibus singula tutelae munera conjuncta feminasque ab eo exclusas putavimus. Quibus rebus consentaneum videtur esse, quod recentiori jure nonnisi virilis sexus heres proximus et bonis prospicit et ob laesiones pupillo allatas poenas poscit'j Atque quae de bonorum curatoribus curandi-
26쪽
que modo diversa sunt apud singulas gentes, quum ex familiarum et rei publicae constitutione, qualis initio fuerit, qualisque postea facta sit, explicare studuerimus, ea quae de criminibus in pupillum commissis puniendis singularum gentium leges et quidem aliae alia sanciunt, ex singularibus apud populum singularem duris criminalis rationibus diversoque puniendi modo deducenda et explicanda esse videntur. In Isiandia et Norvegia quum pacis exclusio etiam leviora sequatur delicta, ei, qui laesus est, semper
fere licet occisione inimici se ulcisci'). In pupillum igitor si
crimine laesio fit, propinqui decernere possunt, utrum morte eriminos laesum ulcisci, an cum illo transigere malint. Atque etiamsi transactione fit reconciliatio, compositione, quae Solvitur, non tam, ut damnum quoddam restituatur, quam potius ut reus se injuriam fecisse confiteatur laesumque honoret, petitur 3 3. Quae, quum talis sit notio poenae et indoles, rapillo, quippe qui neque criminis vim et notionem intelligere neque injuria se affectum habere potest 'i, praeberi nequit. Qua re propinqui, quum causas de pupilli laesione agant, crimine seipso injuria affectos habere suumque ipsorum ulciscendi jus prosequi videntur. Cui respondet, quod iidem, qui de compositione solvenda decernunt eamque constituunt, accipiunt quoque eam et suo jure habent 33. Is vero, qui ad pupillum honis egentem alendum est obligatus, si eum non sustentat posteaque causam propter illius laesionem agit, ut compositionem, quam adipiscitur, ei qui pupillum sustentavit, tamquam alimentorum compensationem tradat cogi potest ' . Qua lege id solum sancitur, alendi obligationem quantum fieri possit esse explendam,
neque vero praecipitur compositionem in pupilli commodum esse consumendam, nam ab eo, qui pupillum Alere non debebat, multam reposcere non lieet ') Quarum rerum apud Veteras Scan-
27쪽
dinaviae gentes mutationes ut intelligamus, necesse est meminerimus pacis privationem magis magisque fuisse coercitam atque paulatim plura crimina denique omnia fere compositione tantum esse expiata A J. Qua in compositione damni sarciendi petitio initio repressa in dies magis valuit, ita ut recentiori jure in multa praevaleat q). Atque damni restitutionem, quae inest incompositione quum damnum in pupilli bona non minus incidat quam in adulti, quominus petat pupillus, causis non prohibetur, quibus eum ab ultione exclusum esse vidimus Quum Nome*eorum leges paulatim plura crimina compositione expiari neque pacis exclusionem fieri jubeant, hac in compositione damni restitutio magis inest Atque quum multae dimidiam partem pupillo ui laeditur tribuant' '), hanc eam compositionis partem habere possis, quae pertineat ad damnum resarciendum. Quod nos recte putare, perspici posse videtur ex Sueogotorum legibus. Ηae enim tribuunt pupillo eam compositionem, quae ob crimen casu commissum solvitur atque ei, qui casu laeditur, nil nisi ut damnum sarciatur poscere licet I). Atque quum apud Danicos poena laeso solvenda id solum fere agatur, ut detrimentum sarciatur, nihil est cur pupillo multa negetur' '). Sed quamquam multa pupilli est, dubitari potest, num praeter illum tutor ca sam gerens sibi ipsi aliquid petere possit. Atque certe nonnullis in pupillum eriminibus et tutoris jura violantur, veluti si quis illum custodiae, quam tenet tutor, aufert, sed quae ex tali delicto oritur petitio, e tutoris ipsius, non e pupilli emanat laesione.
casualiter cuiquam vulnus inflixerit non idcirco minus integram vulneratus reobpiet emendationem, cujus dolorem linire non novit casus potius quam propositum infligendi nec ipsius multum interest, ex eas potius quam ex proposito Iesum
28쪽
Neque vero dividi inter utrumque compositionem, ex eo intelligitur, quod pupillo ipsi soli multa tribuitur, atque ubi haec divisio Periis, quas infra proferemus, causis fit inter feminam ejusque tutorem idem de his solis valere leges produnt 8 3. Ex eodem pupilli defectu arbitrii atque agendi facultatis, quo nititur hoc, quod tractavimus, tutelae munus, deducenda est necessitas quoque defendendi pupillum in actiones, quae ex ipsius oriuntur delictis. Atque quae alia constituuntur aliis juris fontibus de pupillis puniendis ex singula, apud populum quemque criminis natura diversoque puniendi modo cognoscenda sunt et explicanda. Istandi, quum cujusque fere criminis reum tamquam rei publicae et hominum inimicum pace olim exclueserint, propter dolosum praecipue animum criminosum punire tetenderuntq*J Cui respondet, eosdem pupillum, quippe ut propter aetatis imbeoillitatem dolus et consilium pacis hominum turbandae inesse non potest, gravissima illa poena affici noluisse. Quare quum pro aliis delictis non uterentur aliis poenis, non alia poena pupillo afferri potest, quam castigatio, qua eum ameere laeso ipsi est licitum' ') Sed tamen quae in pupilli bona venerunt res alienae, curator procul dubio restituere erat obligatus. Ηis autem juris criminalis rationibus mutatis, quum compoAitionem Magis magisque damni resarciendi notioneni accepisse cognoverimus, haud mirabimur, quod compositionem solvendi
obligatio magis magisque pupillis quoque imposita est Apud
Norvegicos pro uris criminalis, quales produntur, rationiblis, pupillus inde a certo quodam aetatis anno aliquam compositionis partem solvere debet' 'i, cui damni inest restitutio, si usus gentis leges consentiunt cum Sueogotorum jure, quod eam com-
29쪽
positionis Partem, quae ad damnum sarciendum solum Pertinet. distinguit atque solvendam pupillo imponit 'fit. Nam damnum pupilli rimine ortum tamquam sine dolosa voluntatefactum habet et restitui jubet Danicorum denique leges ut Pro-hetur quod diximus, ex mutata poenae natura ortam esse pupillo obligationem compositionis solvendae, strictis verbis Proferunt, pupillum totam multam solvere debere, eo quod idem sit damnum sive e pupillo sive ab adulto allatum ' . - Quibus in actionibus quia pro pupillo agat, ex iis, quae dicta sunt, facile intelligitur. Nam in Ialandia, quum pupillum, si quem laedit, astigare quidem lieitum, legitima autem poena eum affici vetitum sit. nihil est, cur pupillus in judicio defendatur, et apud ceteras
gentes idem limes proasimus virilis sexus, sicut pro pupillo oonas poscit ita eum criminis accusatum defendere debet. Quare consentientes juris fontes produnt tutoris munus solvendi multam, qua pupillus est condemnatus' i Atque ex criminosi pupilli opibus compositio est numenda, quum ipse tutor nequaquam sit obligatus ad illam solvendam. Qua re quid fiat in quaestionem potest vocari a pupillum ad satisfaciendum doficiunt opes. Quum antiquissimo tempore criminosus quisque, qui compositione pacem sibi redimere non poterat, ultionem pati deberet '), forsitan putaveris, etiam pupillum opibus carentem ad multam praebendam in Isiandia pace privatum reae, sed jam cognovimus Iupillum pace excludi legibus esse vetitum' 'i,
tensiur satisti re ita, qui vel in rebus ab eo damnum vel in domore perpea sunt Iesionem; nequaquam enim eorum multum interest ab infante potius quam adulto dampnorum molestiis gravari. Regi vero via pontifice pro illius eritiaoxoessibus que causam investigare non sumest matigationis, quitatis ratio non
30쪽
atque eaedem leges, quomodo agatur in illum si solvendo non sit, nihil constituunt. Ex iis autem, quae de feminis condemnatis, quippe quae ad poenam solvendam facultatibus egent, decernunt leges, fortasse intelligi potest, quomodo pupilli pauperes puniantur. Nam mulieres quum sicut pupillos pace privari vetitum sit, creditoribus illas addici eonstituitur, ut laboribus ei satisfaciant ''3. Atque hanc executionem in pupillum Propter alia debita fieri si apparet' '), persuasum habere Iieeat eodem modo pupillum pauperem ob crimina puniri. Quibus in angustiis ut propinqui plerumque adjuvarent pupillum familiae natura, qualem illo tempore fuisse supra ostendimus, procul dubio efficiebatur, sed liberandi illius obligationis nullam faciunt mentionem leges, quippe quae alimoniae sumptus diligentissime et accurate inter propinquos distribuunt 3 3.
3, Bona curandi causasque agendi munera quum, ut neceSSeerat, separata tractaverimus, simul cura, quae spectat ad Personam pupilli integram servandam, est prolata. Ex ipsius enim bonis pupillum a curatore sustineri atque quomodo omnibus in angustiis ei a propinqui a prospiciatur apud omnes candinaviae gentes cognovimus. Deficientibus autem pupilli bonis quis alendi curam suseipiat, si quaerimus, ad nostram de tutelae antiquissimo tempore integra et postea mutata natura sententiam magis probandam perspici licet, sicut omnes alias, ita hane quoque consanguinitatis obligationem, initio totam familiam explevisse, postea Propinquorum aut nonnullos aut unum aut denique nullum auxilium egenti tulisse ''). Apud omnes populos, quin pupillus uteretur ejus domicilio, qui eum iustentavit, fieri non potuit atque ei, qui illum educavit, simul cum custodia uetoritas quaedam et coercendi castigandique potestas necessario erat concedenda' ') Poenis autem et gravioribus quidem pupillum