장음표시 사용
41쪽
donum quoddam tutori, si virginem viro despondet, tribuitur tamquam hujus cavendi obligationis compensatio, et quod ille compositionis virgini debitae partem quandam sibi poscit' ' .
Atque, ubi omnino crimina compositionis solutione expiantur, ipsaque multa imprimis damnum restituitur, nihil est cur femina alio modo puniatur quam vir, et si multam solvere non Potest, res alia sit atque si illa in aliis debitis solvendis pecunia eget. Qua re apud Danicos femina, quae compositionis solutione laeso satisfacere nequit, creditori addicitur, atque eam suis ipsius opibus liberare tutor nequaquam obligatus est. 3. Familiam, quum diversis in causis mulieris tutelam gerat, id agere vidimus, ut et feminae et ipsius salutem juraque servanda cruret. Quod ut petat, si familiae natura et gravitate
efficitur, necesse ut in alia quoque, quam nunc intuemur, re,
propinqui virginem adjuvent, eique consulant. Nam matrimonio femina e propinquorum conjunctione, qua adhuc defendebatur eique prospiciebatur, discedit, atque sponsae propinquis onjunctio fit multum valens cum sponsi familia Propinquorum igitur est et virginis saluti hae in re prospicere et curare, ne familiae nobilitas et gravitas hac conjunctione laedatur. Iam in antiquis celeberrimorum virorum historiis desponsatio habetur inter utramque familiam pactum. Complures propinqui, si quis eorum nuptias petit, Pro eo agunt. Qui praedicantes splendorem familiae atque gravitatem et illam et se ipsos illa conjunctione dignos ostendere student, illi autem, apud quos petitionem faciunt, pro ipsorum potestate et auctoritate dijudicant, iatrum nuptiis contrahendis consentiant an eas repudient. Ita cle Elyolla narratur, qui stridam uxorem ducere cupit 'p): Ivar civei dar eum adjuverunt affirmantes, illum in Isiandia virum esse magna auctoritate, divitiis nobilique familia praeditum Elyolfus ipse dicit Propinquis Astridae homo videar tenuis, sed multi sunt mihi in Istandi spectati propinqui magnae
42쪽
que facultates. Alio quodam loco refertur' ): rualldora erat illorum filia virago pulcherrima, quam uxorem ducere maximi habebatur honoris propter familiae ipsius eximium splendorem atque ipsius facultates. Quam quum Glumus Petit, non Pus mihi est, inquit, propinquorum testimonium de me atque bonis meis, attamen placent mihi conditiones, quascunque,alidorae propinqui constituent. Idem petenti cuidam respondet' si): Frustra ne agamus timeo, nam horginus, quem illa repudiavit, magnas possidet facultates multosque Propinquos, tu vero paulum eorum. Alio denique loco' ' Ηoseuldus dicit ordo, venisse se ad pactum cum illo faciendum, ad petendam ejus filiam pro
fratre suo. Quam petitionem, utrum accipiant, an refutent, complures inter se Consulere solent propinqui Pater etiam,
cujus voluntas maxime hac in re valet, petitori respondet '):Ηonoris quidem mihi habeo petitionem tuam, sed metuo, ne dissentiant alii propinqui Patrem fratrem aliosque propinquos haede re consulere saepe refertur' '3. Quae de desponsatione ex narrationibus cognoscimus, apud omnes candinaviae gentes etiam legibus sancita esse, intelligimus si ab antiquissimo t. e.
Ialandie jure ordimur. Quod jubet, propinquos virgini in
desponsatione prospicere, atque hae cura ab aliis tutelae muneribus sejuncta apparet. Licet facultas virgini adultae concedatur et sua et aliena bona administrandi licet causas suas cuicumque vult, deferre possit, attamen in desponsatione auctoritas et consensus familiae ei opus est. Atque desponsatores in Gragas Produntur' '), pater, frater ex patre, mater, soror ex patre in matrimonio collocata, frater ex matre, soror ex matre marita, filius spurius filia spuria frater spurius si quidem ex patre est, soror Spuria ex patre marita, iidemque fratres et sorores ex matre, avus Paternus et maternus, patruus et avunculus, patrueli et consobrinus, eodemque ordine propinquae feminae, si uxores sunt, ceteri denique propinqui pro propinquitatis gradu, inter quos viri feminis procedunt. Feminae marito carentes despondendi facultate sunt privatae, quum pro uAoribus hoc jure utantur mariti. Atque inter
43쪽
eos, qui eodem gradu sunt propinqui, si neque transigunt, neque virgo declarat voluntatem, major aetas tribuit principatum 'q). Hoc ab antiquissimo jure quo omnes propinqui despondendi jure
utuntur, atque eorum complures suo ipsorum arbitrio aut conjuncti agunt aut curatorem quendam eligunt' ), ut posterioris temporis leges discrepent, cur factum sit, ut intelligamus, causarum meminerimus neeesse est, quibus postea omnia tuendi munera conjuncta et uni propinquorum cuidam tributa esse iterum iterumque protulimus. Nam quum posteriori tempore heres proximus virilis sexus et aptissimus quidem, ut omnem virginis salutem integram servet, omnibus in causis eam curet, eidem despondendi jus est concedendum' '). Desponsationem ipsam, quum intueamur, antiquissimo tempore familiae auctoritas, sicut in omnibus rebus, ita in hac quoque, plurimum valebat. Oshuldus respondetialigerda filiae nuptias repudianti: Quod tu repugnas non
tantum habeo, ut solvatur eo pactum a me contractum, mea
voluntas, non tua, si diusidemus, valebit 'q). Atque hanc summam potestatem agnoscit filia verbis, quibus respondet Magna quidem est tui ipsius et propinquorum elatio, qua re haud mirum, si ego aliquantulum paruissem. Seeundum Gragas quoque virgo nuptias, quas despicit, nonnisi eo fugere potest, quod sacram eligit vitam' '). Sed posteriori tempore familiae gravitas paulatim magis deminuta, hac quoque in re minus potest,
atque legibus diligentius virgini prospicitur, quippe quae, ne
despondendae puellae vis afferatur, vetant' β); consensus autem
44쪽
propinquorum ad nuptias contrahendas apud omnes Scandinaviorem gentes postulatur.
De desponsatione ipsa, quid insit in ea, et quomodo fiat, interea, quae diversa narrantur, interdum solum dicitur, petitiones placuisse, nuptias factas esse solennes 'q). Altero quodam lolio Glumus Arnori, qui rogat eum, ut pro se petat, dicit, frustra se acturum esse, quum deficerent facultates ' i. Alio loco Glumus, suis ipsius bonis se petitorem adjuturum esse, pollicetur 33. Ampliora profert historiaritalis, in qua MordusMoshuldo pro fratrepetenti dixisse narratur' '): Multum hac in re pro fratre conferas necesse est, quum filia casse heres mea sit futura Atque inte rogatus ut constituat conditiones, dicit Filiam meam donatio LX.centenis unciis, quarum tertiam partem addere debes e bonis tuis. Qua conditione approbata testibus adhibitis desponsatio confirmatur. Eodem modo petit Thorvaldus abioshuldo, ut eonstituat
conditiones, et postquam de omnibus convenerunt, perfecta desponsatione discedunt '). Alia denique descriptione si j desponsationi hoc praecipue inesse dicitur: Definiebatur quid sponsa
a parentibus acceptura sit, ad quod sponsus certam quandam bonorum partem addere debebat. Atque omnino desponsatio profertur his Iocis actus solennis coram sponsi sponsaeque Propinquis desponsatori consentientibus' '). Quos mores legibus esse sancitos omne juris fontes demonstrant. Ita Gragas pa): Legitime virgo despondetur, quum desponsator ac sponsus Conveniunt de eo, quod ab illo praebendum sit, testibus ad hanc rem adhibitis; testes vos esse jubeo, inquit sponsus, quod tu N. N. legitimus desponsator legitimo despondendi pacto despondes mihi N. . et dextra data donationem mihi te laturum esse promittis. Atque easdem, quas in historiis invenimus donationes, Gragas seminae praeberi jubet, nam et a parentibus sponsa donum accipit, quod heimandigio ' vocant, et quod sponsus
45쪽
dat mund aut mundrv appellatum, sponsae ipsi tribui multis legibus affirmatur, atque expressis verbis dicitur, uxorem suo jure hoc donum sumere, quum conjuges lectum conscendissent' 't. Atque apud Norvegicos non aliter rem se habere, non negabis, si legis Scire nos oportet, feminas nobis emendas
e83 Per mund quam ob rem vir pecunia quadam mundrvpaeisci debet sibi uxorem 'β3. Ut desponsatio contrahatur, necesse est definiatur coram propinquis, quid a parentibus et quid a sponso tribuatur sponsae, atque mund hanc ipsam
donationem sponsi ad sponsam significat 'q). Qui despondendi
mοdus, quum nequaquam pendeat ex causis quibus et pupillorum et virginum tutelam apud alias gentes aliam factam esse cognovimus, idem reperitur in omnibus candinaviorum juris sontibus pr). Apud Sueogotos solos desponsatori quoque sponso praebetur donum vingiae' i. e. amici donatio vocatum; id quod illum eam ob causam aecipere leges proferunt, quia eοmpositionem pro femina, quae pecunia careat, debeat solveres '). Quae obligationes et jura ex desponsatione nascantur, qua poena sponsorum quisque afficiatur si desponsationem injuria dissolvat aut nuptias contrahendas differat, atque quae omnino illa efficiantur, intueri, quum a tutela quam tractamus abhorreat, restat, ut hoc loco proferamus, antiquissimo tempore desponsatione non omnem quidem virginis tutelam sed singula quaedam tuendi negotia ad sponsum esse delataβ'3.
46쪽
B. De morum tutela. Virginum tutelae, quippe qua in propinquos gerere et agere id cognovimus, ut et feminae et familiae prospiciant, finis necessario constituitur eo, quod virgo, quum nubat, ex arctissima Propinquo rum conjunctione discedit Maritus enim, quum ei totius vitae consortium sit cum uxore, prae propinquis eam curandi munere fungitur, et, sicut e samiliae indole tutela, qualis sit et quomodo geratur, omnino pendet, ita singularibus matrimonii rationibus efficitur, ut aliis in causis alioque modo prospiciatur uxoribus atque virgini adultae. Ipsius matrimonii indoles, quum omnibus candinaviorum gentibus sit eadem, et mutaetiones, quae familiarum naturae et gravitati asseruntur, in conjugum Conjunctione nihil omnino valeant, hujus tutelae omnes fere institutiones communes apparent omnibus Scaudinaviae populis. Nam quum bonorum curam primum intueamur, id occurrit, Pudomnes gentes bona conjugum non separata, sed ad communem usum esse conjuncta j. Atque communis hujus rei familiaris cura marito, familiae capiti, competit, et etiamsi virgini adultae ipsius bonorum administratio conceditur, tamen hac in re uxori semper marito cedit Minimae enim tantum bonorum parti, ut res domesticas curet, uxori praeesse licitum est '). Quae bonorum Cura semper quidem matrimonio ipso marito defertur, potestas autem, quam habet in bona uxoris, diversa eonstituitur pro diverso, quo conjuges inter se utuntur, bonorum jure. Quae ut cognoscamus candinavia jura demonstrant, antiquissimo tempore matrimonium id semper effecisse, ut conjugum bona conjungerentur quidem, sed non communia fierent, plerumque autem conjuge bonorum communionem constituisse, atque hane consuetudinem in dies auctam esse, ita ut recentiori jure
47쪽
matrimonio ipso egitima communio constitueretur, si conjuges eam non repudiabant. Nam standico jure conjugum cuique
permittitur, ut suo ipsius arbitrio bonorum communionem constituat aut neget 'i, apud Nomegicos uxor marito illam communionem repudiare non potest' et Danicorum leges conjuges hae communione semper uti volunt, nisi declarata voluntate eam conjuges negarentq). Qua ipsa communione marito facultas ab alienandi bona communia concedi videtur. Nam quum utriusque conjugis bona neque re vera neque jure sint separata, molier matrimonio soluto non eadem, quae attulit, bona, Sed
Vertam solam quandam communium bonorum partem reposeere
lictet. Qua re eorum, quae maritus abalienat, uxor nihil suum vindicare potest atque negotia, quae maritus, quippe qui QOmmoni rei familiari praepositus sit, contraxit, uxor qNOqUe agnos ciere debet q). Itaque in bonorum communione, si uxori eo non Satis prospicitur, quod uerum et damnum omne habet cum mnrito commune ne detrimentum capiat, se defendere nequit, nisi propter prodigalitatem, ut in maritum agat, ei conceditur.
Iis quoque bonis, quae exemta sunt a stommunione, maritus dCommunem usum Prospicit, atque eorum ne venditiones quidem urior neque neg&re neque revocare potest T , damni autem Sar-eiendi petitio ei permittitur, si probat, bonorum suorum aliquid
neque in ipsius commodum neque ad communem usum esse COD- sumtum '), Nam matrimonio soluto mulieri, ut non eadem, Sed
tantis, quanta attulit, reposcat, detractis iis, quae in ipsius usum sunt consumta, leges permittunt ') Omnino autem in maritum
' Andr Sun. V. I. dis stabit alienatio per uxorem cui non convenit do virοso conqueri nullatenus infirmanda, sed in terra vel si terra defuerit in rebus quihuslibet juste estimatis recipiet compensationem; v. Stemannn Das Guterrechtder Ehegatten im Gebiete de duraehen Lovs,iopenhagen 185T. g. b. 3 v. Stemann l. c. g. 11.
48쪽
uxor eo se defendere potest, quod abalienationes quibus detrimentum bonis allatum iri probat, illi repudiat. Ex his, quae de abalienandi facultate mariti diximus, cognosci potest, num et
quae mariti debita uxoris bonis solvantur 't. Nam ecundum ea, quae de communium bonorum abalienatione protulimus mariti ereditores, quominus ea poscant, non sunt prohibiti, atque bonis communione exemtis, si maritus, quae debet, oisit, uxor damnum tantum, ut sarciatur, petere potest, si se injuria detrimento affectum esse probat. Cui autem inesse non videtur, mariti creditores ad debita solvenda in uxorem ipsam agere ejusque bona a communione ejuneta jure petere posse.
Atque hoc bonis prospieiendi munere, ut maritus fungatur, quum in judicio agat opus sit, sine ullo uxoris mandato omnia coram judice ad defendenda vel petenda bona necessaria aut ipse agit aut singulas actiones alteri agendas defert. Quod jam
supra vidimus, tutorem pro rerum diversitate diverse in singulis causis agere, atque eodem modo diverse seminam aut alios propinquos cum tutore agere, de uxorum quoque tutela valet De administratione bonorum ipsa, quomodo gerat, Singula, quae leges non produnt, suppleri videntur, et eo, quod maritus ommune commodum suo ipsius arbitrio curat, et bonorum jure, quo inter se utuntur conjuges. 2. Sicut rei familiae ita uxoris saluti, ut prospiciat maritus, quum matrimonii vi et natura poscatur, ea quoque jura perficiendi facultas, quae criminibus in uxorem commissis oriuntur, marito prae feminae propinquis committitur. In Istandi et Nor-vegia maritus ulciscendi partes suseipit, atque, utrum erimino-SUS ac privetur, an transactione reconciliatio fiat, decernit, neque minus, ubi compositione sola crimen expiatur, sine ullo uxoris mandato maritus criminis poenam petit et accipit 'i Attamen non ipsius, sed uxoris, causa est, quRm agit, Pompo- Sitione, quae solvitur, uxoris, quippe quae laesa est, bona augentur, ipsius est multa, quamquam pro bonorum jure quo utuntur conjuges, plerumque commodo est etiam marito. Ob
49쪽
ea autem crimina, quae mariti ipsius violant jura, maritus ipse poenas poscit, compositio, qua imitur adulterium, marito fribuitur' i atque ex omni delicto, quo mariti potestas in uxorem laeditur, marito oritur poenae petitio. Atque saluti uxoris prospiciendi munus id quoque continet, ut maritus suscipiat defensionem mulieris, si criminis cujusdam est accusat 3 33. Secundum flandicum et Norvegicum jus, quo iisdem afficiuntur poenis vir et mulier 'i, mariti est, id praecipue agere, ut transactione inimicitiae sedentur, et compositione crimen expietur. Quam compositionem lege aut transactione constitutam, maritus e bonis uxoria solvere debet, sua ipsius autem bona ad uxorem liberandam, ut asserat, nulla lege cogitur '). Atque uxorem bonis egentem, si neque maritus neque propinqui eam adjuvare volunt, laeso addici ex eo concludi licere putamus, quod in pupillos et virgines, si non sunt solvendo IIo modo agi supra cognovimus. Quomodo autem hae petitiones et defensiones uxoris a marito sint gerendae, quomodo his in causis uxor et maritus et propinqui agant, singularum rerum et causarum diversis rationibus diverse constituitur. Omnino autem, si negligit maritus hoc proSpiciendi munus, propinqui, ut praesidio sint uxori, familiae vi et gravitate haud dubie adducuntur. - Salutem uxoris igitur et rem familiarem, quum maritus curare debeat, domicilium constituendi facultas et auctoritas quaedam in uxorem ei data est, sed, quamquam omnino obedientiam maritus ab uxore poscere potest, tamen coercendi potestas ei non conceditur, quippe quem puniendum esse leges produnt, si vel levioribus plagis uxorem afficit h); multo minus suo arbitrio uxorem punire marito licet nisi ob gravissimam matrimonii ipsius violationem, ob adulterium voluntarie commissum q).
50쪽
o Mao sint singularisi in viduaram tutela. Tutelam diversam esse diversoque modo geri vidimus pro eorum, qui utuntur ea, diverso sexu aetate et in familia conditione. Qua re tutelam viduarum quippe quae multo majoris plerumque sunt aetatis, atque matrimonio interveniente a sua in aliam familiam sunt transgressae, ab aliis tutelis ita inversam esse exspectari oportet, ut viduae majori utantur agendi facultate, quam virgines. Legibus igitur, quibus bona urandi potestas virginibus negatur, viduis sua liberorumque bona administrare atque etiam de certa quadam eorum quantitate negotia contrahere conceditur 3. Atque praecipue in desponsatione cernitur viduarum arbitrium magis quam virginum valere. Nam ne vidua sine ipsius consensu despondeatur, Gragas Praecipitrum , et secundum Norvegicum jus etiam ipsa se despondere potest 33. Sed tamen hi quoque propinquorum aliquis in desponsatione interponat auctoritatem necesse est, quae si deficit, desponsatio non omni firmitate praedita est. Nam si sponsorum aliquis eam injuria dissolvit, levi sola multa punitur, non gravibus illis poenis, quibus afficitur is, qui legitima sponsalia suo arbitrio rumpit j. Quibus autem in recentioris juris fontibus femina omnino agendi saeuitate magis est privata, in iisdem hoc quoque se despondendi jure femina caret si . Ceterum autem quae singula jura probare diximus de virginis adultae domicilio constituendo auctoritateque et potestate, quae in eam tenetur, eadem de viduis valent, neque aliud quidquam de viduarum conditione in fontibus invenimus singulare.
