Exercitationes de generatione animalium. Quibus accedunt quaedam de partu de membranis ac humoribus uteri & de conceptione. Autore Guilielmo Harveo Anglo, ..

발행: 1662년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

De uteri Membranis

Iarem , aliquando binos foetus procreent; adeoque interdum unicum , interdum bina colliquamenta adsint, alterum scit. in dextro , in sinistro cornu alterum;) in eodem tamen communi ovo conti

nentur.

In aliis vero animalibus , quot laetus, tot illico separatim ova concipiuntur; totidemque in iis col- Iiquamenta reperias : veluti in cane, fele, mure, dia hujusmodi aliis utrinque dentatiS. Figura ovi, in bisulcis , est instar mantieae: talis nempe, qualem Fabricius allantoidi attribuit. Inaequa, forma uteri interna sicculuin oblongum refert : in muliere vero orbicularis est. Quibuscunque conceptus utero annectitur quod in multis quidem non fit, priusquam scelus pers cte formatus fuerit) ille etiam, pro varia connexionis ratione , distinguitur. Aliis enim uno solum loco assigitur, mediante car&sa substantia , quam in muliere δεικentam dicimus , quod figuram pla- Centae rotundam exprimat : aliis autem, variis in

iocis 1 colligantibus eum pluribus substantiis carnosis, sive carunculis ; nimirum quinque , in damis & cervis; in vacca, pluribus, sed minoribus ;in ovillo autem genere , quamplurimis & magnitudinis variae. In canibus , & selibus , carnosae substantiae , in orbem squasi cingulum in quaelibet ova circumvolvunt. Similis substantia , in lepore de

talpa, earum uteri lateribus adnascitur : quemadmodum etiam placenta in muliere , quae conceptus

ejus plus quam dimidium amplectitur sui cupulae glandes solent, cum primum expullulant; adeoque pars ejus gibba utero firmiter adhaeret, sima

autem membranae chorio adnascitur.

His praemissis, quid de humoribus, membranis, carnosa substantia , & vasorum umbilicatium distributione a Fabricis memoratis censeam,jam dicam. Recte quidem Fabricius,per dc ζ ρα sicundia sive secundinam intelligit: scilicet, non mem branas solum , sed totum id, quod in partu postremo egreditur , c vel saltem haud multo post eum Jα ex humoribus, membranis, carnosa substantia, vasisque umbilicalibus constituitur. αδ De

392쪽

DE HUMORIBUS.

- De Humoribus autem quae assert, α ab Antiquis recepta stanquam rem certissimam & quae proo tione nulla egeat) supponit ; nempe , aquam in

Αmnio , in qua embryo natat, illius esse sudorem; alteram Vero exteriorem , in chorio , ejusdem urinam esse; plane incongrua , &falsa sunt. Uterque enim humor prius in conceptu reperitur , quam quippiam laetus appareat : ia is , quem urinam ω nominant, prior altero squem sudorem esse fredunt ) conspicitur. 1mo vero in conceptibus quibusdam irritis dc infoecundis , in quibus nullum foetus vestietum ) dictos humores , praesertim exteriorem, invenias. Conceptus ejusmodi, ceu ova subventanea , mu-Deseu.lieres interdum ejiciunt: & ri teles, suxin υο-an. l. 3. r ait: nostrates conceptions&ψps, nomi- e. 9. nant. Simile ovum Hippocrarer ἡ tibicina abortive excussit. enim animal intras pariunt, iis ite- Ibid. ste Philosopho quodammodo post primum conceptum, oviforme quiddam incitar : nam humor in membrana tenui continetur, perinde quasi ovi testam defraxeru. Humorem autem eum in chorio contentum, quem Hs. Fabrisivi, aliique Medici, urinam censent in Aristο--Π, i 7 teles, spermatis, sive geniturae liquorem esse , arbi-ς 7- trari visus est; est enim : Exceptum ab utero semea, ubi immoratum fuerit , membrana obducitur. Si enim prius exeat, quam dearticuletur, videtur quasi ovum membrana obte tum, eui putamen detractam sit. Membrana autem illa venti referta est : nempe Chorion, quae a venarum εhoro , sive copia, nomen obtinuit. Saepe, secundo, aut tertio mense, hujusmodi ova elisa vidimus: saepius intus corrumpuntur, sensimque tanquam fluores albi) efluunt, de obscuriunconceptionis spem eludunt. lPraeterea, humores illi quos diximus urin,,vel sudor censeri nequeunt; quod statim ab initio mi

copia abundent, ut Embryo in iis natans, a partium circumjacentium collisione dum mater currit , vel saltat, aliterve corpus suum validius agitat 9 tanquam circumposito munimento, praeservetur.

His adde, multa animalia nunquam sudare et cum

tamen a

393쪽

De Humoribus uterL 36s

tamen, autore .Aristotele omnia tum nauatilia, tum ibid. pedestria, tum volatilia , addo etiam serpentia, &insecta 1 sive animalu , sive ovi forma, sive sponte , proveniant , simili modo gignantur in pennata omnia, serpentes , & pisces , neque sudant , neque urinam emittere creduntur. Canis, & selis nunquam sudant; nec aliud aliquod animal , dum copiose mingit. Neque fieri sane potest, ut ullum animal mingat, ante renum & vesicae exstructionem. Porro, quod caeteris est affumentum validius, humores isti non possunt este excrementitit, in quos per chorion , tot ramuli venarum umbilica-

Iium disseminantur ; qui alimentum inde quasi e praesepi amplo exsugentes, idem postea in foetum

transferunt.

Deinde, si humor ille , iqui in chorio urina est 1 quid opus est allanistis p Si sudor est, qui in amnio

continetur , cur Natura, quae commodissime omnia instituit, laetum in excremento proprio natare Voluit λ & eur, statim a partu, mater spluribus enim animalibus is mos est) excrementum suae prolis , una cum membranis continentibus , tam avide devorat Aliqui observarunt , animalia il-Ia , nisi ista comedant , lac suum aegre dimit

tere.

His tamen non obstantibus, crediderit sorte aliquis , humores illos quos foetui in alimentum de-Dgnavimus) esse excrementitios; idque ea potissimum ratione motus, quod una cum laetus incremento augeantur; & in partu quorundam animalium s quo tempore alimentum omne Propem dum abiumptum esse verisimile est ) magna eopiaeonspiciantur ; ae praeterea alias utilitates praestent, quae nutrimenti ossicio minime conveniunt. Ego nihilominus fidenter assero, dim,s humores ab initio foetui pro alimento esse : quemadm dum colliquamentum & albumina pullo in eum finem inserviunt: ) procedente autem tempore, tenuioribus & purioribus partibus exhaustis, reliquas excrementi utilis naturam induere 1 dc in quibusdam animalibus reservari, ut laetus securitati consulant, & partum facilitent. Nam ut vinum, Q 3 Vane

394쪽

3 66 De Membranis uteri.

vanescente spiritu, fit vappa: & excrementa se rima ab alimenti reliquiis proveniunt : ita similiter, postquam id omne quod alendo foetui accommodum est, ex humore illo, qui in Chorio est, eductum fuerit; quod reliquum eis, in excreme ii naturam abit, de in usus jam dictos reservatur. Quicquid autem intra amnion continebatur . plemnque appropinquante partu absumitur a adeo, ut verisimile ut, foetum prae cibi inopia exitum

quaerere.

Denique, si aliquando humor alius in altantoide

continetur sui certe interdum reperitur λ eum ego Praeternaturalem esse existimo. Nonnunquam enim mulieribus in partu aquam ingenti copia profluxisse vidimus ; aliquando etiam geminam : obstetrices nostrae, lymaters nominant. Ideoque mulieres aliquae, ingentem ventris tumorem prae se s Iune , licet parvulum postea 3c extenuatum laetum Pariant; aquas vero copiosissimas profundunt. Αliqui existimant, majorem aquarum copiam imbecilliores laetus , Se foemellas comitari ; robustiores autem , & mares , minorem. Vidi sepe aquas medio gestationis tempore proruere, citra abortum Isalvo interea, & vigente ad partum usque robustiore foetu. Quemadmodum itaque naturaliter binae tantum aquae sunt , t quarum altera in Choris , altera in amnio continetur; in ita interdum, praeter naturae consuetudinem, fieri potest, ut plures in propriis membranis, aut chorii duplicaturis accumulentur.

DE MEMBRANIS.

Ad membranas , sive tunicas uteri quod attinet icum earum ossicium, atque usus praecipuus sit, uecontinendis aquis inserviant ; atque istae solumbinae appareant; certissimum videtur , neque ipsas membranas necessario, atque usitate ) numero plures reperiri. Qui autem tres tunieas numerant, inde eos deisceptos arbitror, quod a Veteribus t ut dictum est

eadem metribrana modo Achorion, a venarum copia x modo, a figura, algantoides nominetur. Omnis certe conceptus, duabus illis membranis

395쪽

De Membranis uteri. 367

eontegitur : quemadmodum & cerebrum omne , duplici meninge gaudet; omnis arbor atque frutex duplici cortice vestitur; omnia denique semina& fructus binis involucris muniuntur : quori exterius interiore durius & robustum magis depre

henditur.

Dictarum tunicarum interior colliquamentum , uve humorem puriorem in se continens ) tenuissima est, & mnios dicitur, i. e. amiculum, quod fin- tum amiciat,& obvolvat. Exterior autem quae multo major, ac robustion chorian nomi'aitur, quod inquit Fabricius multa vena ct arteri. sint in ipso,tanquam in choro quodam, congressa ac disposita. Vnde,ad horum vasorum in chorio similitudinem, appellatur oeulorum tunica , O venarum arteriarumque in cerebri ventriculis plexus. Membrana haec chorion. totum uterum replet; lentum etiam & turbidiorem humorem intra se complectitur; partique eius exteriori, placenta aut

carunculae adhaerentes, conceptum utero annectunz.

Eadem sin muliere parte sui inferiore, cum fere jungitur; nec iacile ab isto separabilis est. In bisulcis , est. amplissima ι humorisque in

se centuplo plus, quam Amnios, continet: hic enim ab initio, nucem moschatam , aut fabam majorem, magnitudine vix aequat; & plerunque in altero duntaxat cornu reperitur; eo nempe, in quo foetus hospitatur.

Membrana chorion sin muliere praesertim ὶ soris inaequalis, & viscosa est; intus autem, laevis & lubrica cernitur, venis plurimis intertexta. Pars ejus

superior sin muliere) est crassior, molliorque 1 inferior autem, tenuior, & magis membranacea. In muliere etiam, placenta parte hujus membranae superiori adnascitur. In ovibus vero, caruncula plurimae variis ejus partibus annectuntur. In damis,& cervis, conceptus quinis solum locis utero co

jungitur : idem autem, in equa, infinitis propemodum locis internae uteri superficisi adhaeret. Ideoque Fabricius , in omnibus fere vivi paris, carnem Op. 3- mollem, laxam, raram, crassam, & subnigram, vasorum umbilicatium finibus affusam ait; eandem-

Corale

396쪽

368 De Membranis uteri. que sporeiae , vel hepatis aut lienis laxiori paF- pra-ehymati gimilem assierit; quam propterea Gale γ' carnem adenosam appellavit; & jam vulgo furerinum dicimus; in quod vasorum umbilicat extrema disseminantur , nutrimentum Retui

utero allatura.

At vero , nec in omnibus animalibus, nequimni tempore , ejusmodi carnosa substantia inest in iis eantum , in quibus conceptus utero firn adhaeret; & tum demum, postquam is alimentitia eidem annexus fuerit. Principio enim, conce tanquam ovum in utero locatum ) partibus olnus uteri circumjacentibus contiguus reperinultibi vero eidem adnascitur; sed ex humolintus contentis quemadmodum in ovo a gaineubato fieri diximus foetum producit , dc ni Adhaesio autem istaec , sive connascentia, tummum fieri, de carnea haec moles quae conceptus utero copula est in generari incipit; cum laetus Perfecte formatus,& alterius , vel uberioris saalimenti indigens , va rum umbilicatium extrrates ad uterum mittit; ut ex eo veluti fradicibus suis e terra solent) succum alibilem riat. Quippe initio tui diximus eum punctui

Iiens, dc sanguis tantummodo apparent; propalvenae umbilicatis, in colliquamento solum, arque tunica conspiciuntur. Constituta vero scorporis fabrica, propagines illae ulterius porritur. Sc numerosae per cinrion disseminantur 1 a albugineo humore ibidem existente nutrimet foetui apportenta quibus manifeste constat, foetum vivipari sub initia eodem modo ali, quo pullum in ovo triti diximus r eamque ob caussam in utero de ut tandem cum alimentum amplius de sucsuppetit ei, mediante carnosa substantia , adntur; matre, nutrimentum uberius suggeralatur de crescat. Quapropter recte a Gisicio observatum. - conceptum in quibusdam animalibus vix uteri necti. Ideoque sues ,&equae, carnosam hujus

copulam non habent; sed, in iis , ovum sive co

397쪽

De Plaeenta uteri. 369

ptus; ut primo ex siccis in utero scatentibus fit , quemadmodum ovum, in gallina, albumine augeri

diximus, citra ullam ejus cum utero connexionem ita pariter incrementum accipit; foetusque etiam, alimento a conceptu in quo continetur) subministrato , in eundum mcinum alitur, quo pullus ex oviliquoribus. Insigni plane argumento, Retum eo-Tum non magis, quam pullum in ovo, materno sanguine nutriri: neque humorem, quem chorion intrale complectitur, urinam, aliudve excrementum este;

sed foetui pro alimento inservire. Licet sui antea monuimus absumpto succo nutritioni idoneo, reliquiae ejus in excrementum , urinae simile, degenerent. Idque ex eo quoque manifestum est, quod de cotyledonibus in cervarum , aliorum que bisu ico 'rum carunculis supra diximus: nempe carneam molem in iis animalibus spongiosam esse, & favi instar infinitis pene acetabulis constare, eademque mucoso album ine repleri; . i quod etiam Galentia olim observatum meminit; in atque inde vasbrum umbili- ut .calium fines nutrimentum haurire, quod in laetum transferant: quemadmodum in jam natis animalibus, Venarum mesentericarum r muli, per intestinorum tunicas diffusi, ex illis chylum absorbent.

o itaque placentae & caruncularum tale munus exissimo, quale hepati atque mammis vulgo tribui- . tur. Hepar nempe,chylum ex intestiniwaustum corpori alendo ulterius praeparat; & placenta similiter, i laecum alibilem a matre provenientem nutriendo Retui porro concoquit.Mammae etiam, adenosae substantiae participes lacte turgent: dc quae alias sin quibusdam animalibus) nuspiam apparent praegnationis tempore plenae tumidaeque visuntur:placenta pariter, scaro laxa dc fungosa succo albugineo scatet , dc gravidationis solum tempore reperitur. Iecur, inquam, est organum nutritivum corporis, in quo est; mamma, infantis; placenta,embryonis. Et quemadmodum

mater ex victu plus lactis conficit, quam sibi in ca nis aut sanguinis usum opus sit, idemque in uberibus coquitur insuper, & reconditur i ita quoque gravidae quibus in utero placenta est) alimentum in. Q s carnosa

398쪽

3 o De Placenta uteri. carnosa ista substantia defaecatum, foetui parant , di

suppeditant. Indeque contingit, ut embryonibus victus purus, aut illaudabilis suggeratur ; prout matres cibo probo, aut improbo uiae fuerint, eundemisque dictis uteri organis plene , aut secuS praepar verint. Aliqui enim embryones organum perfectius paratum habent, quale est carnosa ista uteri substantia , quae in aliis desideratur. In quibusdam etiam , placenta reperitur crassior , amplior, & san. guine abundantior: in aliis vera spongiosior, & albidior; instar thymi, aut pancreatis. Non minorem enim harum rerum varietatem in animalibus invenias, quam uberum,aut viscerum: j ecora enim, ut de iis nunc solum dicam , in aliis rubicunda, dc sanguinea 1 in aliis vero sui piscium maximae parti , de hominibus cachecticis in pallida obtigerunt. Equae crudo gramine vescuntur , nec ruminant; sues impuro quovis cibo saginantur 1 iisdemque placenta perfectioris alimenti organum deest. cap. 3. Vere itaque Fabricis : carnea hae substantia, in multis animalium generibus, Rura, magnitudine, situ,

numero, admodum varia est. Homines unicam habentitis O mures, saniculi, sucalla Indica, eanes , feler , dc pleraque animalia, quibus pedes digitati, & utrinque dentes. stares habent omnia bisulca , & altera parte dentata; sive domestiεa, ut ovis,vacca,capra ; sive Ploesria , ut cerva, caprea, dama, se id gentis alia. Rursus, qua unicam habent carneam molem, in iis vel placentam imitatur, sindeque ei impositum nomen ut ha-inibus , eaniculis, lepore, talpa, muribus,poreelgis Indicis : vel eingulam, seu ronam, aut fasiam refert, corporis truncum obvolientem; ut canibus, fetiabus , viverris, & hujusmodi. In quibusdam, calicis, vel cupulae glandis instar , majorem conceptus partem comprehendit sui in lepore, & cuniculo ;

parsque Mus convexa, utero adhaeret; concava, foetum respicit. Item qua unicam habent placenta simi-ιem, etsi Hura in omnibus similis , situ tamen dissimilis est. Nam homini uteri fundo adberet, se longi me. hoc est, pertinga vasa, affetu distat e muribus

vero, porculis Indicis, ct cuniculis , partim laemborum regioni, partim thoracia lateri annectitur. .Atque plu-

399쪽

res habent earnem moles , hac altera parte dentata μην omnia , ut oves , vacca , capra , cerva , capreoli , smiles. In quibus tamen hac spectat*rvarietas. Nam ovibus plures carunculae sunt , variaeque amplitudinis; quarum maximae, micem moschatam magnituditae aequantiminimae, cicer Vel orobum: rotundiores quoque & rubentrores sunt, uterumque Versus convexae , tanquam Verrucae molles, aut papillae. Taccis υero majores, planioresque sunt O aiabidiores , spongrespue corpori, At fungis iles videnturque e chorio ortum ducere. Cervis & damis , quinae tantum contigerunt: eaedemque ex uteri lateribus prognatae, Verius conceptum protuberant, α acetabula sua exhibent. Omnibus autem hoc commune est, ut dictae carunculae, utero firmiter affixae , aegre inde separentur appropinquante jam pamtu ε quo tempore facillime sceu maturi Diactus seluto nexu decidunt. Iisdem ab utero dilaceratis , sanguinis maximam partem non eX conceptu , sed ab ipso utero profluet e observavimus. Fabricius, atens de unione carnosae hujus sub.

stantiae cum utero, pluribus quidem rationibus sinualidis eo: ntendit , vasa umbilicalia, cum uteri - nis , plurimis bstulis conjungi ; idque potissimum ab eo factuin est, ut antiquum dogma ab omnibus

fere receptum tueretur : fatetur enim se nihil certi' super hac re assirmare posse, quod carnea moles rem

ipsam perspicere ac judicare vetet. Veruntamen nec ratio, neque sensus suadent; dari magis anastomo-ses in utero, quam in hepate , inter ramos Portae , & cavae; aut in mammis,inter vasa, quae sanguinem, & ea quae lac deferunt. Est quidem alicubi va rum juxtapositio contigua, & interdum unius in alterius tunicam ingressus ; nuspiam autem perfectus coalitus sive unio, qualem Fabricius imaginatur. Aliter enim si foret, deberent & venae pariter cum arteriis conjungi : vasa enim , sanguinem a matre in uterum re carunculas deferen- . tia , sunt arteriae; quae autem ab utero in foetum remeant , venae sunt , uti omnibus palam est; sanguinem enim deducunt e placenta in Venam invam.

Verior

400쪽

Aeetabulis.

Verior itaque mihi videtur orantii sententia ;oscula nempe venarum umbilicatium, cum vaso rum uteri orificiis minime conjungi. Minor enim numerus est vasorum deserentium ad uterum, quam Venarum regerentium ad foetum; plurimaeque harum propagines in chario terminantur. Fabricius tamen Veterum sententiam , vel eorum reverentia ductus, vel erga Arantiωπ invidia, mordicus defendere nimisquam satagit. DE ACETABULIS., De Cotyledonibus, sive acetabulis, Fabricius nihiΙ certi statuit 1 sed varias solum Antiquorum sente tias recensuit. Nos autem supra, in historia laetus cervini, indicavimus, quibusnam animalibus acetabula insinti simulque diximus, eadem esse cellulas plurimas exiguae capacitatis, per carunculas,aut carnosam substantia dispersas, atq; albumine sive materia mucilaginea refertas,ut favus melle repleri solet. in cervis, formam cavitatis coxendicis femur excipientis apte referunt; ideoque, ob figuram , a Graecis coryledones nominantur; Latini vero aeeis tabula appellant, quod similia sint vasculis , quae olim in mensa aceto plena ad intinctus apponi solebant. Cavitates istae, spongiae majoris loculamenta magnitudine non excedunt; inque singulas earum, totidem vasorum umbilicatium ramuli tenuissimi Profunde penetrant: quippe in iisdem, alimentum foetui reconditur ; non quidem sanguineum sue Fabricius voluit, sed mucosum, ovique album enerassius plane referens. Unde etiam mani festum est ut dudum diximus) bisulcorum foetus ut & alios omnes sanguine materno non ali. - Quod Aristoteles est , Acetabula , fretu Merescente , subinde minai, M postremo aboleri; id experientiae non respondet: quo enim foetus major fuerit, eo etiam carunculae grandiores, earumque acetabula auctiora, dc plura, materiaque albuginea pleniora apparent.

Easdem carunculas si compresseris, sannis quidem nullus prodit 1 sed veluti e preta spongia,

aut lavo, aqua vel mel emuit; ita similiter, coarctatis acetabulis, albugineus liquor emanat; eodemque expreso, expre

inde uni genre π

ptionem autem c

teriae enitet: ideo,

i nee post

catera el

SEARCH

MENU NAVIGATION