Exercitationes de generatione animalium. Quibus accedunt quaedam de partu de membranis ac humoribus uteri & de conceptione. Autore Guilielmo Harveo Anglo, ..

발행: 1662년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

tes, dum accelerare, ac facilitare partum cupiunt, eundem retardant potius & pervertunt, essiciuntque non naturalem , ac dissicilem , relictis retro se -- cundinis , aut parte aliqua placentae utero etiamnum adhaerente; miserasque mulierculas , aeris injuriis exponunt; &, ad sedile frustra cogentes, satigant , inque praesens vitae discrimen deducunt. Melius profecto eum pauperculis res agitur , iliaque, quae furtim gravidae factae, clanculum pariunt, nullius obstetricis advocata opera et quapto enim diutius partum retinent & morantur, tanto lacilius & felicius rem expediunt.. Partus itaque non naturalis duo potissimum sunt genera : cum nempe foetus vel ante destinatum

a natura tempus, estque hic partus quodammodo abortivus) vel post illud, enascitur : fitque partus dissicilis, & laboriosus, quod nee modo, neque. Ordine debito res peragatur, aut pravis aliquibus symptomatis impediatur : quae duabus de caussis

Praecipue eveniunt; quod nempe vel mater in expellendo deficiat, vel scelus ipse segnior, egressum - suum haud satis promoveat: fit enim ab utriusque connixu partus facilis, & legitimus. Pariendi opus utero attribuit: cui muneri , inquit , famulantur abdominis musculi , una cum diaphragmate. Mihi vero rem penitius intuenti , Videtur cum totius corporis motu atque agitatione quemadmodum in sternutatione evenitὶ parturientium nixus fieri. Novi Juvenculam , quae ob summum pariendi laborem in animi desi- 'quium incidit; statimque adeo consternata, stupida , & comatosa facta est, ut nullis remediis excitari potuerit. Ad eam vocatus cum clysteres prius iniecti essent, aliaque remedia idonea citra fructum ullum adhibita , nec quicquam per OS de , glutire posset) pennam .sternutatorio fortiori illitam in nares indidi; unde commota, slicet stu-

pore usque adeo obruta esset, ut sternuere, aut excitari nequiret) totius corporis convulsione quadam tentari coepit, quae ab humeris exorsa , Paulatim per totum corpus ad inferiora pertingebat.

372쪽

movebatur partus : tandemque , inscia matre, &in affectu comatoso adhuc permanente , natus est infans sanus & vegetus. Licetque in aliis etiam animalibus sutpote, cane, ove, & jumentis) observare ; hunc conni XuS modum , non esse uteri aut ventris solius actionem. sed totius quoque corporis conatum. -ntopere autem foetus accelerando & facilia tando partui conferat, in ovi parorum praecipue -- . tu palam fit; constat enim, foetum ipsum, non mis..tem matrem, corticem effringere. Unde etiam verisimile est, in vivi parorum quoque partu, Praeci .Puam nascendi caussam foetui deberi. Molimini, inquam, ejus; non autem ponderi, ut Fabricim v luit. Quid enim in quadrupedibus stantibus , aut seden cibus, aut muliere jacente , pondus efficiat ad foetus productionem λ Nec prodeuntis nisus selum a molς sua , aut aquarum copia provenit, ut ille censet; ea quidem mortuis , & in utero putridis foetibus exeundi caussa est , qui putredine & aeriamonia uterum ad exclusionem stimulant) sed ipse

. laetus prono capite uteri claustra aggreditur , eademque propriis viribus recludit, & in lucem elucta ur. Ac propterea partus ejusmodi expeditior

dc uspicatior habetur; nascantem autem in pedes, contra naturam est, inquit, Pliniudi eoepis: argumento oppessavere crurippan , quasi agre partor. Pigro enim & laborioso partu tales nascuntur. Ni- . hilominus in abortu, dc ubi foetus mortuus fuerit, ruit aliter dissicilis paItus contigerit, adeo ut manuum Opera opus sit, aptior exeundi modus est ut pedes; ita enim, tanquam adacto cuneo , uteri an-: Eustiae facilius aperiuntur. Quare cum pariendi: spes maxima in Retu est, sutpote vitali & vegeto)nitendum , ut capite primum prodeat ; si ii vero id . negotium praecipue incumbit, exitus in pedes pro-

. curandus est.

Fcetus operam in partu potissimum conspicuam - esse , non modo in pennatis videre est, quae suis vi- . ribus, citra matris auxilium sui diximus; corticem

. rumpunt ; sed dc in aliis animalibus compluribus: musta enim omnes, dc papiliones, membranulas 1 L in

373쪽

De Partu. 343'

in quibus aureliae delitescebant) per orant 1 bombyx etiam folliculum sericeum , quem muniminis' gratia intus occultatus neverat , stato tempore humectando emollit , rodit , & sine ullo adminiculo extraneo foras egreditur. Ad eundem modum vespae , crabrones , dc reliqua insecta , omnesque pisces, sponte sua nascuntur. Apparet hoc maxime in rata, pastinaca, galeo, omnibusque piscibus cartilagineis , qui ova intus concipiunt , eaque

perfecta & bicolora, salbum ine scit . in vitello p

dita) atque cortice cartilagineo valido quadrangulari conclusa; e quibus , intra abdomen & uterum detentis , pisciculi efformati , rupto vi cortice , egrediuntur foras r quemadmodum & viperini istus

ovi continentis tunicam aliquando in utero parentis, aliquando in ipso exitu haerentes , aliquando etiam altero tertiove post nativitatem die erodunt Unde orta est fabula, viperinos eatulos exeso matris utero nasci , patrisque necem ulcisci. Cum tamen idem

Blum agant , quod reliqui omnes istus visentes luminis aura/ , dum in partu, aut subito post eum, amplexantes membranas , secundas dictas, perrumpunt.

Quantum autem adiumenti ad partum istus adferat , plurimae observationes luculenter demonstrant. Mulier quaedam apud nos scompertum narro)sub vesperam mortua , in conclavi sola relicta est :mane avem sequenti, inter femora ejus repertus est infans, qui proprio nisu exitum sibi procuraverat. Gregorius Nymmanus exempla aliquot hujus commatis ex probatis autoribus collegit. Novi etiam mulierem , quae a dissicili &labori so partu integrum vaginae ambitum interiorem laceratum atque excoriatum habuit; adeo ut , finito puerperio , licet gravida denuo fieret , tamen non solum orificii pudendi latera juXta nymphas coalescerent, sed totius quoque vaginae cavitas , usque ad internum matricis osculum prorsus con nasceretur : unde nec virili membro , nec specillo quidem ingressus patuit , neque menstruorum fluxui egressus. Instante itaque pariendi tempore, torque batur misella perquam miseris modis , t Omnemque

374쪽

46 Partu.

spem deponendi sarcinam abjecerat quare traditis

marito clavibus, ordinatisque rebus 'suis, amicis praesentibus valedixit. Cum ecce inopinato , ronusti admodum foetus summo conamine , totus ille.

tractus dirumpitur, fitque insperatus partus ; iavalidus infans, sibi matrique tuae salutis autor ex institie; viamque apertam aliis post nascendis reliquit Idoneis enim adhibitis remediis , mater pristinam

valetudinem recuperavit.

Addo aliud exemplum magis memorabile. Serenissima Regina equam candidissimam, formaeque eximiae dono acceperat : ejusque genitar lia sne ab equis admissariis inita corporis gratiam , atque equitandi usum amitteret) equisones ut fieri solet annulis ferreis infibulaverant. Eadem tamen , s nescio quo ροβο, nec custodes mihi mo4um indicare poterant) facta est gravida tandemque , eum nihil tale suspicaretitur, no peperit, pul Iusque vivens mane ad matris latera conspicitur. Id cum mihi nunciaretur, adii it Iico locum, vidique ambo vulvae labia annulis consuta , totumque pudendum versus sinistrum latus detrusum , abruptum , & a dextra coxendice laceratum adeo , ut, solutae, per incredibilam foetus vim, partis robustissimae unitate , facile ei per ingentem illum hiatum exitus patesceret. Tantus scilicet est maturi vegetique foetus vigor & essicacia. E contrario vero, si laetus morbosus aut languidus fuerit, vel ante debitum tempus in lucem pro dierit; non tam partus fit, quam abortio; laetusque ejicitur potius , quam paritur : ideoque , etiam

aliquot dies natus, nec mammam commode fugit , neque excrementa rite deponit. ΦFert tamen etiam uterus huic operi auxiliares manus : ut sequenti exemplo constabit. Mulier

guaedam paupereula , & linteaminum lotura viis:um quaeritans, procidentia uteri diu laborave rat ; ejusque vagina inter semora ad pugni amplitudinem propendebat; tandemque , cum nulla re mxdia adhiberentur, tantopere invaluit malum, ut jam scrotum referret, cute rugosa & squalida 1 minusque jam molestiae inde persensit, quam in recenti

375쪽

prolapsu eonsueverat. Consilium tamen a me petenti, suasi, ut in lecto per aliquot dies se detineret , fomentis & inunctionibus arida loca emolli αret , eoque pacto intra corpus reductum uterumpes ariis fasciisque ibidem retineret, donec siccantium & corroborantium remediorum usu in loco debito firmaretur. Successit aliquantisper ad votum curatio: venum dum ipsa, prae egestate , quaestus faciendi caussa, ad solita opera revertitur, interminsisque remediis diu erecto corpore obambulat, recidivam passa est ; eamque aequo animo toleravit, modo intus, modo foris ex iuente utero ; ut pluri- imum autem noctu in locum solitum reduxit, ibidemque aliquandiu permansit. Elapsis vero diebus complusculis, ad me reversa conquexitur, remediorum & praesertim fomentorum , usu sui arbitrabatur) tumefactum uterum intus amplius retineri non posse. Praescriptis tamen unctionibus usa, eundem vi intro adegit, sed non duraturo iuvamine; quamprimum enim in pedes surgeret, & consueta munia obiret, uterus confestim prae mole ac ponis dere molestiam ipsi attulit, facileque denuo prolapsus est. Et jam , taurini scroti instar , ad medium femur pependit; adeo , ut, non solum Vagi nam , sed & matricem ipsam inversam esse , aut et herniam quandam uterinam suspicarer. Tandem capitis humani magnitudinem excessit tumor re nitens, & genuum tenus. propendens dolorem intulit, incessumque s nisi prono corpore) impedire coepit ; atque in ima sui parte dehiscens , madorem

tanquam locus ulcerosus foret) & saniem profudit. Ego re inspecta tactu enim non explorabam in cancrum aut carcinoma uteri jam affore metuebam , ideoque ligaturam & abscissionem meditabar ; interea consului, ut blandis latibus dolorem leniret. Nocte vero sequenti ex eodem tumore infans spithamae longitudine perfecte formatus , sed mortuus, protruditur, & postridie ad me defertur 1 quem, sublatis interaneis, per aliquot

menses in aqua frigida natantem citra corruptionem servavi, pluribusque amicis meis sceu rem mirandam in ostendi. Cutis in hoc laetu nondum ' P s effor-

376쪽

343 De Partu.

efformata erat; sed pellicula duntaxat apparuit ,

qualis in pomo cocto cernitur quam nullo negotio integram detraxi; unde omnes totius corporis musculi s macilentus enim erat) distincte admodum apparuerunt. Quae in hujus laetus disse-ctibne porro observaverim , alibi dicetur: hic dua- taxat, quomodo matriX sola abortum concitaverit , proprioque nixu laetum propulerit, ad Ianis dum duximuS.

De Fabricias, in partu & post partum duo admir D m- tione digna ut ait θ proponit: primum , de uteri foetu , 'dilatatioue in partu ; alterum, de reductione ejus dem post partum ad pristinam angustiam. Miratur

δελ- nempe, uterum tantopere ad egressum foetui pra

bendum distendi ; eundemque denuo, post pa tum , brevi teipore ad pristinam suam parvitatem

reverti.

Quomodo uteri cervix crassa, dura , & occlusa adeo ut ne specillum quidem admittat, tantam distensionem partus tempore patiatur , mirari quia De us dem nos poste , cum Galeno ; antesistere autem non pari. Lpsise , profitetur. Caussiam tamen hanc reddit, quod II. c.7.uterus non pragnans sit crassum corpus di durum , erPag. similiter eius Oriscium praegnans autem evadat tenuer 3. O molle ; O quo magis ad exitum propinquat, eo uteri corpus, O consequenter ejus orificium tenuius Omostius e clatur. Idque fieri putat ob dissentionem , quam uterus patitur ; qui dum distenditur, compactum ipsius uteri corpus, ut ita dicat complicatum expanditur , Oexplicatur; ct ita , eum crassumo durum prius esset, tenue O molle redditur , o per cons quens ad exitum foetui praebendum aptum. Addit po-uea: aeua it aliquando quispiam : quomodo, si itaseres habet,verum esse potest, quod in utero gerentibus uteri orificium ita scelusum set , ut na specillum quidem ingredi possit' Respondi, evenire propterea, quod uterus dum distenditur, O quasilinteum compactum O plica, tum explicatur , in Imperiore eius parte primum incipit sursum attolli explicari inde υero sensim o sensim inferiores uteri parter distenduntur , quousque tandem ad orificium dissent ea illa saeuiatas perveniar ; quis consentaneum est accidere,

377쪽

De Partu. 34'

iam uterus ad partum propinquat. Eis re merito uteriori tum primis mensibur penitur occlvjum , quando fit. adhue crassum praedurum est ultimis aurem jam dilatari apparet. .-qne hac de Galeni eatissa imcognita dictasint. Possemus quoque alim addere , qua dilatationem orificii reddunt faciliorem : ut puta fae rus excrementa, scit. sudor urina, qua etsi in propriis

continentur conceptaculis O membranis, nibilominus

ramen vis humectandi potest etiam hujusmodi ori io impertiri , praeipue cum inferiuisit, ct propositis hi miditatibus propinquum, semperque prasens. Odde quod ad uteri orificium semper mucosa pituitosa

quadam comperiantur.

Sed fallitur, mea quidem sententia, eximius Virruteri enim cervix non est dura ex complicatione ,

sed a propria substantia , nervosaque constitutiΦ-ne : & accidentales caussae squas recenset ) minus huic negotio momenti asserunt. Fit certe isthue a divina naturae providentia , similiter ac reliquum totius corporis artificium admirabile ) quae opera sua instituit in finem, actionem . & usum. Est itaque uteri talis constitutio , ut in prima

conceptione orificium nervosum constrictum habeat, retentionis gratia, quod postea in partu stan . quam fructus in arbore) ex duro ad maturitatem mollescat , inexpulsionis commodum : idque non explicatione aliqua , sed ab immutata temperie. Nam & ostium quoque commissurae, synchondrosis nempe coxendicis eum osse sacro & pubis , & eo hygis syneurosis solvuntur, & emollescunt. Admirabile sane est , exiguum pullulantis nuclei api cem amygdalarum puta , aut aliorum fructuum

ossa, quae vix malleo rumpuntur, effringere ; tenellasque radicis hederae fibras in tenues saxorum rimulas irrepentes , praegraiades tandem muros discindere. Non est autem quod magnopere miremur , Reminarum genitalia in partu relaxata subito post durescere , oc constringi , quod partibus illis naturale est : si cogitemus, penem virilem in

coitu valde tensum Sc durum , peraαν , tio statim languestere& emolliri. Mirandum magis.

quod omnem plicaturam superatin uteri substantiam,

378쪽

gso De Partu.

pro scelus Incremento, non modo indies ampliarisive distendi, stanquam ad Fabricii mentem evolveretur ) sed crassescere, & carnosiorem , ac robustiorem fieri. Illud quidem cum Fabricio stupendum

magis, tantam uteri molem , tam paucis diebus, per celebrem lochiorum purgationem , ad pristinam magnitudinem redire : cum id tumoribus aliis, aut laessibus non contingat a qui eX materia praetemnaturali , & coctrici, expultricique facultatibus rebelli constantes , longiores in sanando moras trahunt. Non est tamen hoc admiratione dignius, quam reliqua naturae opera : Ioυu enim plana sunt omnia, & naturae numen ubique praesens cernitur. Ultimo loco, Fabricivi maxime miratur, vasa illa epabryonis nempe foramen ovale e vena cava in arteriam venosam , & transitum E vena arteriosa inaortam; de quibus , in tractatu de circuitu sanguinis , suse diximus statim a partu marcescere, &Da Obiiterari. Cogiturque ad rationem eam .Arsotelis parti a nobis praecitatam confugere; nimirum, partes an. I. i. omnes asionis alicujus gratia conditas esse: eaque s. ablata, ipsas quoque evanescere. Nempe oculus videt , auris audit , cerebrum sentit , Ventriculus concoquit; non quia illarum partium talis tem

peries , & fabrica contigit ; sed organa ista, ut

destinatas a natura operationes obeant, ejusmodi temperie & fabrica donantur. so argumento constat, uterum inter partes generationi dicatas praecipuam esse ; resticuli quippe, geniturae aut seminis gratia constructi sunt ; semen autem in coitum conceditur ι & coitus ipse, vel seminis emissio , ut utero Decunditas accedat, &generatio contineat, a natura instituitur. Diximus antehac , ovum esse tanquam fructum animalium, & ceu uterum foris expositum. Nunc vicissim uterum, tanquam OVum intus permanens, contemplabimur. Quemadmodum enim arbores, satis temporibus, foliis, floribus, & fructibus oranantur; dc ovipara animalia interdum ova generant, & pariunt; aliquando autem ess ta sunt, di ne locus quidem , aut pars ea continens repertinetur : ita di viviparis animalibus suum ver, & autumnitas

379쪽

tum nitas data est. Foecunditatis & generationis

tempore, partes genitales, praesertim in Reminis, plurimum immutantur ; adeo ut in pennatis ova rium , alias inconspicuum, turgidulum appareat,& piscium venter sub partum , ob ovorum multitudinem , seminisque copiam , facile reliquum eo pus mole superet. In plurimis animalibus vivi pasris, genitalia, nempe uterus , & vasa spe a tica, in non semper eodem tenore, temperie,. de fabrica conspiciuntur ; sed prout praegnantia, autes oeta fuerint , ita varie permutantur; adeo, ut eadem esse vix dignoscere queas. Quippe in natura ut nihil deest, ita nihil superfluit. Ideoque partes

genitales, cum earum nullus est usus , marcocunt, retrahuntur, ac veluti obliterantur.

Tempore coitus, leporibus & talpis maribus te. sticuli conspicui, foeminisque uteri cornua adsunt.

Dictu prolatio mirum , quanta seminis cita tunc temporis in talpis & muribus maioribus conspicia' tur , in quibus alias nihil omnio seminis, leuibus

extenuatis. intusque retractis visitur.) Uterus autem in iis es et is vix reperitur; ut marem asceminat rnostere plane amuum sit. Uterus, in muliere potissimum, prout foeta aut vacua fuerit, tam temperie, quam iis quae eam conjsequuntur , s utpote situ, magnitudine , figura, colore, classitie , duritie, & denutate) mire variat.

Puellae imρuberes ut mammas non habent, quam pueri, majores; ita uterus illis est perexiguus , arabus , culaneus , venis destitutus, digitique majoris apicem , aut fabam majusculam magnitudine non excedens. Similiter vetulae, ut collapsa ubera, ita uterum retractum, setccidum , vietum, pallidum, venis & sanguin e carentem habent. Quam etiam causiam arbitror , cur senescentibus mulieribus menstrua non fluant; sed vel in haemorrhoidas abis eant, vel praemature supprimantur , non sine sani tatis dispendio. Cum enim uterus frigidus, de quasi emortuus reddatur, venasque omnes atque arteωrias abolitas habeat , superfluus sanguis effervescens, vel restagnat, vel in haemorrhoidas vieinis

divertitur. E contra vero virginibus pallidis & s bre

380쪽

33 a De partu.

ore lenta laborantibus squibus uterus exilis est, Aenegen. menses restitant) a coitu maris sinquit Aristoteles

ama. I. detrahitur mensium excrementaem , trahit enim huc. I. morem uterus tepefactus, O meatus aperiuntur. Unde

summum illis aegritudinis levamen : quippe ab utero ossicii sui immemore , multa universo Corpori obveniunt mala. Est enim uterus pars principalis , quae totum corpus facile in consensum trahit. N mini sane spaulum saltem exercitato ignotum est , quam prava symptomata uteri ascensus, descensus, perversio , &convulsio concitent: quam stupendas animi aberrationes , deliria , melancholias, & fur

Tes , tanquam incantamento fascinatis , assectus uteri praeternaturales incutiant; quod etiam morbos aegre curabiles , menstruorum deproatum profluvium, aut Veneris usus diu nimis intermissus valdeque desideratus inducant. Nec minus notum, quanta virgis alteratio contingat, increscente primum, di tepefacta utetro : pubescit nempe coloratior evadit ; mammae protuberant; pulcrior vultus renidet; splendent oculi; vox canora, ilicessus,gestus, sermo,

omnia decora fiunt: morbique graviores hoc ipso

tempore, Vel nunquam, curantur.

Novi foeminam nobilem a furore & melancholia uterina ultra decennium delirantem; cui, postquam

omnia frustra tentata essent, contigit uteri prolapsus : quem ego affectum, contra aliorum sententiam, salutarem illi sore praedixi suasique, ute- Tum ne reponeret, donec a frigore externo intemperies ejus deferbuisset: succeint res ex sententia, Drevique plane convaluit; atque uterus demum lo- suo restitutus, ibidem permansit;vitamque etiam-

num salubriter degit. . Vidi etiam alia m. hystericis symptomatibus nulli remediorum generi cedentibus diu laborantem a. Iluae tandem post multos annos ab uteri decubituanitatem recuperavit. Utrique , sedatis sympto matibus, uterum felici cum successu reposui. Uterus' namque ab acri aliqua materia ad expulsionem vehementer exstimulatus , non solum delabitur, sed Varia ε

SEARCH

MENU NAVIGATION