Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 9. De theologia scholastica, dogmatica

발행: 1762년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

4 p. VII. Oeconomia

quidquid contendant aliqui subtiliter magis quam solide. Hinc S. Leo ce necesse

fuit inquit, venire e corio Medicum singularem, quia nulla sanctorum merita pote- rant conditionem iliata mortis evincere Huius autem rei caussam petunt Theologi quidam ex gravitate peccati, quod contendunt esse malitiae simplieiter infinitae , melius alii partim ex ratione offensae gravis, a vilissima creatura ad verius Deum infinitum commissae, partim ex satisfactionum nostrarum ac meritorum te nuitate. At quod purus homo nequiit, potuit Deus homo, nimirum condignam pro peccatis humani generis satisfactio nem praestare, immo superabundantemper merita sua, quae valorem habuerunt non solum extrinsecum cuti valor moneatae a voluntate principis pendet sed in trinlecum, eumque infinitum, a dignitatu& sianctitate personae operantis derivatum. eX quo tamen neutiquam sequitur, satis factiones nostras esse superfluas, ut criminantur haeretici, quia satisfactio Christi, licet condigna & superabundans, ex Dei ordinatione nobis non applicatur, nisi mediante nostra cooperatione secun

dum illlud Apostoli r Adimpleo ea, fuci desine pa num Chrsi in carne mea l .

42쪽

Theologiae Scholasticae. 47s

Clrea caussam finalem Incarnationis conveniunt quidem Theologi in eo, quod illius finis & motivum fuerit humani generis reparatior an autem hoc uniis cum & adaequatum fuerit, ac ita principale, ut Adamo non peccante Christus non venisset, discrepant inter se scholae, Scotistis aliisque contendentibus, substantiam incarnationis decretam a Deo ne dum praeviso peccato, Christumque in. tentum fuisse tanquam initium viarum

suarum, primogenitum omnlS Creaturae,& Caput Ecclesiae: post peccatum vero decretam fuisse solum circumstantiam passibilitatis, seu Christum in carne passibili venturum; contra Thomistis cuin longe majori Theologorum parte docemtibus, incarnationem fuisse decretam post praevisum peccatum, ita ut ab hoc unico motivo penderet. Et reipsa huic sententiae quae non vana & inutilis est, ut ignorantes blasphemant, sed divinam ediga homines misericordiam vel maxime commendat satis aperte suffragantur S.

Scriptura & Patres. Venit Atius hominis quarere, ae salvum facere, quod pexi erat g). S. Augustinos nulla inquit caussa veniendi fuit tarso Domino, nisi se

43쪽

4 6 Cap. VII. Oeconomia

e atores salvos facere: tolle morbos , tolle vulnera , γ nulla es medietna cavisa h)S. Irenaeus: Si non haberet caro salvari, nequaquam Verbum caro factum esset si .

Melius conveniunt Theologi circa causiam meritoriam Incarnationis, ubi docent, unionem hypostaticam cadere non posse sub meritum condignum ullius creaturae purae, esseque datam Christo independenter ab omnibus meritis ordine naturae Praecedentibus. Unde rursum August,

nus k . siuod ejus bonum qualecunque praeest y quid egit antea J quid petivit,

ut ad hanc excellentiam perveniret 8 Nihilominus communior Theologorum do-Cet, Incarnationem cadere potuisse sub meritum de congruo quoad circumstantias, immo sic meritos fuisse Progenitores Christi, maxime B. Virginem, ut Christus tali tempore, ac loco, & ex sua ipsorum gente nasCeretur. LXXIX. Progrediuntur ulterius ad praerogativas ac dotes humanitatis Christi explicandas. Ptima est Sanctitas, ad quam quod ad tinet, ostendunt naturam humanam Christi formaliter fuisse sanctam per sanctit

tem h) Serm. o. i L. s. eontra hereses r. X4. M L. de reades. SS. c. II.

44쪽

Theologiae Srbolasticae. 477

tem increatam Verbi, quamvis etiam sanctificata fuerit sanctitate creata seu gratia habituali. de priore loquuntur bS. Pa. tres, dum Christi humanitatem praeci, cant divinitate delibutam unctamque, non actu tantum ti operatione, sed ut D. Naziangenus inquit l totius unctionis priam sentia : de altera D. Thomas dum ait rituit etiam in taxim gratia habituatis unionem consequens, Iscue splendor solem.

Ex hac autem sanctitate creata perperam infertur, quod Christus qua homo sit filius adoptivus Dei, non naturalis, quum secundum iura adoptivus dici non potes, nisi is, qui qui alienus es ab illo, a quo

dicitur adoptatus. Hinc merito Concilium Francosordense Felicem UrgeIitanum & Elipandum Toletanum Episcopum loquentes de Christo tanquam de filio dei adoptivo damnavit. Altera praerogativa est Scientia rerum omnium supernaturalium aeque ac naturalium, quam

triplicem major Theologorum pars humanitati Christi tribuit: beatam, per se infusam, item acquisitam & experimentalem. Habuit itaque Christus scientiam heatam seu visionem beatificam, & quidem in primo conceptionis suae instanti, quum I Orat. 4. de Fe l.

45쪽

et 8 Cap. VII. Oeconomia

quum ad eam jus acquisiverit per unionem hypostaticam cum Verbo divino, per quam etiam ut homo fuit filius naturalis Dei, & haeres per Deum, ut loquitur Apostolus. Habuit quoque scientiam infusam per se, qua res creataS non solum in verbo, sed etiam in se ipsis c novit, quum haec scientia etiam Angeis is concedatur, multo magis igitur illi,

quem adorant Angeli, & in quo sunt omnes Vesauri sapientia ac scientia m).

Habuit etiam scientiam acquisitam S experimentalem, quae frequenti actuum exedicitio comparatur, quia natura humana, quam Christus adsumpsit, cum nostra Communis erate atque ita intelligunt &explicant Patres illud D. Lucae n) yesus prosiciebat sapientia . . . apud Deum homines. Rursus illud Apostoli co) DL dicit ex iis qua passus es, obedientiam

M. Tertia clos & praerogativa humanitatis Christi fuit impotentia peccandi, seu impeccabilitas. Nam per unionem ad verbum, ait D. Ambrosius p) ita deiamatam esse voluntatem humanitatis, ut divina non posset repugnare. Et S. A

46쪽

Threlogiae Scholasti . 479

Christo peccatum, sicut repugnat Christo non esse Christum. Hinc quemadmodum haeretici illi, qui Christum omnino peccasse fingunt, summae eiusdem sanctitati iniuriam faciunt, ita minus eidem consuisiere videntur ii Doctores Theologi, qui tuentur, humanitatem Christi ah solute peccare potuisse in sensu composito cum unione hypostatica, vel saltem in sensu diviso. Quarta est libertas. de hac fidei dogma est: contra Munothelitas, Ahalladidum, Wiclesium & alios haereticos, quod Christus liberum habuerit arbitrium, ut sciat reprobare malum, of eligere bonum ritem oblatus es, quia ipse voluit cr). Et qui

dem liberum non solum a coactione, ut

Jansenius docuit s) sed etiam a necessitate. I anc libertatem explicat Doctor Angelicus, dum ait: Voluntas Chrisi I, rei sit determinata ad bonum, non tamenes determinata ad hoc via illud bonum. Et alio in loco adhuc clarius r poterat enim hoc vel illud facere, non facere I e

ideo libertas in eo remanebat, qua resu, ritur ad meritum t ./ Dissicultas tamen non modica est circa modum, quo libe tas Christi circa actus praeceptOS , ma xime circa praeceptum moriendi, cum

eius

47쪽

48o Cap. VII. Oeconomia

elus impeccabilitate concilietur. Ad hanc difficultatem haeserunt multi, velut ad scopulum. Non pauci expedire se conantur facili via, sed non satis secura, negando tale praeceptum, vel non rigo-xolum fuisse dicendo r sed hi difficult tem eludunt potius quam solvunt, nee satisfacere videntur S. Scripturae, pluri-hus in locis perfectiss1mam Christi in morte sua obedientiam aeterno Patri exhibitam commendanti. alii alias tentant vias, sed salebrosias r optimam tenere videntur, qui docent insistendo systemati scientiae mmdiae, praeceptum moriendi Christo imp stum non ruisse omnino absolutum, sed suo modo conditionatum, si nimirum J

daei ex obstinata voluntate sua mortem ei inferre vellente hanc autem volunta

tem Christus liberrime absque ulla pe cati aut inobedientiae nota impedire pintuisset, manifestando clare Iudaeis divin talem suam. Nam si cognovissent ait Apostolus cu) nunquam Dominum gloria crueifixissent. atque ita facere, ut praeceptum hoC non transiret in absolutum, nec obligaret in his circumstantiis ait mortem subeundam: quod quum non fecit Christus, nec facturus esse praevideretur, & praeceptum obligavit, & simul Chri.

48쪽

Christus libere obedivit: licet enim ne

cessitatem habuerit moriendi consequentem ad liberam suam determinationem praevisam, non tamen habuit antecedentem. Atque hanc rationem conciliandi

libertatem cum praecepto ipse Christus insinuasse videtur apud Evangelistam x Nam idem qui dixi te hoc mundatum ha-ῖeo a Patre meo, etiam dixit: potestitem habeo ponendi animam meam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eum a me

ipse.

Denique concludunt hunc Tractatuin Theologi, ostendendo Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse, quae sententia Catholica est e contraria vero falsa, temeraria, & scandalosia; intellectaque in eo sensu , ac si Christus mortuus esset pr solis praedestinatis, haeretica. Mortuus est itaque Servator pro omnibus, etiam pro reprobis, etiam pro interfectoribus suis. Nam ut ait S. Augustinus cy) confixerunt Salvatorem suum, D seerunt suum damnatorem: etiam Dro infidelibus. Quippe omnium cura es Scs, ait S. Prosper cZ , cir nemo es, quem non aut Evangelica pradicatio , aut test caelo legis, aut ipsa etiam naturia conveniat,

49쪽

q8a Cap. VII. Oeconomianiat, sed infidelitatem hominum ipsis adscribamus hominibus: etiam pro parum lis, seu paucorum dierum hominibus, ut vocat S. Prosper, qui absque baptismo moriuntur, nam uti D. Augustinus scri-hit contra Julianum ca) r Unus pro omnibus mortuu1: ergo omnes mortui sunt.

Gutis o hae Apostoli invicta es, ac per hoc, quia ae pro parvulis mortuus es, profecto etiam parvuli mortui sunt. g. V.

Tractatus de Beatitudine. LXXX. Post tractatum de Deo & Verbo Del inis

carnato merito agunt Theologi de Bea- . titudine, quoniam sol s Deus est bonum illud, quod perfecte beatos nos essicit ,& bonum istud, per Christi merita consequi speramus. Graviter hac in re halluccinati sunt Ethnici Philosophi, quorum plurimi relicto verat beatitudinis fonte rivulos sectati sunt, & foderunt Idiesernas dissipatas, qua continere non υ lent aquas, ut Jeremias loquitur. Profericto, si Lactantio credimus b), is Epicurus,, summum bonum in voluptate animi esse

50쪽

Theologiae Scholasticae. 83

,, tenset, Aristippus in Voluptate corporis. Calliphon & Dynomachus Cyr.

naici honestatem cum voluptate jun- ,, Xerunt. Diodorus in privatione dolo. ris summum bonum posuit. Peripa- is tetici autem in bonis animi, dc codi,, poris, & fortunae. Herilli summum bonum est scientia, Zenonis cum na- ,, tura congruenter vivere. Quorundam ,, Stoicorum virtutem sequi. Aristoteles is in honestate ac veritate summum ho- num collocavit. ,, Post hos errarunt quoque nonnulli haeretici, dum regnum Coelorum, adeoque beatam vitam futuram post resurrectionem in voluptatibus carnis sitam esse contenderunt, ut de C rintho refert Dionysius Alexandrinus. Contra hos omnes invicte demonstratur, quod vera beatitudo in nullo bono creato posita sit aut esse possit, sod in solo Deo. Finiunt autem Theologi cum D. Thomaheatitudinem, quod sit summum bonum hominis, quo obtento appetitus satiatur ει quiescit: eamque dividunt in obiecti. vam & formalem, quarum prior est bo- , num illud, quod possidentem heatum facit , nec est aliud, uti dictum, quam Deus,

qui finis ultimus est omnis creaturae intellectualis r posterior est operatio illa in. tellectus aut voluntatis, vel utriusque, per

SEARCH

MENU NAVIGATION