Natalis Marii Cimaliae Antiquitates Venusinae tribus libris explicatae. Asculanensium antiquitates. Et Dauniae Apuliaeque veteris geographia

발행: 1757년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tium potestate remanserant λ Eo sane anno Fabius Naximus jU Consulatum agens seto), acerrimumdum committebat cum Samnitibus praelium , ut hostium animos terreret , hastatos primae Legionis ex acie subtrahens, quam potuit occultissime ad montes proximos circumducere jussit, qui tamen dum pugna acrius consereretur, aversis hosti a tergo se ostenderent. Eos postmodum ex montibus improvise descendentes, Fabius Decium

collegam appropinquantem exclamavit esse ' dumisque vi tantum in hostem nil perfici ratus, consilio etiam grassatum in eum fuit. Cum Samnitibus Apuli ante praelium conjunxissent, ni P. Decius Cos. alter, iis ad Maleventum castra objeci siet, extractosque deinde ad certamen sudisset: ibi quoque plus fugae fuit, quam caedis. Duo millia A. pulorum caesa e spretoque eo hoste , Decius in Samnium legiones duxit seti). Insequenti quoque anno Apuliam etiam prope Ferentinum bellum attigisse docemur fetaJ quam tamen, dum Claudius, Volumniusque Consulatum agerent sa3ὶ, praeliis immunem accipimus. At clades a Samnitibus acisceptae, Fabio, Decioque Coss. savi quas Livius refert, eos in Apuliam coegere fas), eorumque ita accendit animos, ut tristem eventum Romanis re bus darent. Ad Aquiloniam tamen, Papirio Cursore Cos. cui Carvilius conlega datus , Romanorum armis honos redditus: eoque anno, Ita imminutae Samniticae a victore Romano res suerant , ut pene finitas crederes; paucae quidem Urbes suberant, quas inter praecipue Venusia z qua demum capta, de Samnitibus actum vides. Universa demum a Romanorum armis Ap

42쪽

lia occupata , Venusiam potissime circum , &

in Hirpinis Fabio, Iunioque Coss. f27J ingentibus

cladibus bellatum : insequentibus Coss. 28) exercitus denuo in Samnium missi, & Fabio proconsulare prorogatum imperium . sap) Novis igitur

Consulibus s3 o) L. Postumius Megellus JΙ, quippe

cum nobili ortus genere, geminumque obtinui L. set Consulatum , antequam castris abiret, ita se insolenter, superbeque in Urbe gesserat , ut C. Iunius Bubulcus conlega homo noVus, genere ueplebeo , hominis insania cognita , licet aegre, illi tamen se submiserit, Samniticumque bellum ei e iam extra sortem concesserit . Cominium Postumius primum petiit, quem a Fabio Proconsule jam primum obsideri senserat , eaque Samnitium angenti clade capta, ad Venusiam nostram contendit . CAin

43쪽

CAPUT IV.

De Colonia Venusina .

ΙΝ victum usque adeo Venusinum novimus, at gloriam tot bellis , tantisque cladibus partam, Postumii iuror , Romanorum robur, ac Virtus imminuit - Cominii igitur Romanus victor exe citus, Postumii opera, Venus na Urbe expugna.ta , eam tandem vi cepit. Quod cum Senatus Romae rescivisset, Coloniam thi mittendam statim censuit: deducendae sane Coloniae honos P stumio denegatus, quem ingens fastus, gloria ex re bene gesta parta omnino privavit . De Colonia igitur Venusia primum missa attentius paulo disquirendum. Dionysius primo nobis occurrit, cujus stagmentum ex Auctore de Leaeationi s integrum, ut hic apponeretur curavi si O in ο αυας Πο

Postumii , Iuniique consulatus est Urbis annusi ut Capitolinam sequamur rationem ) CDLXII et Olym.

44쪽

Olympiadis HI annus secundus . Tum igitur primum ex libera Civitate , Romanorum Venuis si facta est Colonia, quibuscum foedus aliquanis do habuisse ex iis, quae jam diximus, ferme late patet. Triumviri Coloniae deducendae quinam fuerint, cum Livii, aliorumque Scriptorum deficiant libri, adfirmare non ausim . Unum scio Postumium Consulem hoc honore pri Vatum . Sed videamus modo , an eadem Velleo sit sentenistia anni deductae Venusiam Coloniae. Si Cluerium auia diamus, duos hic antecedit annos, sicque anno CDLX eam deductam adfirmari oportet . Integer Uel.

lei locus hic est: sa) At Q. Fabio quintum ,

se Decio Mure quartum Coss, quo anno Pyrrhus,, regnare coepit, Sinuessam , Minturnasque missiis Coloni, post quadriennium Venusiam. Interj ctoque biennio M. Curio, & Rufino Coss. Sabinis data Civitas, id actum ante annos se se me CCCXX . Q. Fabii V, & Decii LU- Consulatus , in Urbis incidit annum CDLVIII , quibus quatuor additis in CDLXII incidemus, quod eum Dionysi verbis sane congruit. Cum tamen subjungat Veli ejus Interjecto biennio M. Cuis,, rio &c id actum ante annos CCCXX is ait Cluerius sa) at inter duos modo dictos ,, Coss. quatuor tantum interjecti fuere anni eis quapropter mendum his quoque inesse verbis

is credo, scriptumque post biennium s Venusiam ,, missi Coloni ) idest L. Papirio Cursore, &,, Sp. Carvilio Maximo Cossi, anno a R. C. ,, CDLX . Recte equidem Cluerius, at fugerat ipsum aureum Dionysii fragmentum , ex quo evincimur Postumii, Iuniique Cossi Venusiam Colonos

45쪽

missos. Ego quidem ut ratione eertum saciam mendosum Vellei locum , ita eum legendum puto. At Q. Fabio quintum, Decio Mure quarisse tum Cos . , quo anno Pyrrhus regnare coepit,

is Sinuessam Minturnasquc missi Coloni , post ,, quadriennium Venusiam s interjectoque biennio,, a M. Curii, & Rufini Coss. Sabinis sine sus-- fragio data civitas . ) id actum ante annos ,, CCCXX. Et quidem , historiam ipse anno DCCLXXXI 1 scripsit ' anni CCCXX antequam ipse scriberet, in annum CDLXIs incidunt, in Consulatu scilicet Postumii , Iuniique . Quid igitur ex Curii , Rufinique Consulatu quaeras

Rursus , particulam sive ABS addendam , quam excriptorum incuria Omissam , censeo , nec enim Velleji oratio staret, cum re vera sexennio Fabii cum Decio , & Curii cum Rufino Consulatus distent. Haec de anno Coloniae Venusam deductae. Colonos praeterea bis mille missos fuisse Dionysius est testis, eosque Cives Romanos inter Tribum Horatiam adscriptos proculdubio litterati omnes Uenusinae Urbis lapides ostendunt, quos infra vides . At quanam de causa Venusiam Colonia deducta rTres sane praecipuae erant deducendarum Coloniarum caussae, vel subsidium adversus rebelles, &imbuendis sociis ad ossicia legum , vel ut Romana Civitas egentis, tumultuosaeque Plebis onere

levaretur , Vel demum ut Veterani remunerarenis

tur . De Venusia Colonia Horatius ait )Missus ad hoc pulsis s vetus est ut fama) Sabellis,

Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,

Sive quod Appula gens, seu quod Lucania bellum

Incuteret violenta. Si

46쪽

Si igitur Romanus eo missus , ut hostium per A. puliam vagantium vim infringeret, rei militaris peritus quidem esse debebat; si enim plebs inermis fuisset, quomodo Romanum tutari posset imperium

Cum vero Milites cives omnes Romanos esse oporteret , vides jam hac Coloniae deductione , integrum Civitatis Romanae jus Venusiam etiam delatum . Praeterea ex ipsis , quae adduximus, Horatii verbis , Romanos Venusiam Colonos misisse apparet, ut arcem in Apulia constituerent, & ut Veterani victoria fruerentur . Scio equidem me aperte contra Sigonii sententiam scripsisse, quem omnes sunt secuti: Militares enim Colonias Syllam primum deduxisse, ex Appiano, sue) Sigonius

est auctor . Ego licet negare non audeam id quod Appianus refert, ejus tamen verba intelligenis da puto , Syllam primum instituisse , ut Veteis rani tantum in Colonias deducerentur, cum an tea liberum fuerit ex plebe Romana , vel ex militaribus viris eas deducere. Ceterum mihi absinque dubio est Romanorum Colonias militaribus semis per constitisse viris , si primaevas exceptes, quas Romulus ceterique deduxere , & quae, ut faex plebeja exhauriretur,deducebantur meaeque sententiae Auctor

est Vellejus , qui libro primo s5) ait . Dei nisse de neque dum Hannibal in Italia moratur, se neque proximis post excessum ejus annis, vase cavit Romanis Colonias condere; cum essetis in bello conquirendus potius MILES, quam se dimittendus, & post bellum vires refovenda , , magis , quam spargendae . Miror equidem αξιολογουι tot Viros hunc Vellej sugi sie locum . Enimvero inter Cremonae , Placentiaeque dedu-

47쪽

2octionem , quae anno ab U. C. DXXXIV contigit 7) & Bononiae, quae anno DCX1re deducta, integrum Punicum in Italiam, Africanumque inisterjacet bellum , immo Antiocheni belli etiam duo introlapsi sunt anni. Haec de Colonia : At de Venusinis quid actum , ego plane nescio : municipes quidem factos non fuisse, sociale bellum ostendit: igitur Italici nominis socios ipsos factos suisse, ac ideo legum, & sacrorum liberum usum relictum , persuadet mihi munificentia erga Romanos ab Annibale profligatos, quam nimis dissiculteresissent , si in subditorum conditionem a Romanis fuissent redacti. Miror equidem clarum virum Campanae Urbis , in commentariis in mutilum Cam

pani Amphitheatri titulum scripsisse s 8 J ,, Colonia

is suit, non Municipium Capua. Tacitus, quis, histor. III. 37. municipia, coloniaeque dixit, il- ,, lud forte ad Puteolos, hoc ad Capuam retulit, is quam XIII. Annal. 3I. Coloniam diserte vo- , cavit, , . Dii immortales t latet sorte ἐυφρονι - σω viro omnes sere Colonias, Municipia simul,& Colonias fuisse λ ego equidem non persuadeor zat cur ita scripserit, sane nescio. Et primum Colonia dicta est Givium Romano. Tum pars , quae aliquo agro colendo, ab Urbe Romana deducebatur: nec dubium quidem est, nomen a verbo Colo sumpsisse, ex quo Coloniae saepe dicuntur praedia rustica, cujus rei sunt testes Cato, Va ro , Columella, ceterique, quorum verba margini apposta vide sy), & hoc sane sensu accipiendus est Ulpianus Io) ,, Privatae viae dupliciter accipi. ,, possimi, Vel hae , quae sunt in agris , quibus is imposita est servitus, ut ad agrum alterius du

48쪽

27 eant, Vel hae, quae ad agros ducunt, per quasis omnibus permeare liceat, in quas exitur deis via consulari , & sic post illam excipit viam . o vel iter, vel actus ad villam ducens, has eris go post Consularem excipiunt in VILLAS, ,, vel in alias COLONIAS ducentes, putem et- , , iam ipsas publicas esse se . Et Paullus, qui de Colono ait o so) Nam & qui expulsus a coninis ductione in aliam se COLONIAM contulit,

se non suffecturus duabus: &c. is quibus demum

Scaevolam adde s Iet), qui ait: se Quaesitum est , an ,, reliqua colonorum , qui finita conductione, in. , , terposita cautione de COLONIA discesserant, is ex verbis supra dictis legata cedant λ - & in. finitas Latinorum Scriptorum auctoritates hic scribere possem , ex quibus rustica praedia Colonias vocatas suisse manifestum est. Ideo igitur Romanorum civium deductiones Coloniae dictae sunt , quoniam ad agros devictos colendos mittebanis tur , nec unquam Coloniae deductionem inveniens sine agri divisione , atque adsignatione ,

Ia de re Appianum audire non pipeat sis

Cum itaque Coloni dicti sint, quod agros colendos acciperent ,hinc vides ad solos Romanos hoc perti D a nuis.

49쪽

nuisse nomen , qui in Coloniam deducebantur, non vero Uenusinis, sive quibusvis aliis,quorum in agrum deducta Colonia erat, qui si civitate erant donati, Municipes dici oportuit, quod nempe Romanorum NUNEra CAPESsere possent, non vero Colo Nos , iis enim , nedum novus ager colendus dabatur , sed quem possidebant, adimebatur. Hanc quidem sententiam me Tullius docet in Agraria

,, si 4ὶ Nam dixi antea lege permitti, ut quae

se velint Municipia, quas velint veteres Colo nias, Colonis suifroccupent. Calenum Muniis, , cipium complebunt, Theanum oppriment &c.

Vides igitur Cales Municipium appellari, in quam Civitatem jam Sp. Postumio , Veturioque Calvino Coss. Romanorum Colonia deducta suerat si s) . rursus in Pisonem ait sta' Hoc non ad con-

,, temnendam Placentiam pertinet, unde se is or- tum gloriari solet. neque enim hoc mea nainis tura seri, nec Municipii praesertim de me op- ,, time meriti, dignitas patitur O fami- ,, Iiae, non dicam Calpurniae , sed Calventiae, is neque hujus Urbis , sed Placentini Municipii, se neque paterni uneris, sed brachatae cognatio- nis dedecus, quemadmodum venisti λ ,, & ta. men sub adventum in Italiam Annibalis Placentia Colonia deducta est I7), quod etiam antiquus Ciceronis Scholiastes notat, eamque Tacitus

18) Coloniam virium, & opum validam appellat. Idem etiam Tullius in Epistola ad Brutum si ρὶ o,, L. Castronius Poetus longe princeps Municipii, , Lucensis est honestus, gravis , plenus &. c. , ,& Luca septennio interiecto a Consulatu Cn. Manlii

Volsonis, & M. Fulvii Nobilioris Colonia deducta

50쪽

ducta est seto). Sextum Ρompeium etiam adde, qui in Epitome Verrii Flacci, Praenestinos, Soranos , Pisanos , Placentinos , Bononienses , 8c No- Ianos ejusdem juris cum Arpinatibus, & Tiburtinis dicit, & nominatim in Municipibus recenset , cum ex Vellejo , & aliis Latinis Scriptoribus Romanorum Colonias fuisse haud dubie constet set I).. Sciendum sane est Carolum Sigonium Cl.

virum in eruditissimis libris de antiquo jure Italiae , quod maximum erat, praeteriisse , & quidem civium Italicis in oppidis , in quae Romanorum Coloniae deductae erant, Vel quaenam conditio fuerit ignoravit, vel eodem jure quo Romani erant coloni , donatos credidit . de priori sententia quid dicam nescio. de altera vero, eam sane tenuisse apparet, in quam abierunt omnes pene, qui hac de re commentaria scripserunt. Rem ego paucis exponam , deque Coloniarum jure , non equidem inaudita, sed neque vulgaria proferam . Quaecumque fuerint causae, cur Romani coinlonias deduxerint , pro certo tamen habendum incolas oppidi, in quod colonia deducebatur, vel omnes ejectos fuisse, vel nisi ejectos, agro saltem , & domibus maxima ex parte privatos fuisse. Testis mihi sit Virgilius in Ecloga prima,

cujus argumentum est. Augustus Coloniam Mantuam deduxit Virgilii patriam, ex qua Omnes

abire sunt coacti, qui quidem per Moelibeum ita

loquuntur,

Nos patriae fines, & dulcia linquimus arva

Nos patriam sugimus . . . .

Non equidem invideo; miror magis: undique totis

. . : Usque

SEARCH

MENU NAVIGATION